QUod novas patriæ lingure Institutiones adornas (Benedicte Bonmatthæe) jam operi fastigium impositurus, & commune tu quidem cum summis quibusdam ingeniis iter ad laudem ingrederis, & eam spem, quod video, eamque de te opinionem apud Cives tuos concitâsti, ut qui ab aliis quæ tradita jam sunt, iis aut lucem, aut copiam, aut certe limam, atque ordinem tuo marte facile sis allaturus. Quo nomine profecto populares tuos quam non vulgarem in modum tibi devinxeris, ingrati nempe sint ipsi, si non perspexerint. Nam qui in civitate mores hominum sapienter nôrit formare, domique & belli præclaris institutis regere, illum ego præ cæteris omni honore apprime dignum esse existimem. Proximum huic tamen, qui loquendi scribendique rationem & normam probo gentis sæculo receptam, præceptis regulisque sancire adnititur, & veluti quodam vallo circummunire; quod quidem ne quis transire ausit, tantum non Romuleâ lege sit cautum. Utriusque enim horum utilitatem conferre si libet, justum utique & sanctum Civium convictum alter ille solus efficere potest; hic vero solus liberalem, & splendidum, & luculentum, quod proxime in votis est. Ille in hostem fines invadentem, ardorem credo excelsum, & intrepida consilia suppeditat; Hic Barbariem animos hominum late incursantem, fœdam & intestinam ingeniorum perduellem, doctâ aurium censurâ, Authorúmque bonorum expeditâ manu, explodendam sibi, & debellandam suscipit. Neque enim qui sermo, purúsne an corruptus, quæve loquendi proprietas quotidiana populo sit, parvi interesse arbitrandum est, quæ res Athenis non semel saluti fuit: immo vero, quod Platonis sententia est, immutato vestiendi more habituque graves in Republica motus, mutationesque portendi, equidem potius collabente in vitium atque errorem loquendi usu, occasum ejus Urbis, remque humilem & obscuram subsequi crediderim: verba enim partim inscita & putida, partim mendosa, & perperam prolata; quid nisi ignavos & oscitantes, & ad servile quidvis jam olim paratos incolarum animos haud levi indicio declarant? Contra, nullum unquam audivimus imperium, nullam Civitatem non mediocriter saltem floruisse, quamdiu Linguæ sua gratia, suusque cultus constitit. Tu itaque, Benedicte, hanc operam Reipublicæ tuæ navare modo ut pergas, quam pulchram, quamque solidam a Civibus tuis necessario gratiam initurus sis, vel hinc liquido specta. Quæ à me eo dicta sunt, non quod ego te quidquam horum ignorare censeam, sed quod mihi persuadeam, in hoc te magis multo intentum esse, quid tute patriæ tuæ possis persolvere, quam quid illa tibi jure optimo sit debitura. De exteris jam nunc dicam, quorum demerendi, si tibi id cordi est, persane ampla in præsens oblata est occafio; ut enim eft apud eos ingenio quis forte floridior, aut moribus amœnis & elegantibus, Linguam Hetruscam in deliciis habet præcipuis, quin & in solida etiam parte eruditionis esse fibi ponendam ducit, præsertim si Græca aut Latina, vel nullio, vel modieo tinctu imbiberit. Ego certe istis utriusque Linguis non extremis tantummodo labris madidus; sed siquis alius, quantum per annos licuit, poculis majoribus prolutus, possum tamen nonnunquam ad illum Dantem, & Petrarcham, aliosque vestros complusculos, libenter & cupide commessatum ire: nec me tam ipsæ Athenæ Atticæ cum illo suo pellucido Ilisso, nec illa vetus Roma suâ Tiberis ripâ retinere valuêrunt; quin sæpe Arnum vestrum, & Fæsulanos illos colles invisere amem. Jam vide, obsecro, numquid satis causæ fuerit, quæ me vobis ultimum ab Oceano hospitem per hosce aliquot dies dederit, vestræque Nationis ita amantem, ut non alius, opinor, magis. Quo magis merito potes meminisse, quid ego tanto opere abs te contendere soleam; uti jam inchoatis, majori etiam ex parte absolutis, velles, quantâ maximâ facilitate res ipsa tulerit, in nostram exterorum gratiam, de recta linguæ pronuntiatione adhuc paululum quiddam adjicere. Cæteris enim sermonis vestri consultis in hanc usque diem id animi videtur suisse, suis tantum ut satisfacerent, de nobis nihil soliciti. Quanquam ille meo quidem judicio, & famæ suæ, & Italici sermonis gloriæ, haud paulo certius consuluissent, si præcepta ita tradidissent, ac si omnium mortalium referret ejus linguæ scientiam appetere: verum per illos non stetit quo minus nobis videremini vos Itali, intra Alpium duntaxat pomœria sapere voluisse. Hæc igitur laus prælibata nemini, tota erit tua, tibi intactam & integram hucusque se servat; nec illa minus, si in tanta Scriptorum turba commonstrare separatim non gravabere, quis post illos decantatos Florentintæ linguæ auctores poterit secundas haud injuriâ sibi asserere: quis Tragœdia insignis, quis in Comœdia festivus & lepidus; quis scriptis Epistolis aut Dialogis, argutus aut gravis; quis in Historia nobilis: ita & studioso potiorem quemque eligere volenti non erit difficile, & erit, quoties vagari latius libebit, ubi pedem intrepide possit figere. Qua quidem in re, inter Antiquos Ciceronem & Fabium habebis, quos imiteris; vestrorum autem hominum haud scio an ullum. Atque hæc ego tametsi videor mihi abs te (nisi me animus fallit) jam primo impetrasse, quoties in istius rei mentionem incidimus, quæ tua comitas est, & benignum ingenium; nolo tamen id tibi fraudi sit, quo minus exquisite, ut ita dicam atque elaborate exorandum te mihi esse putem. Nam quod tua virtus, tuusque candor, minimum rebus tuis pretium, minimamque æstimationem addicit; iis ego, justam volo, & exactam, cum rei dignitas, tum adeo mea observantia imponat; & certe hoc æquum est ubique, quanto quis petenti faciliorem se præbet, tanto minus concedentis honori deesse oportebit. De cætero, si forte cur in hoc argumento, Latinâ potius quam vestrâ Linguâ utar, miraris; id factum eâ gratiâ est ut intelligas quam ego Linguam abs te mihi præceptis exornandam cupio, ejus me plane meam imperitiam, & inopiam Latine confiteri; & hâc ipsî ratione plus me valiturum apud te speravi simul & illud, si canam; & venerandam è Latio matrem, in filiæ causâ suæ mecum adjutricem adduxissem, credidi fore ejus authoritati, & reverentiæ, augustæque per tot sæcula Majestati, nihil ut denegares. Vale.
Florentiæ, Septemb. 10. 1638.


