JOHANNIS MILTONI
Angli
PRO POPULO ANGLICANO
DEFENSIO
Contra Claudii Anonymi, alias Salmasii,
Defensionem REGIAM.
TAMETSI vereor, si in defendo Populo Anglicano tam sim profusus verborum, vacuus rerum, quàm est plerisque visus in defensione regia Salmasius, ne verbosissimi simul et ineptissimi defensoris nomen meritus esse videar, tamen cùm in mediocri quavis materia tractanda nemo sibi adeò properandum esse existimet, quin exordio saltem aliquo pro dignitate suscepti à se operis uti soleat, id ego in re omnium ferè maximâ dicendâ si non omittam, neque nimis astringam, spero equidem, duas propemodùm res, quas magnopere vellem, assecuterum me esse: alteram, ut causæ huic nobilissimæ, et seculorum omnium memoriâ dignissimæ nulla ex parte quantum in me est, desim; alteram ut reprehensam in adversario futilitatem et redundantiam, devitâsse tamen ipse nihilo minus judicer. Dicam enim res neque parvas, neque vulgares; regem potentissimum, oppressis legibus, religione afflicta, pro libidine regnantem, tandem à suo populo, qui servitutem longam servierat, bello victum; inde in custodiam traditum; et cùm nullam omnino meliùs de se sperandi materiam vel dictis vel factis præberet, à summo demum regni Concilio capite damnatum; et pro ipsis Regiæ foribus securi percussum. Dicam etiam, quod ad levandos magna superstitione hominum animos multum contulerit, quo jure, præsertim apud nos, judicatum hoc atque peractum sit; meosque civis fortissimos et integerrimos, deque universis orbis terrarum civibus ac populis egregiè meritos ab improbissimis maledicorum, sive nostratium, sive exterorum calumniis tum imprimis ab hujus inanissimi Sophistæ, maledictis, qui pro duce et coryphæo cæterorum se gerit, facilè defendam. Quæ enim ullius regis alto solio sedentis majestas unquam tanta eluxit, quanta tum Populi Anglicani effulgebat, cùm excussa illa veteri superstitione, quæ diu invaluerat, ipsum regem, seu potiùs de rege hostem, qui solus mortalium impunitatem sibi divino jure vendicabat, suis legibus irretitum judicio perfunderet; et quo is quemcunque alium supplicio afecisset, codem sontem ipsum afficere non vereretur? At quid ego hæc tanquam populi facta prædico; quæ ipsa per se penè vocem edunt, et præsentem ubique testantur Deum? Qui, quoties suæ sapientissimæ menti complacitum est, superbos et effrænatos reges, supra humanum modum sese efferentes, solet deturbare, et totâ sæpe cum domo funditus evertit. Illius nos manifesto numine ad salutem et libertatem propè amissam subitò erecti, illum Ducem secuti, et impressa passim divina vestigia venerantes, viam haud obscuram, sed illustrem, illius auspiciis commonstratum et patefactam ingressi sumus. Hæc ego omnia dignè satis explicare, et quod omnes fortasse gentes legant atque ætates, monumentis tradere, si diligentiâ solùm meâ, cujusmodicunque est, meis tantùm viribus sperem me posse, frustra sim. Quæ enim oratio tam augusta atque magnifica, quod tam excellens ingenium huic oneri subeundo par esse queat, ut cùm illustrium virorum aut civitatum res gestas vix reperiatur tot seculis luculentè possit scribere, confidat quisquam hæc, non hominum, sed omnipotentis planè Dei gloriosè et mirabiliter facta ullis se verbis aut stylo assequi posse? Quod quidem munus ut susciperem, tametsi summi in republica nostra viri sua authoritate perfecerunt, mihique hoc negotium datum esse voluerunt, ut quæ illi, Deo ductore, magna cum gloria gesserant, ea, quod certè proximum est, contra invidiam et obtrectationem, quas in res ferrum et apparatus belli nihil potest, alio genere armorum defenderem, quorum ego quidem judicium magno mihi ornamento esse existimo, me scilicet eorum suffragiis eum esse præ cæteris, qui hanc patriæ meæ fortissimis liberatoribus haud pœnitendam operam navarem, quin et ipse ab ineunte adolescentiâ iis eram studiis incensus, quæ me ad optima quæque si minùs facienda, at certè laudanda incitatum ferebant, his tamen diffisus adminiculis ad divinam opem recurro: Deumque Opt. Max. donorum omnium largitorem invoco, ut quâm prosperè quámque piè nostri illi ad liberatem clarissimi duces regios fastus, et dominatum impotentem acie fregerunt, dein memorabili tandem supplico extinxerunt, quamque facili nuper negotio unus de multis ipsum regem veluti ab inferis resurgentem, inque illo libro post mortem edito novis argutiis, et verborum lenociniis populo se venditantem redargui atque summovi, tam nunc feliciter tamque verè declamatoris hujus exotici petulantam et mendacia refellam atque discutiam. Qui alienigena cùm sit, et, quamvis id millies neget Grammaticus, non eâtamen stipe contentus, quam hoc nomine meretur, magnus ardelio esse maluit; non reipub. solùm immiscre se ausus, sed etiam alienæ: cum neque modestiam, neque judicium, neque aliud quicquam afferat, quod oporteret sanè tantum arbitrum, præter arrogantiam et Grammaticam. Et sanè hæc quæ jam Latinè utcunque scripsit, si inter Anglos, et nostro sermone protulisset, vix esset, credo, qui de responso laborandum esse judicaret; sed partim trita, et refutationibus jam crebris explosa negligeret, partim tyrannica et fœda, vilissimo quovis mancipio vix ferenda, quamvis ipse regias secutus partes adversaretur. Nunc cùm inter exteros, et nostrarum rerum penitùs ignaros grandi paginâ turgescat, sunt illi quidem, qui res nostras perperam intelligunt, edocendi; hic suo more, (quandoquidem tantâ maledicendi aliis libidine fertur) suo inquam more ac modo erit tractandus. Quod siquis miretur fortè, cur ergo tam diu intactum et ovantem, nostroque omnium silentio inflatum volitare passi simus, de aliis sanè nescio, de me audacter possum dicere, non mihi verba aut argumenta, quibus causam tuerer tam bonam, diu quærenda aut investiganda fuisse, si otium et valetudinem (quæ quidem scribendi laborem fere possit) nactus essem. Quâ cum adhuc etaim tenui admodum utar, carptim hæc cogor, et intercisis penè singulis horis vix attingere, quæ continenti stylo atque studio persequi debuissem. Unde hoc si minùs dabitur, cives meos præstantissimos, patriæ conservatore digno laudum præconio celebrare, quorum immortalia facinora jam toto orbe claruerunt, defendere tamen, et ab hujus importuni literatoris insolentia, et professoriæ linguæ intemperiis vindicare haud mihi difficile futurum spero. Pessimè enim vel natura vel legibus comparatum fuisset, si arguta servitus, libertas muta esset; et haberent tyranni qui pro se dicerent, non haberent qui tyrannos debellare possunt: miserum esset, si hæc ipsa ratio, quo utimur Dei munere, non multò plura ad homines conservandos, liberando, et, quantum natura fert, inter se æquandos, quàm ad opprimendos et sub unius imperio malè perdendos argumenta suppeditaret. Causam itaque pulcherrimam hac certâ fiduciâ læti aggrediamur, illinc fraudem, fallaciam, ignorantiam, atque barbariem, hinc lucem, veritatem, rationem, et seculorum omnium optimorum studia atque doctrinam nobiscum stare.
Agè nunc jam, satìs præfati, quoniam cum criticis res est, tam culti voluminis titulum imprimis, quod exponat, videamus: Defensio regia pro Carolo I. ad Car. II. Magnum sanè præstas, O quisquis es! patrem defendis ad filium: mirum ni causam obtineas. Verùm ego te falso aliàs sub nomine, nunc sub nullo latitantem, Salmasi, ad alia voco subsellia, ad alios judices, ubi tu illud euge et sophωs, quod in palæstra tua literaria captare miserè soles, fortasse non audies. Sed cur ad regem filium defensio hæc regia? non opus est tortore, confitentem habemus reum; Sumptibus inquit Regiis: O te venalem oratorem et sumptuosum! Siccine defensionem pro Carolo patre, tuâ sententiâ, rege optimo, ad Carolum filium regem pauperrimum noluisti nisi sumptibus regiis? Sed veterator etaim haud irridiculus esse voluisti, qui regiam defensionem dixeris; non enim ampliùs tua quam vendidisti, sed legitimè jam regia defensio est; centenis nimirum Jacobæis empta, in genti pretio ab egentissimo rege: Non enim ignota loquimur; novimus qui illos aureos domum attulit tuam, qui crumenam illam tessellis vitreis variatam; novimus qui te avaras manus porrigentem vidit, in speciem quidem ut Sacellanum Regis missum cum munere, re vera ut ipsum munus amplecterere; et una tantùm mercede accepta totum penè Regis ærarium exanires. Sed eccum ipsum, crepant fores, prodit histrio in proscenium.
Date operam, et cum silentio animadvertite,Nam quidquid est, præter solitum cothurnatus incedit. Horribilis nuper nuntius aures nostras atroci vulnere, sed magi mentes perculit, de parricido apud Anglos in persona Regis sacrilegorum hominum nefaria conspiratione admisso. Profectò nuntius iste horribilis aut machaeram multo longiorem ea quam strinxit Petrus habuerit oportet, aut aures istæ auritissimæ fuerint, quas tam loningquo vulnere perculerit: nam sures non stolida ne offendisse quidem potuit. Ecqua enim vobis fit injuria, ecquis vestrûm læditur, si nos hostes et perduelles nostros, sive plebeios, sive nobiles, sive reges morte multamus? At ista mitte, Salmasi, quæ ad te nihil attinent: ego enim de te etiam horribilem habeo quem mittam nuntium; quique omnium Grammaticorum et Criticorum aures, modò teretes habeant et doctas, atrociori vulnere si non perculerit, mirabor; de parracidio apud Hollandos in persona Aristarchi, nefaria Salmasii barbarie admisso; te magnum scilicet Criticum sumptibus regiis conductum, ut defensionem regiam scriberes, non solùm putidissimo exordio, præficarum funebribus nugis et nænis simillimo, nullius, non fatui, mentem miseratione permovisse, sed primâ statim clausulâ risum penè legentibus multiplici barbarismo excitâsse. Quid enim, quæso, est parricidium in persona Regis admittere, quid in persona Regis? quæ unquam latinitas sic locuta est? nisi aliquem nobis forte Pseudophilippum narras, qui personam Regis indutus, nescio quid parricidii apud Anglos patraverit; quod verbum verius opinione tua ex ore tibi excidisse puto. Tyrannus enim, quasi histrionalis quidem rex, larva tantùm et persona Regis, non Rex est. Cæterùm ob hujusmodi noxas Gallicolatinas, quibus passim scates, non tam mihi, neque enim est otium, quàm ipsis tuis Grammatistis pœnas dabis; quibus ego te deridendum et vapulandum propino. Hoc multo atrocius; quod à summus Magistratibus nostris de Rege statutum est, id sacrilegorum hominum nefariâ conspiratione admissum ais. Tune furcifer potentissimi niper regni, nunc reipub. eo potentoris acta et consulta sic nominas? quorum de factis ne Rex quidem ullus quicquam gravius pronuntiaret, aut scriptum ederet, adduci adhuc potuit. Meritò itaque amplissimi Ordines Hollandiœ, liberatorum olim patriœ vera progenies, defensionem hanc tyrannicam, populorum omnium liberati pestilentissimam edicto suo tenebris damnârunt; cujus et ispum authorem omnis libera Civitas suis prohibere finibus, aut ejicere deberet: eá prœcipuá quœ tam ingratum támque tetrum reipublicœ hostem suo stipendio alit; cujus ille reipublicœ haud secus atque nostrœ, fundamenta ipsa atque causas oppugnat; necnon utramque unâ et eœdem operœ; labefactare et subruere conatur; prœstantissimásque illic Libertatis vindices nostrorum sub nomine maledictis proscindit. Reputate jam vobiscum illustrissimi Fœderatum Belgarum Ordìnes, et cum animis vestris cogitate, quis hunc regiæ potestatis assertorem ad scribendum impulerit, quis nuper apud vos regiè se gerere incœperit, quæ consilia, qui conatus, quæ turbæ denique per Hollandiam secutæ sint, quæ nunc essent, quàm vobis parata servitus, novusque dominus erat atque illa vestra tot annorum armis atque laboribus vindicata libertas, quàm prope extincta apud vos nunc fuisset, nisi opportunissimâ nuper temerarii juvenis morte respirâsset. Sed pergit iste noster ampullari, et mirabiles tragœdias fingere, Quoscunque infandus hic parracidialis nimirum barbarismi Salmasiani rumor attigit, haud secús ac si fulmine afflati essent, derepente his arrectæque horrore comæ et vox faucibus hæsit. Quod nunc primitùs auditum discant Physici comas fulmine arrectas. Verùm quis hoc nescit, viles et imbelles animos, magni cujuspiam facinoris vel rumore obstupescere; quódque priùs fuerunt, tum se maximè stipites indicare? Alii lacrymas non tenuerunt, mulierculæ credo audicæ, aut siqui his molliores; inter quos et ipse Salmasius novâ quâdam metamorphôsi Salmacis factus est; et fonte hoc suo lacrymarum fictitio, et nocte parato viriles animos emollire conatur. Moneo itaque et cavere jubeo,
Ut pernoscatis quid sibi Eunuchus velit.
