NUNC mea Pierios cupiam per pectora fontes
Irriguas torquere vias, totumque per ora
Volvere laxatum gemino de vertice rivum;
Ut tenues oblita sonos audacibus alis
Surgat in officium venerandi Musa parentis. [ 5 ]
Hoc utcunque tibi gratum pater optime carmen
Exiguum meditatur opus, nec novimus ipsi
Aptiùs à nobis quæ possint munera donis
Respondere tuis, quamvis nec maxima possint
Respondere tuis, nedum ut par gratia donis [ 10 ]
Ess queat, vacuis quæ redditur arida verbis.
Sed tamen hæc nostros ostendit pagina census,
Et quod habemus opum chartâ numeravimus istâ
Quæ mihi sunt nullæ, nisi quas dedit aurea Clio
Quas mihi semoto somni peperere sub antro, [ 15 ]
Et nemoris laureta sacri Parnassides umbræ.
Nec tu vatis opus divinum despice carmen,
Quo nihil æthereos ortus, & semina cæli,
Nil magis humanam commendat origine mentem,
Sancta Promethéæ retinens vestigia flammæ. [ 20 ]
Carmen amant superi, tremebundaque Tartara carmen
Ima ciere valet, divosque ligare profundos,
Et triplici duros Manes adamante coercet.
Carmine sepositi retegunt arcana futuri
Phœbades, & tremulæ pallentes ora Sibyllæ; [ 25 ]
Carmina sacrificus sollennes pangit ad aras
Aurea seu sternit motantem cornua taurum;
Seu cùm fata sagax fumantibus abdita fibris
Consulit, & tepidis Parcam scrutatur in extis.
Nos etiam patrium tunc cum repetemus Olympum,
Æternæque moræ stabunt immobilis ævi, [ 30 ]
Ibimus auratis per cæli templa coronis,
Dulcia suaviloquo sociantes carmina plectro,
Astra quibus, geminique poli convexa sonabunt.
Spiritus & rapidos qui circinat igneus orbes. [ 35 ]
Nunc quoque sydereis intercinit ipse choreis
Immortale melos, & inenarrabile carmen;
Torrida dum rutilus compescit sibila serpens,
Demissoque ferox gladio mansuescit Orion;
Stellarum nec sentit onus Maurusius Atlas. [ 40 ]
Carmina regales epulas ornare solebant,
Cum nondum luxus, vastæque immensa vorago
Nota gulæ, & modico spumabat coena Lyæo.
Tum de more sedens festa ad convivia vates
Æsculeâ intonsos redimitus ab arbore crines, [ 45 ]
Heroumque actus, imitandaque gesta canebat,
Et chaos, & positi latè fundamina mundi,
Reptantesque Deos, & alentes numina glandes,
Et nondum Ætnæo quæsitum fulmen ab antro.
Denique quid vocis modulamen inane juvabit, [ 50 ]
Verborum sensusque vacans, numerique loquacis?
Silvestres decet iste choros, non Orphea cantus,
Qui tenuit fluvios & quercubus addidit aures
Carmine, non citharâ simulachraque functa canendo
Compulit in lacrymas; habet has à carmine laudes. [ 55 ]
Nec tu perge precor sacras contemnere Musas,
Nec vanas inopesque puta, quarum ipse peritus
Munere, mille sonos numeros componis ad aptos,
Millibus & vocem modulis variare canoram
Doctus, Arionii meritò sis nominis hæres. [ 60 ]
Nunc tibi quid mirum, si me genuisse poëtam
Contigerit, charo si tam propè sanguine juncti
Cognatas artes, studiumque affine sequamur:
Ipse volens Phœbus se dispertire duobus,
Altera dona mihi, dedit altera dona parenti, [ 65 ]
Dividuumque Deum genitorque puerque tenemus.
Tu tamen ut simules teneras odisse camœnas,
Non odisse reor, neque enim, pater, ire jubebas
Quà via lata patet, quà pronior area lucri,
Certaque condendi fulget spes aurea nummi: [ 70 ]
Nec rapis ad leges, malè custoditaque gentis
Jura, nec insulsis damnas clamoribus aures.
Sed magis excultam cupiens ditescere mentem,
Me procul urbano strepitu, secessibus altis
Abductum Aoniæ jucunda per otia ripæ [ 75 ]
Phœbæo lateri comitem sinis ire beatum.
Officium chari taceo commune parentis,
Me poscunt majora, tuo pater optime sumptu
Cùm mihi Romuleæ patuit facundia linguæ,
Et Latii veneres, & quæ Jovis ora decebant [ 80 ]
Grandia maniloquis elata vocabula Graiis,
Addere suasisti quos jactat Gallia flores,
Et quam degeneri novus Italus ore loquelam
Fundit, Barbaricos testatus voce tumultus,
Quæque Palæstinus loquitur mysteria vate. [ 85 ]
Denique quicquid habet cælum, subjectaque cœlo
Terra parens, terræque & cœlo interfluus aer,
Quicquid & unda tegit, pontique agitabile marmor,
Per te nosse licet, per te, si nosse libebit.
Dimotàque venit spectanda scientia nube, [ 90 ]
Nudaque conspicuos inclinat ad oscula vultus,
Ni fugisse velim, ni sit libâsse molestum.
I nunc, confer opes quisquis malesanus avitas
Austriaci gazas, Perüanaque regna præoptas.
Quæ potuit majora pater tribuisse, vel ipse [ 95 ]
Jupiter, excepto, donâsset ut omnia, cœlo?
Non potiora dedit, quamvis & tuta fuissent,
Publica qui juveni commisit lumina nato
Atque Hyperionios currus, & fræna diei,
Et circùm undantem radiatâ luce tiaram. [ 100 ]
Ergo ego jam doctæ pars quamlibet ima catervæ
Victrices hederas inter, laurosque sedebo,
Jamque nec obscurus populos miscebor inerti,
Vitabuntque oculos vestigia nostra profanos.
Este procul vigiles curæ, procul este querelæ, [ 105 ]
Invidiæque acies transverso tortilis hirquo,
Sæva nec anguiferos extende Calumnia rictus;
In me triste nihil fædissima turba potestis,
Nec vestri sum juris ego; securaque tutus
Pectora, vipereo gradiar sublimis ab ictu. [ 110 ]
At tibi, chare pater, postquam non æqua merenti
Posse referre datur, nec dona rependere factis,
Sit memorâsse satis, repetitaque munera grato
Percensere animo, sidæque reponere menti.
Et vos, O nostri, juvenilia carmina, lusus, [ 115 ]
Si modo perpetuos sperare audebitis annos,
Et domini superesse rogo, lucemque tueri,
Nec spisso rapient oblivia nigra sub Orco,
Forsitan has laudes, decantatumque parentis
Nomen, ad exemplum, sero servabitis ævo. [ 120 ]


