PErlatis inopinatò Literis ad me tuis, mi Carole, quantâ, & quam novâ sim voluptate perfusus, quandoquidem non est ut pro re satis queam dicere, volo ex dolore saltem, sine quo vix ulla magna hominibus delectatio concessa est, id aliquantum intelligas. Dum enim illa tua prima percurro, in quibus elegantia cum amicitia pulchre sane contendit, merum illud quidem gaudium esse dixerim, præsertim cum uti vincat amicitia, operam te dare videam. Statim vero cum incido in illud quod scribis, ternas te jam olim ad me dedisse, quas ego periisse scio, tum primum sincera illa infici, tristíque desiderio conturbari, cœpta est lætitia; mox etiam gravius quiddam subit, in quo vicem meam dolere persæpe soleo, quos forte viciniæ, aut aliqua nullius usus necessitudo mecum, sive casu, sive lege conglutinavit, illos nullâ re aliâ commendabiles assidere quotidie, obtundere, etiam enecare mehercule quoties collibitum erit; quos, mores, ingenium, studia, tam belle conciliaverant, illos jam pene omnes, aut morte, aut iniquissimâ locorum distantiâ invideri mihi, & ita confestim è conspectu plerumque abripi, ut in perpetua fere solitudine versari mihi necesse sit. Te, quod ais, ex quo Florentiâ discessi, meâ de salute solicitum, semperque mei memorem fuisse, gratulor mihi sane, par illud utrique & mutuum accidisse; quod ego me solum sensisse meo fortasse merito arbitrabar. Gravis admodum, ne te celem, discessus ille & mihi quoque fuit, eosque meo animo aculeos infixit, qui etiam nunc altius inhærent, quoties mecum cogito tot simul sodales atque amicos tam bonos, tamque commodos unâ in urbe, longinquâ illâ quidem, sed tamen charissimâ, invitum me, & plane divulsum reliquisse. Testor illum mihi semper sacrum & solenne futurum Damonis tumulum; in cujus funere ornando cum luctu & mœrore oppressus, ad ea quæ potui solatia confugere, & respirare paulisper cupiebam, non aliud mihi quicquam jucundius occurrit, quam vestrum omnium gratissimam mihi memoriam, tuique nominatim in menteni revocasse. Id quod ipse jamdiu legisse debes, siquidem ad vos carmen illud pervenit, quod ex te nunc primum audio. Mittendum ego sane sedulo curaveram, ut esset ingenii quantulumcunque, amoris autem adversum vos mei, vel illis paucis versiculis, emblematis ad morem inclusis, testimonium haudquaquam obscurum. Existimabam etiam fore hoc modo, ut vel te vel alium ad scribendum allicerem; mihi enim si prior scriberem, necesse erat, ut vel ad omnes, vel si quem aliis prætulissem, verebar ne in cæterorum, qui id rescissent, offensionem incurrerem; cum permultos adhuc superesse istic sperem, qui hoc à me officium vendicare certe potuerint. Nunc tu omnium primus, et hâc amicissima Literarum provocatione, & scribendi officio ter jam repetito debitas tibi à me jampridem respondendi vices reliquorum expostulatione liberasti. Quanquam fateor accessisse ad illam silentii causam, turbulentissimus iste, ex quo domum reversus sum, Britanniæ nostræ status, qui animum meum paulo post ab studiis excolendis, ad vitam & fortunas quoquo modo tuendas necessariò convertit. Ecquem tu inter tot Civium commissa prælia, cædes, fugas, bonorum direptiones, recessum otio Literario tutum dari putes posse? Nos tamen etiam inter hæc mala, quoniam de studiis meis certior fieri postulas, sermone patrio haud pauca in lucem dedimus; quæ nisi essent Anglice scripta, libens ad vos mitterem, quorum judiciis plurimum tribuo. Poematum quidem quæ pars Latina est, quoniam expetis, brevi mittam; atque id sponte jamdudum fecissem, nisi quod, propter ea quæ in Pontificem Roman um aliquot paginis asperius dicta sunt, suspicabar vestris auribus fore minus grata. Nunc abs te peto, ut quam veniam, non dico Aligerio, & Petrarchæ vestro eadem in causa, sed meæ, ut scis, olim apud vos loquendi libertati, singulari cum humanitate, dare consuevistis, eandem impetres (nam de te mihi persuasum est) ab cæteris amicis quoties de vestris ritibus nostro more loquendum erit. Excquias Ludovici Regis â te descriptas libenter lego, in quibus Mercurium tuum, non compitalem illum & mercimoniis addictum, quem te nuper colere jocaris, sed facundum illum, Musis acceptum, & Mercurialium virorum præsidem; agnosco. Restat ut de ratione aliqua & modo inter nos constet, quo litèræ deinceps nostræ certo itinere utrinque commeare possint. Quod non admodum difficile videtur, cum tot nostri Mercatores negotia apud vos, & multa, & ampla habeant, quorum Tabellarii singulis hebdomadis ultro citroque cursitant; quorum & navigia haud multo rarius hinc illinc solvunt. Hanc ego curam Jacobo Bibliopolæ, vel ejus hero mihi familiarissimo, recte, ut spero, committam. Tu interim, mi Carole, valebis, & Cultellino, Francino, Frescobaldo, Malatestæ, Clementillo minori, & si quem alium nostri amantiorem novisti; toti denique Gaddianæ Academiæ, salutem meo nomine plurimam dices. Iterum vale.
Londino, Aprilis 21. 1647.