———————Infamis ne quem malè fortibus undisFortiùs verò inquit animati (nam fortes puto et animosos ne nominare quidem nisi puditè potest) tantâ indignationis flammâ exarserunt, ut vix se caperent. Furiosos illos non flocci facimus; vera fortitudine suíque compote istos minaces pellere, et in fugam vertere consuevimus. Nemo certè non diras imprecatus est tanti sceleris authoribus. Vox tamen, ut tu modò aiebas, faucibus hæsit; atque hæsisset utinam in hunc usque diem, si de nostris duntaxat perfugis hoc vis intelligi, quod nos etiam pro comperto habemus, nihil illis crebrius in ore esse, quàm diras et imprecationes omnibus bonis abominandas quidem, no tamen metuendas. De aliis credibile vix est, cùm supplici de rege sumpti fama illuc pervenisset, repertum in libero præsertim populo fuisse ullum, tam ad servitutem natum, qui nos dicto læderet, aut factum nostrum crimini daret; immo potiùs omnes bonos omnia bona dixisse; quinetiam Deo gratias egisse, qui exemplum justitiæ tam illustre et excelsum edideret, quodque cæteris regibus tam salutari documento esse possit. Istos itaque feros ac ferreos cædem nescio cujus miserabilem, ac mirabilem plorantes, cum suo tinnulo oratore, post regium in orbe nomen natum notùmque, frigidissimo, etiam atque etiam plorare jubemus. At quis interim è ludo ferè puer, aut è cœnobio quovis fraterculus casum hunc regis non multo disertiùs, immo Latiniùs hoc oratore regio declamitasset? Verùm ego ineptior sim, si infantiam hujus et deliramenta hunc in modum toto volumine accuratè persequar; quod tamen libens facerum. (quoniam superbia et fastidio, ut ferunt, supra modum turget) ni moli tanta libri inconcinna atque incondita se protegeret, et veluti miles ille Terentianus post principia lateret: callido sanè consilio, ut defessus singula notando etaim acerimmus quisque, tædio priùs conficeretur, quàm omnia redargueret. Nunc ejus quoddam specimen dare hac veluti prolusione duntaxat volui; et cordatis lectoribus à principio statim degustandum hominem præbere, ut in hac paginæ unius promulside experiamur quà lautè nos et luculenter cæteris ferculis accepturus sit: quantas ineptias atque infantias toto opere congesserit, qui tam densas, ubi minimè decuit, in ipsa fronte collocovit. Exinde multa garrientem, et scombris concionantem facilè prætero; ad nostras autem res quod attinet, haud dubitamus quin ea, quæ authoritate Parlementi scripta publicè et declarata sunt, apud omnes bonos et prudentes exteros plus ponderis habitura sint, quàm unius impudentissimi homuncionis calumniæ et mendacia; qhi ab exulibus nostris, patriæ hostibus, pretio conductus, quolibet eorum dictante quibus operam suam locaverat, aut rumusculem spargente, falsissim quæque corradere, et in chartam conjicere non dubitavit. Utque planè intelligant omnes quàm non illi religio sit, quidlibet scribere, verum et falsum, pium an impium, haud alius mihi testis adhibendus erit, quàm ipse Salmasius. Scribit is in Apparatu contra primatum Papæ, maximas esse causas cur ecclesia redire ab episcopatu debeat ad Apostolicam presbyterorum institutionem; longè majus ex episcopatu introductum in ecclesiam esse malum quàm illa schismata quæ priùs metuebantur. Pestem illam quæ ex eo ecclesias invasit, totum ecclesiæ corpus miserabili tyrannide pessumdedisse; immo ipsos reges ac principes sub jugum misisse; Majorem in ecclesiam utilitatem redundaturam Hierarchâ totâ extenctâ, quàm solocapite Papâ, p. 196. Posse episcopatum cum Papatu tolli cum summo bono ecclesiæ; sublato epicopatu ruere ipsum Papatum, super illo utpote fundatum, p. 171. Cur removeri debeat in illis regnis quæ jam Papatui renuntiârunt proprias habere causas. Cur ibi episcopatus retineater se non videre; non integram videri reformationem quæ hac in parte imperfect sit; nihil afferi posse rationis aut causæ probabilis, cur sublato Papatu retineri debeat aut possit episcopatus, p. 197. Hæc et multò plura cùm ante annos quator scripserit, tanta nunc vanitate et impudentia est, ut Parlamentum Angliæ graviter incusare hoc loco audeat, quòd episcopatum non solum senatu ejiciendem, sed etiam penitus abjiciendum censuerint. Quid? quòd ipsum etiam episcopatum suadet atque defendit, iisdem usus argumentis et rationibus, quas libro illo priore magno impetu confutaverit; necessarios nempe fuisse episcopos, et omnino retiendos, ne mille pestiferæ sectæ et hæreses in Anglia pullularent. O vafrum et verispellem! adeòne te etaim in sacris non puduit desultorem agere, propè dixeram, ecclesiam prodere? cujus tu ideò sanctissima instituta tanto strepitu asseruisse videris, ut quoties tibi commodum esset, eo majore cum infamia ea ipsa ludificari atque subvertere posses. Neminem hac latet, cùm regni Ordines, Ecclesiæ nostræ, ad exemplum cæterarum reformandæ studio flagrantes, episcopatum funditùs tollere statuissent, primò regem intercessisse, dein bellum nobis eâ potissimùm causâ intulisse; quod ipsi tandem in perniciem vertit. I nunc, et te defensorm regium esse gloriare, qui ut regem gnaviter defendas, susceptam à temetipso ecclesiæ causam nunc palàm prodis atque oppugnas: cujus gravissimâ quidem censurâ esses notandus. De forma autem reipub. nostræ, quoniam tu Professor triobolaris et extraneus remotis capsulis atque scriniis tuis nugarum refertissimus, quas meliùs in ordinem redegisses, in aliena repub. satagere et odiosus esse mavis, sic breviter tibi, vel cuivis potiùs te prudentiori respondeo; eam formam esse quam nostra tempora atque dissidia ferunt; non qualis optanda esset, sed qualem obstinata improborum civium discordia esse patitur. Quæ autem respublica factionibus laborat, atque armis se tuetur, si sanæ et integræ tantùm partis rationem habet, cæteros sive plebios sive optimates præterit aut excludit, satis profectò æqua est; quamvis regem et proceres, suis ipsa malis edocta, ampliùs nolit. Concilium autem illud supremum quod insectaris, atque etiam Concilii Præsidem, næ tu ridiculus es; Concilium enim illud, quod somnias, non est supremum, sed Parlamenti authoritate ad certum duntaxat tempus constitutum, quadraginta virorum ex suo ferè numero, quorum quilibet cæterorum suffragiis præses esse potest. Semper autem hoc usitassimum fuit, ut Parlamentum, qui noster Senatus est, delectos ex suorum numero pauviores, quoties visum erat, constituteret: iis unum in locum ubivis conveniendi, et veluti minoris cujusdam habendi Senatûs potestas delata est. Iisdem res sæpe gravissimæ, quo celeriùs et majore cum silentio transigerentur, commissæ atque creditæ; Classis, exercitus, ærarii cura aut procuratio, quævis denique pacis aut belli munia. Hoc sive consilium nominetur, sive quid aliud, verbo fortè novum, re antiquum est; et sine quo nulla omninò Respub. rectè administrari potest. De regis autem supplicio, et rerum apud nos conversione mitte vociferari, mitte virus illud tuum acerbitatis evomere; donec ista quâ lege, quo jure, quo judicio facta sint, te licèt repugnante, singulis capitibus ostendam, et pedem conferam. Si tamen instas quo jure, quâ lege, eâ, inquam, lege quam Deus ipse et natura sanxit, ut omnia quæ reipub. salutaria essent, legitima et justa haberentur. Sic olim sapientes tuî similibus responderunt. Leges per tot annos ratas refixisse nos criminaris; bonasne an malas non dicis; nec si diceres audiendus esses; nam nostræ leges Ole quid ad te? Utinam plures refixissent tum leges tum leguleios; rectiùs sanè et rei Christianæ et populo consuluissent. Frendes quod hæc, Manii, terræ filii, vix domi nobiles, vix suis noti licere sibi crediderint. Meminisses quid to non solùm libri sacri, sed etiam Lyricus doceat:
Salmacis Enervet.—————————
———————Ne, si vir cum venerit, exeat inde
Semivir, & tactis subitò mollescat in undis.
———— Valet ima summisSic etiam habeto; eorum quos tu vix nobiles esse aïs, alios nulli vestrarum partium vel generis nobilitate cedere; alios ex se natos per industriam atque virtutem ad veram nobilitatem iter affectare, et cum nobilissimis quibusque posse conferri; se autem malle filios terræ dici, modò suæ, et domi strenuè facere, quàm sine terrâ et lare fumos vendendo quod tu facis, homo nihili et stramineus eques, in aliena terra dominorum nutu et stipendio famem tolerare: ab ista, mihi crede, peregrinatione ad agnatos potiùs et gentiles deducendus, nisi hoc unum saperes, quod frivolas quasdam prælectiones et nugamenta scis tanta mercede apud exteros effuitire. Reprehendis quòd magistrus nostri Colluviem omnium Sectarum recipiant; quod ni recipiant? quos ecclesiæ est è cœtu fidelium ejicere, non magistratuum è civitate pellere; siquidem in leges civiles non peccant. Primò homines ut tutò ac liberè sine vi atque injuriis vitam agerent, convenere in civitatem; ut sanctè et religiosè, in ecclesiam; illa leges, hæc disciplinam habet suam, planè diversam: hinc toto orbe Christiano per tot annos bellum ex bello seritur, quòd Magistratus et Ecclesia inter se officia confundunt. Quapropter et Papisticam minimè toleramus; neque enim eam tam esse religionem intelligimus, quàm obtenu religionis tyrannidem pontificiam civilis potentiæ spoliis ornatam, quæ contra ipsum Christi institutum ad se rapuit. Independentes, quales à te solo finguntur, nulli apud nos unquam visi; præter eos duntaxat qui cùm classes et synodos supra Ecclesiam quamque singularem esse non agnoscat, eas omnes velut Hierarchiæ particulas quasdam, aut certè truncum ipsum, eradicandas esse tecum sentiunt. Hinc nomen Independentium Vulgus obtinuit. Quad restat video te id agere, ut regum omnium et Monarcharum non invidiam solùm, sed etaim bellum atrocissimum in nos concites. Olim rex Mithradates, quamvis causa dissimili, omnes reges in Romanos concitabat, eadem prope calumniatus; Romanis consilium esse, omnia regna subvertere, iis nulla humana neque divina obstare, à principio nihil nisi partum armis habuisse, latrones, regnorum maximè hostes; Hæc Mithridates regi Arsaci. Te verò in illa tua exedra infantissimè rhetoricantem quæ tanta fiducia provexit, ut ad bellum hortando, et licèt nolis videri, classicum canendo, ullum vel inter pueros regem commovere te posse animum induceres, isto præsertim ore tam exili et randiculo, ut ne mures quidem Homericos, te buccinatore, bellum unquam ranunculis illaturos fuisse credam? Tantum abest ut metuam quid tu belli nobis aut periculi, homo ignavissime, apud exteros reges istâ tuâ rabidâ et insulâ simul facundiâ conflare possis: qui ad illos acsi regum capita quasi pilas habeamus, de coronis quasi trocho ludamus, sceptra imperiala non pluris faciamus, quàm bacula morionum capitata, lusoriè sanè nos defers. At tu interea, stultissimum caput, morionis ipse baculo dignissimus es, qui reges ac principes tam puerilibus argumentis ad bellum suaderi putes. Omnes deinde populos inclamas, dicto audientes tuo, sat scio, minimè futuros. Hibernorum etiam consceleratam illam ac barbaram colluviem regiis partibus in auxilium vocas. Quod unicum indicio esse potest quàm scelestus sis et væcors, quàm omnes pene mortales impietate, audacia, et furore superes, qui devotæ gentis fidem atque opem implorare non dubites, cujus ab impiâ societate tot civium innocentissimorum sanguine perfusa etaim rex ipse aut abhorruit semper, aut abhorrere se simulavit. Et quam ille perfidiam, quam ille crudelitatem occultare, quantum potuit, atque ab se longè removere summo studio contendit, eam tu, bipedum nequissime, quo minùs ultrò atque palàm suscipias, neque Deum neque homines vereris. Agedum; Hibernis igitur fautoribus ac sociis ad defensionem regis jam te accinge. Caves imprimis quod cauto mehercule opus erat, nequis te Tullio fortasse aut Demostheni omnem eloquentiæ laudem præreptum ire suspicetur; et prædicis, oratorio more non tibi agendum videre. Næ tu haud stultè sapis, id quod non potes, non videtur tibi esse agendum; oratoriè autem ut tu ageres, quis, qui te satis novit, unquam exspectavit? qui nihil elaboratè, nihil distinctè, nihil quod sapiat, in lucem emiterre aut soles aut potes, sed veluti Crispinus alter, aut Tzetzes, ille græculus, modò ut multum scribas, quàm rectè non laboras; neque si labores valeas. Agetur, inquis, hæc causa toto orbe audiente, et quasi ad judicandum sedente. Id adeò nobis pergratum est, ut adversarium non cerebrosum et imperitum, qualis tu es, sed cordatum et intelligentem dari jam nobis optemus. Perorans planè tragicus es, immo Ajax ipse Lorarius: Horum ego injustitiam, impietam, perfidiam, crudelitatem proclamabo cœlo et terræ, ipsosque authores convictos posteris tradam, reòsque peragam. O Flosculos! Túne igitur sine sale, sine genio proclamator et rabula, bonis authoribus divexandis tantùm aut transcribendis natus, quicquam de tuo quod vivat producere te putas posse? quem unà cum scriptis tuis futilissimis abreptum ætas, mihi crede, postera oblivioni mandabit. Nisi si defensio hæc regia suo fortasse responso aliquid debitura est, ut neglecta jam pridem et consopita, in manus iterum sumatur. Idque ego ab Illustrissimis Hollandiæ Ordinibus peterem, ut eam è fisco protinus dimissam, neque enim Thesaurus est, pervagari quò velit sinant. Si enim qua vanitate, inscitâ, falsitate referta sit, planum omnibus fecero, quò latiùs excurrit, eò arctiùs, meâ quidem sententiâ, supprimitur. Jam nos, quemadmodum reos peregat, videamus.
Mutare, et insignem attenuat Deus
Obscura promens. ————
QUONIAM tibi vano homine et ventoso multum hinc forsitan superbiæ, Salmasi, multum spiritûs accessit, magnæ scilicet Britanniæ regem fidei defensorem esse, ti verò regis, ego quidem et illum regi titulum, et hunc tibi jure pari ac merito concedam: cùm sanè rex fidem, tu regem sic defenderis, ut causam uterque suam evertisse potiûs videatur. Quod cum passim infrà, tum hoc primo capite ostendam. Dixeras tu quidem præfationis paginâ duodecimâ, Ornari pigmentis rhetoricis tam bonam et justam causam non debere: nam simpliciter rem, ut gesta est, narrare, regem defendere est. Quando igitur toto hoc capite in quo narrationem illam simplicem futuram pollicitus eras, neque rem simpliciter, ut gesta, narras, rhetoricis ornas, profectò vel tuo judicio si standum esset, causa regia neque bona neque justa erit. Quanquam hoc cave tibi sumas quod dat nemo, posse te quicquam rhetoricè narrare; qui neque oratoris, neque historici, immò ne causidici quidem partes narrando sustinere possis; sed quasi circulator quispiam, arte circumforanea, magnam de te in prœmio, velut in posterum diem, exspectationem concitabas, non tam ut rem promissam tum demum narrares, quàm ut pigmenta illa misera, et ampullas fuco refertas lectoribus quàm plurimus divenderes. Nam de facto dicturus tot novitatum monstris te circundari ac terreri sentis, ut quid primum exequaris, quid deinde, quod postremè, nescias. Hoccine est simpliciter narrare? dicam quod res est, tot tuorum ipse mendaciorum montris, primùm terreri te sentis, deinde tot nugis, tot ineptiis levissimum illud caput circundari solùm, sed circumagi, ut quid primum, quid deinde, quid postremò dicendum ullo tempore sit, non modò nunc nescias, sed nunquam antea non nesciveris. Inter difficultates quæ occurrunt ad experimendam tam incredibilis flagitii immanitatem hoc unum facile dictu suppetit, quod iterum iterumque repeti debet, nempne solem ipsum atrocius factum nunquam adspexisse alterum. Multa sol aspexit, bone magister, quæ Bernardus non videt. Solem autem iterum atque iterum repetas licebit, id tu quidem prudenter feceris, quod non nostra flagitia, sed defensionis tuæ frigus vehementissimè postulabit. Regum, inquis, origo cum sole novo cœpit. Dii te, Damasippe, deæque solstitio donent, quo te calfacias, qui ne pedem sine sole; nequis fortasse te umbraticum doctorem esse dicat. At hercle etaim in tenebris es, qui jus patrium à regio non distinguis: et cùm reges Patriæ Patres nominaveris, eâ statim metaphorâ persuasisse credis, ut quidquid de patre non negaverim, id continuò de rege verum esse concedam. Pater et rex diversissima sunt. Pater nos genuit; at non rex nos, sed nos regem creavimus. Patrem natura dedit populo, regem ipse populus dedit sibi; non ergo propter regem populus, sed propter populum rex est; ferimus patrem, morosum etiam et durum, ferimus et regem; sed ne patrem quidem ferimus tyrannum. Pater si filium interfecit, capite pœnas dabit: cur non item rex eadem justissima lege tenebitur, si populum, id est filios suos, perdiderit? præsertim cùm pater, ut ne pater sit, efficere non possit, rex facilè possit, ut neque pater sit neque rex. Quod si de facti qualitate, quod aïs, inde æstimandum est, tibi dico, peregrine, et rebus nostris alienissime, testis oculatus et indigena tibi dico; nos regem neque bonum, neque justum, neque clementem, neque religiosum, neque pium, neque pacificum; sed hostem prope decennalem; nec parentem patriæ, sed vastatorem de medio sustulisse. Solet hoc fieri, fateris, inficias enim ire non audes, sed non a reformatis, regi reformato. Siquidem reformatus is dici potest, qui scriptis ad Papam literis, Sanctissimum appellaverat Patrem, qui Papistis æquior semper quàm Orthodoxis fuit. Talis cùm fuerit, ne suæ quidem familiæ primus à reformatis est de medio sublatus. Quid? ejus avia Maria nonne à reformatis exuta regno solum vertere coacta est, supplicio demùm capitis affecta, ne Scotis quidem reformatis ægrè ferentibus? immo si operam contulisse dicam, haud mentiar. In tanta autem regum reformatorum paucitate, nihil hujusmodi accidisse, ut eorum aliquis morte plecteretur, non est quod miremur. Licere autem regem nequam, sive tyrannum regno pellere, vel supplicio quovis, prout meritus erit, punire (etaim summorum sententiâ Theologorum, qui ipsi reformandæ ecclesiæ authores fuere) aude tu modò negare. Concedis quam plurimos reges non siccâ morte periisse, hunc gladio, illum veneno, alium squalore carceris, aut laqueo. Omnium tamen hoc tibi miserimum videtur, et monstri quiddam simile, regem in judicium adduci, causam capitis dicere coactum, condemnatum, securi percussum. Dic mihi, homo insipentissime, annon humanius, annon æquius, annon ad leges omnium civitatum accomodatius est, cujuscunque criminis reum in judicio sistere, suî defendendi copiam facere, lege condemnatum ad mortem haud immeritam ducere, ita ut damnato vel pœnitendi, vel se colligendi spatium detur, quàm statim ut prehensus est, indictâ causa pecundis in modum mactere? Quotusquisque est reorum, qui, si optio detur, non illo potiùs quàm hoc modo, puniri se maluerit? Quæ ratio igitur animadvertendi in populum moderatior in rege est habita, cur non eadem animadvertendi in regem moderatior in populo, et vel ipsi regi acceptior fuisse creditur? Tu secretò, et sine arbitris extinctum regem malebas, vel ut exempli tam boni salubritate omnis memoria careret, vel ut facti tam præclari conscientia defugisse lucem, aut leges atque ipsam justitiam minimè sibi faventem habuisse videretur. Exaggeras deinde re, quòd neque per tumultum aut factionem optimatium, aut rebellium furorem, sive militum sive populi; non odio, non metu, non studio dominandi, non cæcco anime impetu, sed consilio et ratione meditatum diu facinus peregerint. O meritò quidem te ex jurisconsulto Grammaticum! qui ab accidentibus causæ, ut loquuntur, quæ per se nihil valent, vituperationes instituis, cùm nondum docueris illud facinus in vitio an in laude ponendum sit. Jam vide quàm in te facilè incurram. Si pulchrum et decorum fuit, eò magis laudandi quod nullius affactibus occupati, solius honestatis causâ fecerint; si arduum et grave, quòd non cæco impetu, sed consilio et ratione. Quanquam ego hæc divino potiùs instinctu gesta esse crediderim, quoties memoriâ repeto, quàm inopinato animorum ardore, quanto consensu totus exercitus, cui magna pars populi se adjunxerat, ab omnibus penè regni provinciis una voce regem ipsum suorum omnium malarum authorem ad supplicium depoposcerit. Quicquid erat, sive magistratum, sive populum spectes, nulli umquam excelsiore animo, et, quod etiam adversarii fatentur, sedatiore, tam egregium facinus et vel heroicis ætatibus dignum aggressi sunt: quo non leges tantùm et judicia, dehinc mortalibus ex æquo restituta, sed ipsam justitiam nobilitârunt, séque ipsâ illustriorem dehinc, séque ipsâ majorem post hoc insigne judicium reddiderunt. Jam tertiam prope hujus capitis paginam exantlavimus, nec tamen illa simplex narratio, quam promisit, usquam apparet. Queritur nos docere, quoties rex molestè et odiosè regnat, impunè posse rego exui: ab hac, inquit, doctrina inducti, si mille rebus meliorem regem habuissent, non ei vitam conservâssent. Spectate hominis acumen; nam istuc aveo ex te scire, quo pacto hoc sequitur, nisi tu nobis concesseris; nostro rege mille rebus meliorem molestè et odiosè regnare; unde in eum deductus es locum, ut hunc quem defendis, iis regibus qui molestè et odiosè regnant mille rebus deteriorem facias: id est tyrannorum omnium fortasse immanissimum. Macti estote reges tam strenuo defensore. Nunc narrare incipit. Torserunt eum variis crucibus. Dic quibus. De carcere in carcerem traduxerunt. Nec injuriâ, quippe ex tyranno hostem bello captum. Custodiis sæpe mutatis: ne ipsæ mutarent fidem. Libertatis interdum spe ostensa, interdum et restitutionis per pactionem. Vide quàm non antea meditatum nobis fuerit, quàm non tempora et modos diu captavimus regis abdicandi. Quas res ab eo tum propemodum victore multo antè postulavimus, quæ nisi concederentur, nulla libertas, nulla salus populo speranda erat, easdem à captivo suppliciter, haud semel, immo ter et amplius accepimus. Cùm nulla de rege spes reliqua esset, fit Parlamenti consultum illud nobile, nequa deinceps ad regem postulata mitterentur; non ex quo tyrannus esse, sed ex quo insanabilis esse cœpit. Postea tamen quidam ex Senatorum numero nova sibi consilia capientes, et idoneum tempus nacti, conditiones iterum regi ferendas decernunt; pari sanè sclere atque dementiâ ac Romanus olim Senatus, reclamante Marco Tullio et cum eo bonis omnibus, legatos decrevit ad Antonium: pari etiam eventu, nisi Deo immortali visum aliter fuisset, illos in servitutem tradere, nos in libertatem vindicare. Nam cùm rex nihilo plus quàm antea concessisset, quod ad firmam pacem et compositionem revera spectaret, illi tamen satisfactum sibi à rege esse statuunt. Pars itaque sanior, cùm se remque publicam prodi videret, fidem fortissimi, et semper reipub. fidissimi exercitûs implorat. In quo mihi quidem hoc solùm occurit quod nolim dicere, nostras legiones rectoria sensisse quàm patres conscriptos; et salutem reipub. armis attulisse, quam illi suis suffragiis propè damnaverant. Multa deinde flebiliter narrat, verùm tam inscitè, ut luctum emendicare, non commovere videatur. Dolet, quòd eo modo, qui nullus unquam, rex supplicium capitis passus sit: cùm sæpiùs affirmaverit, nullum umquam regem supplicium capitis omnino esse passum. Tune, fatue, modum cum modo conferre soles, ubi factum cum facto quod conferas non habes? Supplicium, inquit, capitis passus est, ut latro, ut sciarius, ut parricida, ut proditur, ut tyrannus. Hoccine est regem defendere, an sententiam de rege fere, eâ sanè quæ à nobis lata est, multò severiorem? quis te tam subitò pellexit ut nobisum pronuntiares? Queritur personatos carnifecis regi caput amputâsse. Quid hoc homine facias? questus est suprà de parricidio in persona regis admisso, nunc in persona carnificis admissum queritur. Quid reliqua percurram, partim falsissima, partim frivola de pugnis et calcibus militum gregariorum, et licentiâ spectandi cadaveris quatuor solidis taxatâ, quæ frigidissimi literatoris inscitiam et pusillitatem animi clamitant; legentem certè neminem pilo tristiorem reddere possunt: satius meherculè fuisset Carolo filo, quemvis ex eo balatronum grege conduxisse, qui ad coronam in triviis elegidia cantant, quàm oratorem hunc, luctificabilem dicam, an perridiculum deplorando patris infortunio adhibuisse; tam insipidum et insulsum, ut ne ex lacrymis quidem ejus mica salis exiguissima possit exprimi. Narrare jam desiit; et quid deinde agat, dictu sanè difficile est; adeò lutulentus et enormis fluit; nunc fremit, nunc oscitat, nullum quidlibet garriendi modum sibi statuit, vel decies eadem repetendi, quæ ne semel quidem dicta non sordescerent. Et certè nescio, an blateronis cujuspiam extemporales quælibet nugæ, quas ille uno pede stans versiculis fortè effudisset, non digniores multo fuissent quæ chartis illinerentur: usque eò indignissimas esse reor quibus seriò responderatur. Prætero quòd regem religionis protectorem laudat, qui ecclesiæ bellum intulit, ut episcopos religionis hostes et tyrannos in ecclesia retineret. Puritatem autem religionis quî potuit is conservare, ab impurissimis episcoporum traditionibus et cæremoniis ipse sub jugum missus? Sectarum verò, quibus tu sacrilegos suos cœtus tenendi licentiam ais dari, quam ipsa Hollandia non dat, errores velim enumeres: interim nemo te magis sacrilegus, qui perpetuò maledicendi pessimam omnium licentiam tibi sumis. Non poterant graviùs rempub. lædere quàm ejus dominum tollendo. Disce verna, disce mastigia, nisi dominum tollis, tollis rempublicam: privata res est, non publica quæ dominum habet. At pastores facinus eorum abominantes cum summa injustitia persequuntur. Pastores illos nequis fortè nesciat quales sint, breviter dicam; iidem sunt qui regi resistendum armis esse, et verbo et scriptis docuerunt; qui omnes tanquam Merozum indesinentur execrari non desiterant, quotquot huic bello aut arma, aut pecuniam, aut vires non suppeditâssent; quod illi non contra regem, sed contra tyrannum Saule quovis aut Achabo, immo Nerone ipso Neroniorem susceptum esse in concionibus sacris vaticinabantur. Sublatis episcopis et sacerdotibus, quos Pluralistarum et non residentium nomine insectari vehementissimè solebant, in eorum amplissima sacerdotia, hic bina, ille trina, quàm ocyssimè irruebant: unde suos greges quàm turpiter negligant pastores isti meritò egregii nemo non videt: nullus pudor, nulla muminis reverentia dementes cupiditate et furiatos cohibere potuit, donec pessimo ecclesiæ publico eâdem ipsi infamiâ flagrarent, quam paulò antè sacerdotibus inusserant. Nunc quòd avaritia corum nondum satiata est, quòd inquies ambitione animus turbas concire, pacem odisse consuevit, in Magistratus qui nunc sunt, id quod priùs in regem facerant, seditiosè concionari non desinunt; regem scilicet pium crudeliter sublatum; quem modò ipsi diris omnibus devotum, omni authoritate regia spoliandum, et bello sacro persequendum, in manus parlamento, quasi certè à magistratibus postulare perabsurdum est, qui avaritiam st ambitionem, quæ duæ in ecclesia hæreses perniciosimmæ sunt, ex ipsorum ordine pastorum ac tribu, nullo adhuc modo aut ratione exstirpare valuerunt. Quas illi sectas apud nos insectantur, obscuras esse scio; quas ipsi sequuntur, famosas, et ecclesiæ Dei longè periculosiores; quarum principes Simon ille Magus et Diotrephes fuere. Hos tamen, nequissimi cùm sint, adeò non persequimur, ut factiosis et res novas quotidie molientibus nimiùm induleamus. Offendit jam te Gallum et errabundum, quod Angli suis molossis, quæ tua canina facundia est, ferociores, nullam reginæ Bohemiæ rationem habuerint. Tute responebis tibi, non ego. Ubi reipub. forma mutatur ex monarchia in aliam, non datur successio inter diffentis regiminis curatores; Apparat. de primatu. Minima, inquis, regni unius pars hæc omnia per tria regna effecit: et digni quidem, si hoc verum esset, quibus in cæteros imperium sit, viris in fœminas. Isti sunt, qui regimen regni antiquum in alium qua à pluribus tyrannis teneatur, mutare præsumpserunt; rectè quidem illi et feliciter; quos tu reprehendere non potes, quin simul fœdissimè barbarus et solœcus sis non moribus solùm, sed syntaxi etiam, grammaticorum opprobrium. Angli maculam hanc nunquam deliverint. Immo tu, licèt omnium literatorum litura ipse sis, et verè macula, Anglorum tamen famam et sempiternam gloriam nunquam valueris commaculare. Qui tantâ animi magnitudine, quanta omni memoriâ vix audita est, non hostes tantùm armatos, sed hostiles intus, id est, superstitiosas vulgi opiniones eluctati atque supergressi, Liberatorum cognomen posthac per omnes gentes in commune sibi pepererunt: populariter id ausi, quod apud alias nationes heroïcæ tantùm virtutis esse existamatur. Reformati et antiqui Christiani quid hac in parte fecerint, aut facturi fuissent, tum respondebimus, cùm de jure tecum suo loco agetur; ne tuo vitio laboremus, qui gerrones omnes et Battos loquacitate vincis. Quæris quid sis in nostra causa Jesuitis responsurus. Tuas res age transfuga; pudeat te facinorum tuorum, quando ecclesiam tui pudet; qui primatum Papæ, et episcopos tam jactanter modò et ferociter adortus, nunc episcoporum assecla factus es. Fateris aliquos reformatorum, quos non nominas (ego tamen nominabo, quoniam tu eos Jesuitis longè pejores esse aïs, Lutherum nempne, Zuinglium, Calvinum, Bucerum, Paræum cum aliis multis) docuisse, amovendum esse tyrannum: quis autem sit tyrannus ad judicium sapientum, et doctorum se retulisse. Isti verò qui? an sapientes, an docti, an virtute nobiles, an nobilitate illustres? Liceat, quæso, populo, qui servitutis jugum in cervicibus grave sentit, tam sapienti esse, tam docto, tamque nobili, ut sciat quid tyranno suo faciendum sit, etiamsi neque exteros, neque grammaticos sciscitatum mittat. Tyrannum autem fuisse hunc non Angliæ solùm et Scotiæ Parlementa cùm verbis tum factis disertissimus declaraverunt, sed totus ferè utriusque regni populus assensus est; donec episcoporum technis et fraudibus in duas postea factiones discessit. Quid si Deus, quemadmodum eos qui luci evangelicæ participes fiant, ita eos qui decreta ejus in reges hujus mundi potentissimos exequantur, non multos sapientes aut doctos, non multos potentes, non multos nobiles esse voluit? ut per eos qui non sunt, aboleret eos qui oblatras? an doctus? qui spicilegia, qui lexica et glossaria ad senectutem usque trivisse potiùs videris, quàm authores bonos cum judicio aut fructu perlegisse; unde nil præter codices, et varias lectiones et luxatum et mendosum crepas; doctrinæ silidioris ne guttulum quidem hausisse te ostendis. An tu sapiens? qui de minutiis minutissimus rixari, et mendicorum bella gerere soles, qui nunc astronomis, nunc medicis in sua arte credendis imperitus ipse et rudis convitia dicis; qui, siquis tibi voculæ unius aut literulæ in exemplari quovis abs te restitutæ gloriolam præripere conaretur, igni et aquâ, si posses, illi interdiceres? Et tamen stomacharis, et tamen ringeris, quòd omne Grammaticum appellant. Hamondum nuper regis hujus Sacellanum imprimis dilectissimum in libro quodam nugatorio nebulonem appellas, quòd is te Grammaticum appellavisset: idem, credo, esses ipsi regi convitium facturus, et defensionem hanc totam retractaturus, si Sacellani sui de te judicium approbâsse audivisses. Jam vide quàm te Anglorum unus, quos tu fanaticos, indoctos, obscuros, improbos vocitare audes, contemnam et ludibrio habeam, nam nationem ipsam Anglicanam de te quicquam publicè cogitare curculiunculo, indignissimum esset; qui sursum, deorsum, quoquoversum versatus et volutatus, nihil nisi grammaticus es: immo quasi Deo nescio cui votum, ipso Mida stultiùs nuncupâsses, quicquid attrectas, nisi cùm solœcismos facis, Grammatica est. Quisquis igitur de fæce illa plebis, quam tu exagitas, (illos enim verè optimates nostros, quorum sapientam, virtutem et nobilitatem facta inclyta satis testantur, non sic de honestabo, ut te illis, aut tibi illos componere velim) quisquis, inquam, de fæce illa plebis hoc tantummodò sibi persuaserit, non esse se regibus natum, sed Deo et patriæ, multo sanè te doctior, multo sapientior, multo probior, et ad omnem vitam utilior existimandus erit. Nam doctus ille sine literis, tu literatus sine doctrina, qui tot linguas calles, tot volumina percurris, tot scribis, et tamen pecus es.
QUOD argumentum pro se indubitatum esse, superiore capite perorans dixerat Salmasius, rem ita se habere ut creditur, cùm omnes unanimiter idem de ea sentiant, quod tamen is de facto falsissimè affirmabat, id ego nunc, de jure regio disceptaturus, potero in ipsum verissimè retorquere. Cùm enim regem definiat, cujus suprema est in regno potestas, nulli alii nisi Deo obnoxia, cui quod libet licet, qui legibus solutus est, siquidem id definiri dicendum est, quod infinitum in terris ponitur, evincam ego contrà, non meis tantùm, sed vel ipsius testimoniis et rationibus, nullam gentem aut populum, qui quidem ullo numero sit, nam omnem penetrare barbariam necesse non est, nullam, inquam, gentem istiusmodi jura aut potestatem regi concessisse, ut legibus solutus esset, ut quod libet liceret, ut omnes judicaret, à nemine judicaretur; nec verò quenquam cujuscunque gentis tam servili ingenio exstitisse puto, præter unum Salmasium, qui tyrannorum immania quæque flagitia, regum jura esse defenderit. Eorum plerique apud nos, qui regi maximè favebant, ab hac tam turpi sententia semper abhorruere; quinetiam ipse, nondum pretio corruptus, his de rebus longè aliter sensisse aliis jampridem scriptis facilè deprehenditur. Adeò ut hæc non ab homine libero in libera civitate, nedum in Repub. nobilissimâ et Batavorum Academiâ celeberrimmâ, sed in ergastulo quovis aut castatâ, tam servili ingenio atque animo scripta esse videantur. Etenim, si quicquid regi libet, id jure regio licitum erit, quod teterrimus ille Antoninus Caracalla, ab Julia noverca per incestum persuasus, non statim ausus est credere, nemo profectò est, aut unquam fuit, qui tyrannus dici debeat. Cùm enim divina omnia atque humana jura violavit, nihilo tamen minùs rex, jure regio insons erit. Quid enim peccavit homo æquissimus? jure suo usus est in suos. Nihil rex tam horrendum, tam crudele, tàmque furiosum committere in suos potest, quod præter jus regium fieri quiquam possit queri aut expostulare. Hoc tu jus regium à jure gentium, vel potiùs naturali originem habere statuis bellua? Quid enim hominem te dicam, qui in omne hominum genus, adeò iniquus et inhumanus es? quicque omnem gentem humanum Deo simillimam sic deprimere atque dejicere conaris, ut quos nunc superstitio, nunc scelus aut ignavia quorundam, aut denique perfidia tam feros atque immites dominos gentibus imposuit, eos à natura matre mitissimâ comparatos atque impositos esse doceas. Quâ tu nefariâ doctrinâ multo jam ferociores factos, non somùm ad proterendos omnes mortales, et posthac miseriorem in modum conculeandos immittis, sed jure naturali, jur regio, ipsis etiam populi legibus in populum armare, quo nihil simul stultius et sceleratius esse potest, contendis. Dignus profectò qui, contrà atque olim Dionysius, ex grammatico tyrannus ipse sis; non quo tibi in alium quemvis detur illa regia licentia malè faciendi, sed illa alter malè pereundi; quâ solâ, ut inclusus ille Capreis Tiberius, à temetipso perditus quotidie te sentias perire. Verùm jus illud regium paulò accuratiùs quale sit considereums. Sic Oriens totus, inquis, judicavit, sic Occidens. Non reponam tibi quod Aristoteles et Marcus Cicero, authores, si qui alii, cordatissimi, ille in Politicis, hic in oratione de Provinciis scripsit, Gentes Asiaticas facilè servitutem pati, Judæos autem et Syros servituti natos fuisse: fateor paucos ferè libertatem velle, aut eâ posse uti, solos nempne sapientes, et magnanimos; pars longè maxima justos dominos mavult, sed tamen justos; injustos et intolerabiles ferendi, neque Deus unquam universo generi humano tam infensus fuit, neque ullus unquam populos tam ab omni spe et consilio derelictus, ut necessitatem hanc atque legem omnium durissimam in se atque in suos liberos ultrò statuerit. Profers imprimis verba regis in Ecclesiaste sapientiâ clari. Nos itaque ad legem Dei provocamus, de rege posteriùs videbimus; cujus exinde sententiam rectiùs intelligemus. Audiatur ipse Deus, Deut. 17. Cùm ingressus fueris in terram, quam Jehova Deus sat tibi, et dices, statuam super me Regem sicut omnes gentes quæ sunt circa me: Quod ego omnes velim etaim atque etiam animadvertant, teste hic ipso Deo, penes populos omnes ac nationes arbitrium semper fuisse vel eâ, quæ placeret, formâ reipub. utendi, vel hanc in aliam mutandi: de Hebræis disertè hoc dicit Deus, de reliquis haud abnuit: deinde formam reipub. monarchiâ perfectiorem, ut sunt res humanæ, sique populi magis ex usu Deo visam esse: cùm hanc ipse formam intituerit; monarchiam non nisi serò petentibus, idque ægrè concesserit. Sin regem planè vellent, ut ostenderet Deus id se liberum Populo reliquisse, ab uno an à pluribus respub. administraretur, modò justè; regi etaim futuro leges constituit, quibus cautum erat, ut ne multiplicte sibi equos, ne uxores, ne divitias; ut intellegerit nihil ipsi in alios licere, qui nihil de se statuere extra legem potuerit. Jussus itaque est omnia legis illius præcepta, etiam sua manu perscibere; præscripta observare; ne efferatur animus ejus præ fratribus suis. Ex quo perspicuum est, regem æquè ac populum istis legibus astrictum fuisse. In hanc fermè sententiam scripsit Josephus, legum suæ gentis interpres idoneus, in sua repub. versatissimus, mille aliis tenebrionibus Rabbinis anteponendus: Antiquitat. lib. 4, Ἀριστοκρατία μὲν οὖν κράτιστον, etc. Optimum est, inquit, optimatium regimen; nec vos alium reipub. statum requiratis; satis enim est Deum habere præsidem. Attamen si tanta vos regis cupido ceperit, plus legibus et Deo tribuat is, quàm suæ sapientiæ; prohibeatur autem, si potentior fieri studet, qàm rebus vestris expedit. Hæc et plura Josephus in istum Deuteronomii locum. Alter Philo Judæus, gravis author, Josephi coætaneus, legis Mosaîcæ studiosissimus, in quam universam diffusa commentatione scripsit, cùm in libro de creatione Principis hoc caput legis interpretatur, non alio pacto regem legibus solvit, atque hostis quodlibet solutus legibus dici possit. τοὺς [δ᾿] ἐπὶ λύμη καὶ ζημία τῶν ὑπηκόων, etc. qui, inquit, ad perniciem et detrimentum populi magnam sibi acquirunt potentiam, non reges sed hostes appelandi sunt; ea facientes, quæ hostes nulla pace reconciliandi faciunt; nam qui per speciem gubernandi faciunt injuriam, apertis hostibus pejores sunt; hos enim facile est propulsare, illorum autem malitia haud facilè detegitur. Detecti igitur, quid obstat quo minùs hostium loco habendi sint? Sic libro secundo Allegoriarum Legis, rex et tyrannus contraria sunt; et deinde, rex non imperat tantùm, sed paret. Vera sunt ista, dicet aliquis; regem oportet quidem leges, ut qui maximè, observare; verùm si secùs fecerit, quâ lege puniendus? eâdem, inquam, lege quâ cæteri; exceptiones enim nullas reperio. Sed nec de Sacerdotibus, sed nec de infimis quidem magistratibus puniendis lex ulla scribatur; qui omnes, cùm de iis puniendis nulla lex scripta sit, pari certè jure et ratione possent impunitatem scelerum omnium sibi vindicare; quam tamen neque quenquam iis arbitror idcirco esse daturum. Hactenus ex ipsa Dei lege didicimus regem legibus obtemperare debuisse; nec se præ cæteris effere, qui etaim fratres ejus sunt. Nunc an quid aliud Ecclesiates moneat videamus: Cap. 8. ver. 1. etc. Mandatum regis observa; vel propter juramentum Dei, ne perturbatè à facie ejus abito, ne persistito in re mala, nam quidquid volet faciet. Ubi verbum regis, ibi dominatio, et quis dicat ei, quid facis? Satis constat Ecclesiastem hoc in loco non synedrio magno, non senatui, sed privato cuique præcepta dare. Jubet mandata regis observare, vel propter juramentum Dei; at quis jurat regi, nisi rex vicissim in leges divinas atque patrias juratus sit? Sic Reubenitæ et Gaditæ obedientiam suam Jehosuæ pollicentur, Jos. 1: Ut dicto audientes Mosi fuimus, ita erimus tibi, modò ut Deus tecum sit, quemadmodum fuit cum Mose. Conditionem vides expressam; alioquin ipsum audi Ecclesiaten, cap. 9: Verba sapientum submissa potiùs audienda esse, quàm clamorem dominantis inter stolidos. Quid porrò monet? Ne persistito in re mala, nam quidquid volet, faciet; in malos nimirum mala in re persistentes faciet, authoritate legum armatus; nam leniter, aut severè, prout volet, potest. Nihil hìc tyrannicum sonat, nihil quod vir bonus extimescat. Ubi verbum regis, ibi dominatio; et quis dicat ei, quid facis? Et tamen legimus qui regi dixerit non solùm quid fecisti, sed etiam stultè fecisti, 1 Sam. 13. At Samuel extraordinarius. Tuum tibi regero, licèt infrà dictum pag. 49, quid, inquis, extraordinarium in Saule et Davide? itidem ego, quid, inquam, in Samuele? Propheta fuit: sunt et ille hodie, qui ejus exemplo faciunt; ex voluntate enim Dei vel expressa vel insita agunt: quod etaim ipse infrà concedis, pag. 50. Prudenter igitur Ecclesiastes hoc in loco monet privatos, ne cum rege contendant: nam etaim cum divite, cum potenti quovis, ut plurimùm damnosa contentio est. Quid ergo? an optimates, an omnes reliqui magistratus, an populus universus, quoties delirare libet regi, ne hiscere quidem audebunt? an stolido, impio, furenti, bonis omnibus perniciem machinati non ostabunt, non obviam ibunt, ne divina imnia atque humana pervertere occupet, ne rapinis, ne incendiis, ne cædibus per omnes regni fines grassetur, it legibus solutus, ut quod libet liceat? O de Capadocis eques catastis! quem omnis libera natio (si unquam posthac in natione libera pedem ponere audibis) aut in ultimas terra veluti portentum exportandum ejicere, aut servitutis candidatum dedere in pistrinum debebit, ea lege atque omine, ut si te inde exemerit, ipsa sub aliquo tyranno, eòque stultissimo, pro te molat. Quid enim poterit dici, aut ab aliis dictum peti tam truculentum, aut ridiculum, quod in te non cadat? Perge modò: Israëlitæ regem à Deo petentes eodem jure se ab eo gubernari velle dixerunt, quo omnes aliæ nationes, quæ hoc regimine uterentur. At Orientis reges summo jure, et potestate non circumscriptâ regnabant, teste Virgilio.
— Regem non sic Ægyptus et ingensPrimùm quid nostrâ refert qualem sibi regem Israëlitæ voluerint, præsertim Deo irato, non solùm quòd regem vellent ad exemplum gentium, et non suæ legis, sed planè quòd vellent regem? Deinde regem injustum, aut legibus solutum petivisse credibile non est, qui Samuelis filios legibus obstrictos ferre non potuerunt, et ab eorum tantùm avaritia ad regem confugerunt. Postremò quod ex Virgilio recitas, non probat reges Orientis absoluta potestate regnasse; Apes enim illæ Virgilianæ, quæ vel Ægyptiis et Medis observantiores regum sunt, teste tamen eodem Poëta,
Lydia, nec populi Parthorum, et Medus Hydaspes
Observant. —
— Magnis agitant sub legibus ævum.Non ergo sub regibus omni lege solutis. At vide quàm ubi minim&è velim malè; cùm plerique te nebulonem esse judicent, ostendam te personam tantùm nebulonis mutuam sumpsisse. In Apparatu ad primatum Papæ doctores quosdam Tridentinos exemplo Apium usos aïs, ut monarchiam Papæ probarent: ab his tu pari malitiâ hoc mutuum cepisti. Quod illis itaque respondisti cùm probus esses, jam factus nebulo tute respondebis tibi, tuáque tibi manu personam nebulonis detrahes. Apium respub. est; atque ita Physici appellant: Regem habent, sed innocuum; dutor est potiùs quàm tyrannus, non verberat, non vellicat, non necat apes subditas. Minimè igitur mirum, si ita observant. Istas mehercule apes malâ ave tibi tactio erat Tridentiæ enim licèt sint, fucum te esse indicant. Aristoteles autem, rerum, politicarum scriptor diligentissimus, monarchiæ genus Asiaticæ, quod et barbaricum vocat, κατὰ νόμον, id est, secundùm legem fuisse affirmat: Pol. 3 immo cùm monarchiæ quinque species enumeret, quatuor secundùm legem, et suffragante populo, fuisse scribit, tyrannicas autem, quòd iis tanta potestas, volente licèt populo, data erat; regnum verò Laconicum maximè regnum videri, quòd non omnia penès regem erant. Quinta, quam is παμβασιλείαν vocat, et ad quam solam id refert, quod tu regum omnium jus esse scribis, ut ad libitum regnent, ubinam gentium, aut quo tempore unquam obtinuerit non dicit: nec aliam ob causam fecisse mentionem ejus videtur, quàm ut absurdam, injustam, et maximè; tyrannicam esse demonstraret. Samuelem aïs, cùm eos ab eligendo rege deterreret, jus illus regium exposuisse. Unde haustum, à lege Dei? at illa lex jus regium, ut vidimus, longè aliud exhibuit: an ab ipso Deo per Samuelem loquente? at improbavit, vituperavit, vitio dedit: non igitur jus regium divinitùs datum, sed morem regnandi pravissimum, superbiâ regum et dominandi libidine arreptum exposuit propheta; nec quid debebant reges, sed quid volebant facere; rationem enim regis populo indicavit, sicut antea rationem sacerdotum Eliadarum eodem verbo (quod tu p. 33. Hebraico etiam solœcismo מִשְׁפָּחָ vocas) suprà indicaveret: C. 2. ratio sacerdotum istorum cum populo hæc erat, v. 13. impia videlicet, odiosa, et tyrannica: ratio itaque illa nequaquam jus erat, sed injuria. Sic etiam patres antiqui hunc locum exposuerunt; unus mihi erit multorum instar, Sulptius Severus, Hieronymi æqualis, eìque charus, et Augustini judicio vir doctrinâ et sapientiâ pollens. Is in historia sacra Samuelem aït dominationem regiam, et superba imperia populo exponere. Sanè jus regium non est dominatio et superbia; sed jus atque imperium regium, teste Sallustio, conservandæ libertatis atque augendæ reipub. causâ datum, in superbiam dominationèmque se convertit. Idem Theologi omnes Orthodoxi, idem Jurisconsulti, idem Rabbini plerique, ut ex Sichardo didicisse potuisses, de explicatione hujus loci sentiunt; ne Rabbinorum enim quisquam jus regis absolutum isto loco tractari dixit. Ipse infrà cap. 5 pag. 106. non Alexandrinum Clementem solùm, sed omnes hic quereris errare, te unum ex omnibus rem acu tetigisse: Jam verò cujus vel impudentiæ est vel socordiæ, conta omnes, præsertim orthodoxos, mores regum ab ipso Deo damnatissimos in jus regium convertere; et honestâ juris præscriptione defendere: cùm jus tamen illud in rapinis, injuriis, volentiis, contumeliis sæpiùs consistere fatearis? An quisquam sic sui juris unquam fuit, ut rapere, agere, prosternere, permiscere omnia sibi liceret? an Latini, quod affirmas, hæc suo jure ab aliquo fieri unquam dixerunt? Dixerat apud Sallustium C. Memmius tribunis Plebis, in superbiam et impunita flagitia nobilitatis invectus, impune quælibet facere, id est, regem esse; Arrisit hoc tibi, et statim in lucro ponis, nequicquam sanè, si paulùm evigilaveris. An jus hic regium asseruit? annon plebis ignaviam potiùs increpuit, quæ nobiles impunè dominari sinerit, eosque mores regios jam rursus pateretur, quos jure suo majores eorum cum rege ipso finibus expulerant? Marcum Tullium saltem consuluisses; is te et Sallustium, et Samuelem etiam rectiùs interpretari docuisset. Qui pro C. Rabirio nemo, inquit, nostrûm ignorat consuetudinem regiam; regum sunt hæc imperia, animadverte et dicto pare: Aliàque hujusmodi ex poetis ibidem recitat, quæ non jus, sed consuetudinem regiam vocat, eàque legere et spectare nos aït debere, non ut delectemur solùm, sed ut cavere etaim et effugere discamus. Vides quàm te malè multaverit Sallustius, quem tyrannis inimicissimum, juris tyrannici patronum atulisse te putabas. Nutare, mihi crede, et suum sibi occasum accelare jus regium videtur, dum ruentis in modum tenuissima quæque sic arripit, sèque sustinere iis testibus atque exemplis conatur, quæ tardiùs fortasse alioqui ruiturum vehementiùs impellunt. Summum, inquis, jus, summa injuria est, id in regibus, maximè locum habet; qui cùm summo jure utuntur, ea faciunt in quibus Samuel dicit jus regis esse positum. Miserum jus; quod tu jam an extrema perductus, nisi per summam injuriam defendere ulterius non potes! Summum jus id dicitur, cùm quis formulas legum sectatur, singulis penè literis immoratur, æquitatem non servat; aut scriptum jus callidè nimis et malitiosè interpretatur, ex quo illud proverbium Cicero ortum esse ait. Cùm autem jus omne de fonte justitiæ manare certum sit, impius sis necesse est, qui regem injustum esse, iniquum, violentum, raptorem esse, et quales esse solebant qui pessimi erant, jus regis esse dicas, idque prophetam populo insinuâsse. Quod enim jus summum aut remissum, scriptum aut non scriptum ad maleficia perpetranda esse potest?Id ne tibi de aliis concedere, de rege pernegare in mentem veniat, habeo quem tibi opponam, et puto regem, qui istiusmodi jus regium et sibi et Deo invisum esse profitetur: Psal. 94; an consociaretur tibi solium ærumnarum, formantis molestiam perstatutum? Noli igitur Deo hanc atrocissimum injuraim facere, quasi is regum privitates et nefaria facinora jus esse regium docuerit, qui etiam hoc nomine societatem cum improbis regibus se detestari docet, quòd molestiam et ærumnas omnes populo juris regii titulo creare soleant. Noli Prophetam Dei falsò insimulare; quem tu dum juris regii isto loco doctorem habere putas, non verum nobis affers Samuelem; sed, ut venefica illa, inamen umbram evocas; quamvis et illum ab inferis Samuelem non adeò mendacem fuisse credam, quin illud quod tu jus regium vocas, impotentiam potiùs tyrnannicam dicturis fuisset. Jus datum sceleri legimus, tùque licentiæ jure concessæ reges minùs bonos uti consuevisse aïs. At jus hoc ad perniciem humani generis abs te introductum, non esse à Deo datum probavimus; restat, ut sit à Diabolo; quod infrà clariùs liquibet. Hæc, inquis, licentia dat posse, si velis; et authorem hujus juris habere Ciceronem præ te fers. Nunquam ægrè facio ut testimonia tua recitem; tuis enim ipse testibus conficere te soles. Audi igitur verba Ciceronis in 4. Philip. Quæ causa justior est belli gerendi, quàm servitutis depulsio? in qua etiamsi non sit molestus dominus, tamen est miserrimum posse si velit. posse vi scilicet; nam de jure si loqueretur, repugnantia diceret, et ex justa belli causa injustam faceret. Non est igitur jus regium quod tu describis, sed injuria, sed vis, et violentia regum. Transis ab regia licentia ad privatam: licet privato mentiri, licet ingrato esse. Licet et regibus; quid inde efficis? licebit ergo regibus impunè rapere, occidere, stuprare? Quid interest ad injuriæ gravitatem rex an latro, an aliunde hostis populum occidat, diripiat, in servitutem agat? eodem certè jure, et hunc et illum humanæ societatis inimicum et pestem propulsare, atque ulcisi debemus; immo regem eò justiùs quòd is tot beneficiis et honoribus nostris auctus commissam sibi sub juramento publicam salutem prodat. Concedis postremò, leges dari à Mose secundùm quas rex ille quandoque eligendus imperare debebat, quamvis diversas ab illo jure quod Samuel proposuit. Quod cum assertione tua dupliciter pugnat; cùm enim regem legibus omnino solutum posueris, nunc obstrictum dicis: dein jus juri contrarium ponis Mosis et Samuelis, quod est absurdum. At servi, inquit Propheta, vos eritis regi. Ut servos fuisse non abnuerim, non jure tamen regio servi fuerunt, sed regum fortasse plurimorum usurpatione et injustitia. Illam enim petitionem obstinatam non jure regio, sed suo merito in pœnam illis cessuram propheta præmonuit. At verò si regi legibus soluto quicquid libet licuerit, profectò rex longè plus quàm dominus erit, populus infra omnium servorum infimos plus quàm infimus. Servus enim vel alienigena legem Dei vindicem injuriosum in dominum habebat; populus universus, liberas nimirum gens, vindicem in terris neminem, nullam legem habebit, quò læsus, afflictus et spoliatus confugiat: à servitute regum Ægyptiorum ideo liberatus, ut uni ex fratribus suis driore si libuisset servitute opprimendus traderetur. Quod cùm neque divinæ legi, nec ratione consentaneum sit, dubium nemini esse potest, quin propheta mores ennarraverit, non jus regum, neque mores prorsus regum omnium, sed plurimorum. Descendis ad rabbinos: duòsque adducis eâdem, quâ priùs, infelicitate: nam caput illud de rege in quo R. Joses jus regium aiebat contineri, Deuteronomii esse, non Samulelis, manifestum est. Samuelis enim ad terrorem duntaxat populo injiciendum pertinere rectissimè quidem et contra te dixit R. Judas. Perniciosum enim est id jus nominari atque doceri quod injustitia planè est, nisi abusivè forsitan jus nominetur. Quo etaim pertinet versus 18. Et exclamabatis die ella propter regem vestrum, sed non exaudiet vos Jehova; obstinatos nimirum ista pœna manebat, qui regem nolente Deo dari sibi voluerunt. Quanquam ista verba non prohibent, quo mius et vota et quidvis aliud tentare potuerint. Si enim clamare ad Deum contra regem populo licebat, licebat proculdubio omnem etaim aliam inire rationem honestam sese à tyrannide expediendi. Quis enim quovis malo cum premitur, sic ad Deum clamat ut cætera omnia quæ officii sunt sui negligat, ad otiosas tantùm preces devolutus? Verum utcunque sit, quid hoc ad jus regium, quid ad jus nostrum? qui regem nec invito Deo unquam petivimus, nec ipso dante accepimus; sed jure gentium usi, nec jubente Deo nec vetante, nostris legibus constituimus. Quæ cùm ita se habeant, non video quamobrem nobis laudi atque virtuti tribuendum non sit, regem abjecisse; quandoquidem Israëlitis crimini est datum regem petisse. Quod etiam res ipsa comprobavit; nos enim qui regem, cùm haberemus, deprecati sumus, tandem exauditos Deus liberavit; illos, qui cùm non haberent, à Deo efflagitabant, servire jussit; donec Babylone redeuntes ad pristinum reipub. statum reversi sunt. Ludum Talmudicum deinde aperis; quin et hoc sinistro augurio tentatum. Dum enim regem non judicari cupis ostendere, ostendis ex Codice Sanhedrin regem nec judicari nec judicare; quod cum petitione istius populi pugnat, qui ideo regem petebant, ut judicaret: id frustra resacirce studes; intelligi nempe id regibus Postbabylonicis debere. At ecce tibi Maimonides, qui hanc inter reges Israëlitas et Judæos differentiam ponit: Davidis enim posteros judicare et judicari; Israëliticis neutrum concedit. Occuris tibi, tecum enim litigas, aut cum Rabbinis tuis; meam rem agis. Hoc primis in regibus locum non habuisse, quia dictum est v. 17. vos eritis ei servi; consuetudine scilicet, no jure; aut si jure, pœnas petendi regis, quamvis non sub hoc fortè vel sub illo at sub plerisque luebant, quod nos non attingit. Tibi verò adversario opus non est, adeò semper tibi adversaris. Narras enim pro me, ut primò Aristobulus, pòst Jannæus cognomento Alexander, jus illud regium, non à synedrio juris custode, et interprete acceperint, sed paulatim sibi assumpserint, et senatu renitente usurpaverint: quorum in gratiam bella illa fabula de primoribus synedrii à Gabriele exanimatis adinventa est, jusque hoc magnificum, quo niti maximè videris, regem scilicet non judicari, ex illa fabula plusquam anili, utpote rabbinica, conflatum esse fateris. Reges autem Hebræorum judicari posse, atque etiam ad verbera damnari fusè docet Sichardus ex libris Rabbinicis, cui tu hæc omnia debes, et tamen obstrepere non erubescis. Quinimmo legimus ipsum Saulem cum filio Jonathane sortis judicium atque etiam capitale subiisse, suòque ipsum edicto paruisse. Uzzias quoque à sacerdotibus templo deturbatus, lepræ judicio, tanquam unus è populo, se submisit, rèxque esse desiit. Quid si templo excedere, quid si magistratu abire et seorsim habitare noluisset, jus illud regium legibus solutum sibi asseruisset, an passuro fuisse censes Judæos et sacerdotes templum contaminari, leges violari, populum universum contagione periclitari? In leprosum ergo regem vigebunt leges, in tyrannum nihil poterunt? Ecquis tam demens, aut stultus est, ut existimet, cùm rex morbosus ne populum contagione lædat, cautum atque provisum legibus sit, si rex impius, iniquus, crudelis populum diripiat, excruciet, occidat, rempub. funditùs evertat, nullum his malis longè gravoribus remedium legibus repertum esse? Verùm exemplum ullius regis afferri non potest, qui judicium capitis subierit in jus vocatus. Ad illud Sichardus haud absurdè respondet, perinde esse, ac si quis ad hunc modum dissereret. Cæsar nunquam citatus est coram Electore; ergo si Palatinus diem Cæsari dixerit, non tenetur Cæsar in judicio respondere. Cùm tamen doceat Bulla aurea Carolum IV. se et successores suos huic cognitione subjecisse. Quid in corrupto populi statu regibus adeò indultum fuisse miramur, ubi tot privati at opibus suis aut gratia impunitatem vel gravissimorum scelerum assequuntur? Illud autem ἀνυπεύθυνον, id est, à nemine pendere, nulli mortalium rationem reddere, quod tu regiæ Majestatis maximè proprium esse aïs, Aristoteles, Polit. 4. c. 10. maximè tyrannicum, et in libera natione minimè ferendum esse affirmat. Tu verò Antonium tyrannum immanissimum, Romanæ reipub. eversorem, idoneum sanè authorem producis, non esse justum reposci à Rege factorum suorum rationem: et tamen Herodem cædis reum ad causam dicendam in Parthos profisciens, accersivit ad se Antonius: et animadversurus etiam in regem fuisse creditur, nisi rex eum auro corrupisset. Ita ab eodem fonte profluxit regiæ potestatis Antoniana assertio, et tua regia defensio. At non sine ratione, inquis; nam reges ab alio non habent quod regnant, sed soli Deo acceptum referunt. Dic sodes quinam? nam istiusmodi reges exstitisse unquam, nego. Primus enim Saul, nisi populus, refragante etiam Deo, regem voluisset, nunquam rex fuisset; et quamvis rex renuntiatus esset Mispæ, vixit tamen penè privatus, armentum patris secutus, donec Gilgale Rex à populo secundèm creatus est. Quid David, quamvis unctus à Deo, nonne iterum unctus est ab Judæis Chebrone, deinde ab omnibus Hebræis, pacto tamen prius œdere? 2 Sam. 5, 1 Chron. 11. fœdus autem obligat reges, et intra certos fines continet. Sedit Solomon, inquis, super solium Domini, et cunctis placuit, 1 Paralip. 29. ergos et placuisse populo aliquid erat. Constituit Jehoiadas regem Joasum, fœdus tamen eodem tempore pepiget inter regem et populum, 2 Reg. 11. Hos reges, necnon et reliquos Davidis posteros et à Deo et à populo constitutos fateor; cæteros omnes, ubicunque gentium, à populo tantùm constitutos esse affirmo; tu ostende constitutos esse à Deo; nisi eâ solum ratione quâ omnia cùm maxima tum minima à Deo fieri et constitui dicuntur. Solium itaque Davidis peculiari quodam jure solium Jehovæ dicitur; solium aliorum regum non alio, atque cætera omnia, Jehovæ sunt. Quod tu ex eodem capite didicisse debuisti, vers. 11, 12. Tua sunt omnia in cœlo et in terra, tuum est, Jehova, regnum, divitiæ et gloria à facie tua sunt, vis et potentia, etc. diciturque hoc toties, non ut intumescant reges, sed ut moneantur, quamvis deos se esse putent, Deum tamen supra se esse cui debent omnia. Unde illa Essenorum et Poëtarum doctrina, reges non sine deo, et ab Jove esse facilè intelligitur; nam et minores quoque magistratus, nempne judices ab eodem esse Deo statuit rex ipse Solomon, Pr. 8. 15, 16. et ab eodem esse Jove statuit Homerus Iliad. α.
— δικασπόλοι, οἵτε θέμιστας, judices qui legesEt omnes certè homines à Deo itidem sumus, Deique genus. Jus igitur hoc universum Dei, non tollit jus populi; quo minùs omnes cæteri reges, non à Deo nominati, regnum suum soli populo acceptum referant; cui propterea rationem reddere tenentur. Quod, quanquam Vulgus assentari regibus solet, ipsi tamen reges sive boni, ut Homericus ille Sarpedon, sive mali, ut illi apud Lyricum tyranni, agnoscunt.
Πρὸς Διὸς εἰρύαται — ab Jove custodiunt.
Γλαῦκε, τίἦ δὴ νῶι τετιμήμεσθα μάλιστα etc.Ipse sibi respondet; quia virtute cæteris prælucemus: quare fortiter pugnemus, inquit, ne Lycii nobis ignaviam objiciant: quâ voce et honores regios à populo acceptos, et bellicæ administrationis rationem populo reddendam esse innuit. Mali autem reges, ut metum populo incutiant, Deum imperii regii authorem palàm prædicant: tactis autem votis nullum numen præter Fortunam venerantur. Juxta illud Horatii,
Glauce cur nos maximo honore afficimur
In Lycia, omnes autem nos tanquam Deos intuentur?
Te Dacus asper, te profugi Schythæ,Si ergo reges hodie per Deum regnant, etiam populi per Deum in libertatem se vindicant, quandoquidem omnia à Deo et per Deum fiunt. Utrumque etiam æquè testatur Scriptura, et reges per eum regnare et per eum solio dejici; cùm tamen id utrumque longè sæpius à populo fieri perspiciamus, quàm à Deo. Jus itaque populi pariter ac regis, quicquid est, à Deo est. Populus ubicunque sine Deo manifesto regem creavit, potest eodem jure suo regem rejicere. Tyrannum sanè tollere quàm constituere divinius est; plusque Dei cernitur in populo quoties injustum abdicat regem, quàm in rege qui innocentem opprimit populum. Immo reges noxios Deo authore judicat populus: hoc enim ipso honore dilectos suos decoravit Deus, Psal. 149. ut Christum regem suum laudibus celebrantes, gentium reges, quales sub Evangelio sunt omnes tyranni, vinculis coercerent, ínque eos jus scriptum exercerunt, qui jure omni scripto atque legibus solutos se esse gloriantur: ne quis tam stolidè, ne quis tam impiè credat tanti esse apud Deum reges, ferè mortalium ignavissimos, ut eorum nutu orbis terrarum totus pendeat et gubernetur; eorum ut gratiâ, præque illis, divinum, ut ita dicam, hominum genus eodem quo bruta et vilissima quæque animalia loco atque numero habendum sit. Age nunc, ne nihil enim agas, M. Aurelium, quasi tyrannus faventem, in medium profers; at satius tibi fuit Marcum Aurelium non attigisse. Ille an Deum de principibus solùm judicare dixerit, nescio. Xiphilinus certè, quem citas, de αὐταρχία, loquitur; περὶ αὐταρχίας ὁ θεὸς μόνος κρίνειν δύναται ⋅ αὐταρχίαν autem monarchiæ synonymum illic esse non assentior; eóque minùs quo sæpiùs præcedentia lego; nam qui cohæreat, aut quid sibi velit aliena illa sententia subitò insititia, qui legerit miretur; præsertim cùm Marcus Aurelius Imperatorum optimus, non aliter cum populo egerit, ut Capitolinus tradit, quàm est actum sub civitate libera; jus autem populi quin supremum tunc fuerit nemo dubitat. Idem Thraseam, Helvidium, Catonem, Dionem, Brutum tyrannicidas omnes, aut istam gloriam æmulantes coluisse, sibique reipublicæ formam proposuisse in qua æquis legibus, parique jure omnia administrarentur, in primo libro de vita sua profitetur: in quarto, non se, sed legem, dominum esse. Agnovit etiam omnia Senatûs populique esse: nos, inquit adeò nihil proprium habemus, ut in vestris ædibus habitemus. Hæc Xiphilinus. Tantum abfuit ut quicquam jure regio sibi arrogaret. Moriens, filum suum regnaturum ea lege Romanis commendavit, si dignus esset: jus itaque illud regnandi absolutum atque fictitium, tanquam a Deo per manus traditum, illam denique αὐταρχίαν præ se non tulit. Plena tamen omnia Græcorum et Latinorum monumenta esse aïs: at nusquam visa: plena Judæorum; et tamen addis, Judæos in plerisque regiæ potestati minùs æquos fuisse: immo Græcos et Latinos multo minùs Tyrannis æquos et reperisti et reperies; multo minus Judæos, si liber ille Samuelis in quo is, 1 Sam. 10, jus regni descripserat, exstaret; quem librum Doctores Hebræorum à regibus discerptum aut combustum esse tradiderunt, quo impuniùs tyrannidem in suos exercerent. Circumspice jam, numquid captare possis: occurrit tibi rex David postremò torquendus, Psal. 17; à facie tua judicium meum prodeat: ergo, inquit Barnachmoni, nullus judicat regem nisi Deus. Et tamen similius veri videtur, Davidem hæc scripsisse cùm à Saule vexatus, ne Jonathanis quidem judicium, quamvis jam tum unctus à Deo, detractabat; si est in me iniquitas, tu me affice morte, inquit 1 Sam. 20. deinde ut quivis alius ab hominibus falsò accusatus, ad judicium Dei provocat; id sequentia declarant, tui oculi vident quæ recta sunt, cùm exploraveris cor meum, etc. quid hoc ad judicium regium, aut forense? Sanè jus regium ille maximè labefactant atque destruunt, qui fundamentis tam fallacibus niti, atque exædificari produnt. En tritum illud tandem, et aulicorum nostratium argumentum palmarium, Tibi soli peccavi, Ps. 51.6. quasi verò rex David in mœrore et lacrymis pœnitentiam agens, sordidatus et squalidus in terra jacens, misericordiam à Deo suppliciter petens, quicquam de jure regio cogitaverit hæc lqutus; cùm se vix jure mancipii dignum esse arbitraretur. An omnem Dei populum, fratres suos usque adeò præ se contempsit, ut cædibus, adulteris, rapinis peccare in eos non se posse censeret? absit à rege tam sancto tanta superbis, támque fœda ignoratio vel sui vel proximi. Tibi igitur soli peccavi, proculdubio intelligendum est, tibi præcipuè. Utcunque sit, profectò verba psallentis, et sententiæ affectibus plenæ haudquaquam sunt ad jus explicandum accommodatæ, aut eò trahendæ. At non est in jus vocatus, nec coram synedrio causam capitis dixit. Esto; quîl enim potuit id resciri, quod adeò sine arbitris, et secreto peractum fuit, ut per aliquot fortasse annos (cujusmodi aulæ arcana sunt) vix unus aut alter conscius fuisse videatur, 2 Sam. 12, Tu hoc clam fecisti. Deinde quid si in privatis etiam puniendis cessaret synedrium? numquis inde puniendos non esse argumentabitur? Sed ratio obscura non est; ipse se condemnaverat; v. 5, reus capitis vir ille qui fecit hoc; cui statim subjicit propheta, tu vir ille es; prophetæ etiam judicio capitis reus, Veruntamen Deus pro suo jure atque in Davidem eximiâ clemtentiâ, et peccato absolvit regem, et ipsâ mortis sententiâ, quam is in semetipsum pronuntiaverat, v. 13, non es moriturus. Nunc in advocatum nescio quem sanguinarium debaccharis, et in totus es ut perorationem ejus refellas: de qua ipse viderit; ego quod propositum mihi est, id ago ut quàm paucissimis absolvam. Quædam tamen præterire non possum; primùm, insignes repugnantias tuas: qui p. 30 hæc habes: Israëlitæ non deprecantur injustaum regem, violentum, raptorem, et quales esse solerent qui pessimi. At p. 42 Advocatum vellicas quòd Israëlitas tyrannum petîsse arguerat. An de fumo, inquis, in flammam ire præcipites maluerunt, id est, sævitiam pessimorum tyrannorum experiri potiùs quàm judices malos pati quibus jam assueverant? Illic Hebræos maluisse aïs tyrannos quà judices, hic judices malisse quàm tyrannos; et nihil minùs quàm tyrannum voluisse. De tuo igitur respondebit tibi advocatus; juxta enim te omni rex jure regio tyrannus est. Quod sequitur bene habet, authoritatem in populo maximam tunc fuisse, quòd judices repudiârunt, regem optârunt. Memineris, cùm hoc ego à te reposcam. Negas Deum iratum Israëlitis regem tanquam tyrannum aut pœnam attribuisse, sed ut rem salutarem et bonam. Quod tamen facilè refellitur. Cur enim exclamarent propter regem illum quem elegerant, nisi quòd res mala erat imperium regium; non quidem per se, sed quòd plerunque, sicut Propheta hic monet, in superbiam et dominationem se convertit. Si adhuc non satisfacio, agnosce jam tua, syngrapham agnosce tuam, et erubesce. Apparat. ad primatum, Iratus Deus regem illis dedit offensus eorum peccatis, quod Deum habere regem renuissent. Ita Ecclesia quasi in pœnam ejus delicti, quod à puro Dei cultu desciverat, in unius mortalis monarchæ plusquam regium dominatum data est. Tua igitur similitudo si sibi constat, aut dedit Deus regem Israëlitis in pœnam, et tanquam rem malam, aut dedit Papam ecclesiæ in bonum, et tanquam rem bonam. Quid hoc homine levius, quid insanius? Quis huic in re minimâ fidem habeat, qui tantis in rebus quid asserat, ex mox neget, nihil pensi habet. Affirmas p. 29, regem legibus solutem esse apud omnes gentes; sic Oriens judicavit, sic Occidens: At p. 43, omnes reges Orientis κατὰ νόμον et legitimos fuisse; immo Ægypti reges in maximis minimisque rebus legibus obstrictos, cùm initio capitis hoc probaturum pollicitus sis, reges solutos legibus esse, leges dare, non accipere. Equidem non irascor tibi, aut enim insanis, aut stas à nobis. Hoc certè oppugnare est, non defendere, hoc regem est ludos facere. Sin minù, Catullianum profectò illud in te aptissimè quadrat, sed inversum; nam quantò quis unquam optimus poeta fuit, tanto tu pessimus omnium patronus. Certè nisi stupor ille quo advocatum esse demersum aïs, te potiùs obcæcavit, jam tute obbrutuisse te senties. Nunc omnibus quoque gentium regibus leges datas fuisse fateris; non tamen ut iis tenerentur, judiciorum metu et pœnæ capitis. Quod nequedum ex scriptura, neque ex ullo authore fide digno ostendisti. Tu igitur paucis accipe: leges civiles iis dare qui legibus non tenentur, stultum et ridiculum est; omnes alios punire, uni duntaxat omnium scelerum impunitatem dare, cùm lex neminem excipiat, iniquissimum est. Quæ duo in sapientes legumlatores minimè cadunt, multò minùs in Deum. Ut omnes autem videant te nullo modo ex Hebræorum scriptis id probare, quod probandum hoc capite susceperas, esse ex magistris tua sponte confiteris, qui negant alium suis majoribus regem agnoscendum fuisse præter Deum, datum autem in pœnam fuisse. Quorum ego in sententiam pedibus eo. Non decet enim, neque dignum est regem esse, nisi qui cæteris omnibus longè antecellit; ubi multi sunt æquales, ut sunt in omni civitate plurimi, imperium ex æquo atque per vices dandum esse arbitror; æquali, aut plerumque deteriori, ac sæpissime stulto servire omnes, quis non indignissimum putet? Nec ad commendationem regalis imperii plus facit, quòd Christus à regibus originem duxit, quàm facit ad pessimorum regum commendationem, Christum eos habuisse nepotem. Rex est Messias: agnoscimus, gaudemus, et quàm citissimè veniat oramus; dignus enim est, nec ei quisquam similis aut secundus: interim regia gubernatio comissa indignis et immerentibus, ut plerumque fieri solet, plus mali quàm boni attulisse humano generi rectè existimatur. Nec continuò sequitur omnes reges tyrannos esse. Verùm ita esto: do tibi hoc, ne me nimis tenacem putes; utere tu jam dato. Hæc duo sequuntur, inquis, Deus ipse rex fuerit tyrannorum dicendus, et quidem tyrannus ipse maximus. Horum alterum si no sequitur, sequitur profectò illud quod toto libro tuo semper ferè sequitur, te non scripturæ solùm, sed tibimet perpetuò contradicere, ut qui proxima periodo suprà dixeras, unum Deum regem esse omnium rerum, quas et ipsi creavit. Creavit autem et tyrannos et Dæmonas; eorum itaque rex vel tuâ ipsius sententiâ. In alterum despuimus, et blasphemum illud tibi os obturatum volumus, qui Deum affirmes tyrannum esse maximum, si tyrannorum, quod ipse sæpius dicis, rex et dominus dicatur. Sed nec rem regiam multò plus adjuvas, dum ostendis, Mosen etiam cum summa potestate regem fuisse. Nam fuerit sanè, vel quivis alius, dummodò is sit qui res nostras, quemadmodum Moses, ad Deum referre possit, Exod. 18. 19. Verùm neque Mosi, quanquam is Dei quasi sodalis fuit, licuit in Dei populo quicquid libuit facere. Quid enim ille? Venit ad me hic populus, inquit, ad consulenum Deum; non ergo ad mandata Mosis accipienda. Tum suscipit Jethro, esto tu pro hoc populo erga Deum, et commonefacias eos de legibus Dei. Et Moses, Deut. 4. 5. docui vos statuta et judicia, quemadmodum præcepit mihi Deus. Unde fidelis dicitur in toto domo Dei, Num. 12. Rex itaque Jehova tum populi fuit; Moses veluti interpres tantùm Jehovæ regis. Impium igitur et sacrilegum te esse oportet, qui summam hanc potestatem à Deo ad hominem injussus ausis transferre, quam ipse Moses non summam sed vicariam tantùm et intermediam sub præsenti numine obtinuit. Accedit etaim cumulus ad improbitatem tuam, quòd Mosen hìc summa potestate regem fuisse dicis; cùm in Apparatu ad Primatum, p. 230, Eum in commune cum LXX senioribus populum rexisse; et primum populi non dominum fuisse dixeris. Si igitur rex fuit, ut erat certè, et regum optimus, idque, sicut ipse aïs, cum potestate planè summa et regia, nec tamen dominus, neque solus populum regebat, vel te authore, necessariò sequitur, reges, quamvis summa potestate præditos, jure tamen regio atque summo non esse dominos, neque solos populum regere debere; quanto minùs ad libitum suum? Jam verò quâ impudentiâ Dei mandatum ementiris, de rege staim atque ingressi essent terram sanctam sibi constituendo, Deut. 17. supprimis enim veteratoriè quod præcedit, si dixeris, statuuam super me regem: tùque memento quid à te jam reposcam; cùm dixeris p. 42, liberrima tunc potestate poulus erat præditus. Nunc iterum fanaticus an profanus esse velis, ipse videris. Deus, inquis, c&ùm tanto antè determinaverit regium regimen instituendum tanquam optimum populi illius regendi statum, quomodo hæc consiliabuntur? Propheta repugnavit, Deus sic egit cum propheta, ut quasi nollet. Videt se illaqueatum, videt se impeditum; Jam attendite quanta cum malitia adversus Prophetam, impietate adversus Deum, expedire se quærat: cogitandum in his est, inquit, Samuelem ess cujus filii populum tunc judicabant, eos populus repudiabat ob corrupta judicia; Samuel igitur noluit filios suos à populo rejici; Deus ut gratificaretur prophetæ suo, innuit non valde sibi placere, quod populus desideraret. Dic uno verbo, improbe, quod per ambages dicis; Samuel populo fucum fecit, Samueli Deus. Non advocatus ergò, sed tu ceritus ille et lymphaticus es, qui modò ut regem honores, nil Deum revereris. Isne tibi Samuel videtur, qui saluti aut charitati patriæ filiorum avaritiam et ambitionem præposuerit, qui populo recta et salutaria petenti, tam callido consilio, tamque vàfro illuserit, falsa pro veris docuerit? Isne tibi Deus, qui in re tam turpi cuivis gratificaretur, aut cum populo simulatè ageret? Aut ergò jus regium non erat quod Propheta populo exposuit, aut jus illud, teste Deo et Propheta, malum, molestum, violentum, inutile, sumptuosum reipub. erat; aut denique, quod nefas est dicere, et Deus et Propheta populo verba dare voluerunt. Passim enim testatur Deus valdè sibi displicuisse quòd regem petîssent: ver. 7; Non te, sed me spreverunt ne regem super ipsos, secundùm illa facta quibus dereliquerunt me et coluerunt Deos alienos: planè quasi species quædam idololatriæ videretur regem petere, qui adorari se, et honores propè divinos tribui sibi postulat. Sanè qui supra omnes leges terrenum sibi dominum imponit, propè est ut sibi Deum statuat alienum; Deum utique haud sæpe rationabilem, sed profligatâ sæpiùs ratione brutum, et belluinum. Sic 1 Sam. 10. 19, Vos sprevistis Deum vestrum qui ipse servat vos ab omnibus malis et angustiis vestris, cùm dixistis ei, Regem præpones nobis: et cap. 12. 12, Vos regem petistis, cùm Jehova sit rex vester: et ver. 17, Videte malum verum magnum esse coram Jehova, petendo vobis regem. Et Contemptim Hosea de rege, c. 13. 10, 11; Ubi rex tuus, ubinam est? servet te jam in civitatibus tuis. Ubi vindices tui? quoniam dixisti, da mihi regem et proceres: dedi tibi regem in ira mea. Hinc Gedeon ille Heros rege major, Non dominabor in vos, neque filius meus in vos dominabitur, sed dominabitur in vos Jehova, Jud. 8. planè ac si simul docuisset, non hominis esse dominari in homines, sed solius Dei. Hinc Hebræorum rempublicam, in qua Deus principatum solus tenuit, θεοκρατίαν vocat Josephus contra Apionem Grammaticum Ægyptium et maledicum tuî similem. Populus denique resipiscens apud Isaiam 26. 13, calamitosum hoc sibi fuisse queritur, quòd alios præter Deum dominos habuisset. Indico sunt Hæc omnia regem irato Deo Israëlitis fuisse datum. In historia tyranni Abimelechi quis est cui non risum moveas? de quo dicitur, cùm is partim saxo à muliere, partim armigeri gladio interfectus fuit. reddidit Deus malum Abimelechi. Hæc, inquis, historia potentissimè adstruit Deum solum regum judicem esse et vindicem: immo tyrannorum, nebulonum, nothorum, si hoc valebit: quicunque per fas aut nefas tyrannidem occupaverit, is jus regium statim in populum adeptus erit, pœnas effugit, confestim arma magistratui de manibus fluent, mussare deinceps populus non audebit. Verùm quid si magnus aliquis latro hoc modo in bello periisset, an Deus ergo solus latronum vindex? Quid si carnificis manu lege damnatus, an ideo minùs illi Deus malum reddidisset? Ne judices quidem corum unquam legisti lege postulatos; tamen in optimatum statu vel principem, si quid committat, posse ac debere judicari, ultrò fateris p. 47. cur non item tyrannus in regno? quia Deus reddidit malum Abimelechi. At reddidit quo que mulier illa, reddidit etiam armiger, in quos ille ambos jus regium habere præ se tulit. Quid si reddidisset magistratus? an non is idcirco Dei gladium gerit, ut malum malis reddat? Ab hoc potentissimo de morte Abimelechi argumento ad verborum contumelias more suo se convertit; nil nisi cœnum et lutum ore funditat; cum eorum quæ promisit se probaturum, nihil vel ex sacris libris, vel ex rabbincis probaverit. Nam neque regem legibus solutum esse, nec cur puniri, si delinquat, solus mortalium non debeat, quicquam ostendit. Immo suis ipse testibus se induit, et sententiam suæ contrarium esse variorem suamet ipse opera demonstrat. Cùmque argumentis parùm proficiat, criminationibus atrocissimus omnium in nos odium excitare conatur, quasi rege optimo et innocentissimo crudeliter sublato. An Solomon, inquit, melior rex Carolo I. fuit? Sunt, ut verum fatear, qui patrem ejus Jacobum cum Solomone comparare non dubitaverint, et natalibus quidem anteferre. Solomon Davidis filius; is primò Saulis musicus erat; Jacobus, Darlii comitis filius, qui Davidem musicum, reginæ uxoris thalamos nocte ingressum, cum ostio pessulum obdidisse deprehendit, haud multò pòst interfecit, ut narrat Buchananus. Natalibus ergo illustrior Jacobus, et secundus Solomon sæpe dictus; quamvis Davidis musici filus an fuerit, divinandum lectoribus historia illa in medio reliquerit. Ad Carolum conferre cum Solomone, quî tibi in mentem venire potuerit non video. Quem enim tu Carolum tot laudibus tollis, ejus pervicaciam, avaritiam, crudelitatem, et sævum in omnes pios atque bonos dominatum, ejus bella, incendia, rapinas, et miserorum civium cædes innumeras, dum hæc scribo, Carolus ipse filius in illa publicæ pœnitentiæ sedecula apud Scotos coram populo confitetur atque deplorat: immò tuum illud regium jus ejurat. Verùm si Parallelis tantoperè delectaris, Carolum cum Solomone conferamus. Solomon à meritissimo fratris supplicio regnum auspicatus est: Carolus à patris funere; non dico à nece, quamvis indicia veneni omnia in corpore patris mortui conspecta sint; ita enim suspicio in Buchinghamio constitit; quem tamen Carolus, et regis interfectorem et sui patris, non solùm in Summo regni concilio omni culpâ exemit, sed ne omninò res ea Senatûs cognitioni subjiceretur, conventum dissolvit. Solomon gravissimis tributis populum pressit: at ille in templum Dei, et ædificia publica impendit; Carolus in luxum. Solomon à plurimus uxoribus ad Idolorum cultum pellectus est; hic ab una. Pellectus in fraudem Solomon, pellexisse alios non legitur; hic alios, non solùm uberrimus corruptæ Ecclesiæ præmiis pellexit, sed etiam edictis et canonibus ecclesiasticis coëgit, ut invisa reformatis omnibus altaria statureent, et pictos in pariete crucifixos altaribus imminentes adorarent. At non est ideo Solomon à populo capitis damnatus. Nec inde, inquam, sequitur damnari à populo non debuisse; multa enim incidere potuerunt, cur id tum expedire populo non videretur. Populus certè quid sui juris esset haud multo pòst et verbis et factis patefecit: cùm Solomonis filium decem tribus expulerunt; et nisi maturè se in fugam conjecisset, etiam lapidibus regem tantummodo minacem obruituros fuisse credibile est.
Regùmque matres barbarorum, et
Purpurei metuunt tyranni. Injurioso ne pede proruas
Stantem columnam, neu populus frequens
Ad arma cessantes, ad arma
Concitet, imperiùmque frangat.
CUM satis jam disputatum atque conclusum sit, reges Mosaïcos ex præscripto Dei omnibus obstrictos legibus pariter cum populo fuisse, nullas legum exceptiones perscriptas inveniri, ut reges quod vellent, impunè possent, aut ut à populo puniri ne possent, Deum proinde vindictam de his tribunali suo reservâsse falsissimum esse, sine authore, sine ratione disctum, videamus an id suadeat Evangelium, quod dissuasit Lex, non imperavit: videamus an Evangelium, divinum illud libertatis præconium, nos in servitutem addicat regibus et tyrannis, quorum ab impotenti imperio etiam servitutis cujusdam magistra lex vetus populum Dei liberavit. Primum argumentum ducis à persona Christi, quem quis nescit non privati solùm, sed etiam servi personam ideò sumpsisse, ut nos liberi essemus. Neque hoc de interna tanùm libertate intelligendum est, non de civili: quàm enim aliena sunt ista quæ Maria, mater Christi, ejus in adventu cecinit, superbos dissipavit cogitatione cordis ipsorum, detraxit dynastas è thronis, humiles evexit, si adventus ejus tyrannos potiùs in solio stabilivit, Christianos omnes eorum sævissimo imperio subjecit? Ipse sub tyrannis nascendo, serviendo, patiendo omnem honestam libertatem nobis acquisivit: ut posse servitutem, si necesse est, æquo animo pati, sic posse ad libertatem honestè aspirare non abstulit Christus, sed majorem in modum dedit. Hinc Paulus 1 Cor. 7, non de evangelica solùm sed de civili libertate sic statuit: Servus vocatus es? ne sit tibi curæ; sin autem potes liber fieri, potiùs utere; pretio emti estis, ne estote servi hominum. Frustrà igitur ab exemplo Christi ad servitutem nos hortaris, qui suæ servitutis pretio libertatem nobis etiam civilem confirmavit: Et formam quidem servi nostra vice suscepit, animum verò liberatoris nunquam non retinuit: unde jus regium quid sit, longè aliter docuisse ostendam, atque tu doces; qui non regii, sed tyrannici juris, idque in republica novus professor, si qua gens tyrannum sive hæreditarium, sive adventitium, sive fortuitum sortita erit, eam non solùm necessitate, sed etiam religione servam esse statuis. Tuis autem, ut soleo, in te utar testimoniis. Interrogavit Petrum Christus, cùm ab eo coactores quidam Galilæi didrachma exigebant, Mat. 17, à quibus acciperent reges terræ tributa, sive censum, à filiis suis, an ab alienis? respondet ei Petrus, ab alienis. Ergo, inquit Christus, liberi sunt filii; sed ne offendamus illos, da iis pro me et pro te. Variè hic locus interpretes exercet, cuinam persolveruntur hæc didrachma, alii sacerdotibus in Sanctuarium, alii Cæsari: ergo quidem Herodi persoluta. interverso Sanctuarii reditu, sentio fuisse. Varia enim ab Herode et filiis ejus exacta tributa, ab Agrippa tandem remissa narrat Josephus. Hoc autem tributum per se exiguum, multi aliis adjunctum, grave erat: gravia autem fuerint oportet de quibus hic Christus loquitur; alioqui, in republica etiam, pauperes capite censi fuerunt. Hinc itaque Christus Herodiis injustitiam arguendi, cujus sub ditione erat, occasionem cepit. Qui, cùm cæteri reges terræ (siquidem patriæ parentes dici se cupiant) non filiis, id est, civibus suis, sed alienis, bello nempe subactis graviora tributa imperare soleant, hic contra non alienos, sed filios opprimeret. Utcunque sit, sive filios hìc, cives regum proprios, sive filios Dei, id est, fideles et in universum Christianos intelligi concedas, ut intelligit Augustinus, certissimum est, si filius fuit Petrus, et proinde liber, nos etiam authore Christo, liberos esse: vel ut cives, vel ut Christianos: non esse ergo juris regii à filiis et liberis tributa graviora exigere. Testatur enim Christus persolvisse se, non quod deberet, sed ne illos offendendo qui exigibant, negotium sibi privatus exhiberet: cùm officium ac munus longissimè diversum in illo vitæ suæ curriculo explendum sibi nosset. Dum igitur negat Christus jus regium esse, graviora vectigalia liberis imponere, certè spoliare, diripere, occidere, excruciare proprios cives, et præsertim Christianos, jus esse regium multo evidentiùs negat. Hunc in modum de jure regio cùm et aliàs disputâsse videatur, venire in suspicionem quibusdam cœpit, non se tyrannorum licentiam pro jure regio habere. Non enim de nihilo erat quòd Pharisæi interrogatione hujusmodi animum ejus tentarent, quòd de jure regio percontaturi, eum neminem curare, non respicere personam hominum dixerint; neque de nihilo, quòd is proposita sibi istiusmodi quæstione irasceretur, Mat. 22. An te quispiam si insidiosè aggredi, si loquentem captare vellet, si elicere ex te quod fraudi futurum tibi esset, de jure regio sub rege interrogaret? an tu cuipiam de istoc interroganti irascerere? non opinor. Vel hinc ergo perspicias, non id eum de jure regio senisse quod regibus gratum erat. Idem ex responso ejus apertissimè colligitur, quo ille percontatores amandare à se potiùs quàm docere videtur. Poscit numisma censûs; Cujus, inquit, imago ista est? Cæsaris. Reddite ergo Cæsari quæsunt Cæsaris, quæ Dei sunt Deo. Immò quæ populi sunt populo reddenda esse quis nescit? Reddite omnibus quod debetis, inquit Paulus, Rom. 13. non ergo Cæsari omnia. Libertas nostra non Cæsaris, verùm ab ipso Deo natale nobis donum est; eam Cæsari cuivis reddere, quam ab eo non accepimus, turpissimum esset, et humana origine indignissimum. Si enim os hominis et vultum aspiciens, interrogaret quisquam, cujus ista imago esset, annon facilè quivis responderet Dei esse? Cùm igitur Dei simus, id est verè liberi, ob eamque causam soli Deo reddendi, profectò Cæsari nos, id est, homini, et præsertim injusto, improbo, tyranno in servitutem tradere, sine piaculo et quidem maximo sacrilegio non possumus. Interim quæ Cæsaris sint, quæ Dei, in medio relinquit. Quòd si idem erat hoc numisma quod didrachmum illud Deo pendi solitum, ut certè postea sub Vespasiano fuit, tum sanè controversiam non minuit Christus, sed implicavit: cùm impossibile sit Deo et Cæsari idem simul reddere. At enim ostendit quæ Cæsaris essent; numisma nempe illud Cæsaris imagine signatum. Quid igitur ide lucraris præter denarium vel Cæsari vel tibi? Aut enim Cæsari Christus præter denarium illud nihil dedit, cætera omnia nobis asseruit, aut si quicquid pecuniæ Cæsaris nomine inscriptum esset, id Cæsari dedit, contrarius jam sibi, nostra ferè omnia Cæsari dabit, qui duo modò didrachma regibus non se ex debito persolvere, et suo et Petri nomine professus est. Ratio denique infirma est quâ niteris; non enim principis effigiem habet moneta ut principis esse, sed ut probam se esse moneat; útque se principis effigie insignitam ne quis audeat adulterare. Sin autem ad jus regium inscriptio tantum valeret, reges profectò nostras omnium facultates. uti essent suæ, sola nominis inscriptione statim perficerent; au si nostra omnia jam sua sunt, quod tuum dogma est, non idcirco Cæsari numisma illud reddendum erat, quia Cæsaris nomen aut imaginem prætulit, sed quia Cæsaris jam antea jure erat, nulla licèt imagine signatum. Ex quo manifestum est, Christum hoc in loco non tam nos officii nostri erga reges aut Cæsares ita perplexè atque ambiguè admonere voluisse, quàm Pharisæos hypocritas improbitatis et malitiæ arguere. Quid? rursus cùm ei nuntiarent Pharisæi, Herodem ejus vitæ insidias parare, an humile aut demissum ab eo responsum tyranno reddendum tulerunt? Immo ite, inquit, et dicite vulpi illi; innuens reges non jure regio, sed vulpino civibus suis insidiari. Atqui sub tyranno supplicium mortis subire sustinuit. Enimverò quî potuit nisi sub tyranno? supplicium sub tyranno passus est; ergo ad injustissima quævis juri regii testis et assertor: egregius tu quidem officiorum ratiocinator es. Atque Christus quamvis nostri liberandi, non sub jugum mittendi causa servum se fecerit, tamen ad hunc modum se gessit; nec juri quicquam regio præter æquum et bonum concessit. Nunc præcepta ejus hac de re aliquando veniamus. Zebedæi filios maximam in regno Christi, quod mox in terris futurum somniabant, dignitatem affectantes, sic Christus corripuit, ut omnes simul Christianos commonefaceret quale jus magistratûs et imperii civilis apud eos constitui voluerit. Scitis, inquit, principes gentium in eas dominari, et magnates authoritatem exercere in eas; verùm non ita erit inter vos. Sed quicunque volet inter vos magnus fieri, esto vester minister; et quicunque volet inter vos primus ess, esto vester servus. Hæc tu nisi mente captus tecum facere credidisses? hisne te argumentis vincere, ut reges nostros rerum dominos existimemus? Tales in bello hostes nobis contingant, qui in castra hostium (quanquam et armatos vincere sat simus) cæci atque inermes, utì tu soles, tanquam in suos incidant: ita semper quod tibi maximè adversatur, id demens veluti firmissimum causæ tuæ subsidium comparare consuevisti. Petebant Israëlitæ regem, ut habebant omnes istæ gentes: disuasit Deus multis verbis, quæ Christus hì summatim complexus est, scitis principes gentium in eas dominari: petentibus tamen iis dedit regem Deus, quamvis iratus: Christus, ne peteret omnino Christianus populus more gentium dominaturum, adhibita cautione antevertit; inter vos non ita erit. Quid hoc clarius dici potuit? non inter vos ista regum superba dominatio, tametsi specioso titulo Euergetæ et benefici vocentur; sed qui magnus inter vos fieri vult (quis autem principe major?) esto vester minister: et qui primus sive princeps (Luc. 22.) esto vester servus. Non erravit itaque Advocatus ille quem insectaris, sed authorem habuit Christum, si regem Christiannum populi ministrum esse dixit, uti est certè omnis bonus magistratus. Rex autem inter Christianos aut omnino non erit, aut erit servus omnium: si planè vult esse dominus, esse simul Christianus non potest. Quin et Moses, legis quodammodò servilis institutor, non populo tamen superbè dominabatur, sed onus ipse populi ferebat; ferebat in sinu populum, ut nutricius lactentem: Num. 11. nutricius autem servus est. Plato non dominos, sed servatores et adjutores populi appellandos esse magistratus docuit; Populum non servos, sed altores magistratuum, ut qui alimenta et stipendia magistratibus etiam regibus præbeant. Eosdem Aristoteles custodes et ministros legum vocat, Plato et ministros et servos. Ministros Dei Apostolus quidem appellat, quod tamen nequaquam obstat quò minùs sint et legum et populi; tam leges enim quàm magistratus propter populum sunt. Et tamen hanc tu Fanaticorum Angliæ Molossorum opinionem esse clamitas. Molossos esse Anglos certè non putarem, nisi quòd tu illos, hybrida, latratu tam degeneri oblatras; Lupi, si diis placet, Sancti Dominus: Lupus nimirum sanctus queritur Molossos esse fanaticos. Germanus olim, cujus ille Lupus Trecassinus collega fuit, incesto apud nos regi Vortigerno authoritate sua regnum abrogavit. Sanctus itaque Lupus talem te Lupi non sancti, sed famelici cujuspiam et latrunculi dominum, illo apud Martialem viperarum domino viliorem, aspernatur: qui et latrantem ipse domi Lyciscam habes, quæ tibi lupi domino misere dominatur, titulisque tuis obstrepit, magnáque voce refragatur: unde mirum non est velle te regiam dominationem aliis obtrudere, qui fœmineum ipse domi dominatum ferre tam serviliter assuevisti. Sis itaque Lupi Dominus, sit Lupa tuî domina, sis Lupus ipse, sis Lycanthropus, mollosis meherculè Anglicanis ludibrium debes. Verùm lupos venari nunc non est otium; sylvis itaque egressi, in viam regiam redeamus. Qui contra omnem in ecclesia primatum nuper scripsisti, nunc Petrum Apostolicæ coronæ principem appellas. Quis tibi authoritate tam fluxa homunculo fidem habeat? Quid Petrus? subjecti estote omni humanæ ordinationi propter Dominum; sive regi ut supereminenti, sive præsidibus, ut qui per eum mittantur, ad ultionem quidem facinorosorum, laudem verò benefacientum; quoniam ita est voluntas Dei. Scripsit hæc Petrus non solùm privatis, sed etiam advenis per minorem ferè Asiam dispersis atque dispalatis; qui in iis ubi degebant locis nummius juris præterquam hospitalis capaces erant. An tu incolas, liberos, nobiles, indigenarum conventus, comitia, parlamenta idem in sua patria, quod sparsos et peregrinos in aliena decere putas? an idem privatos decere in sua, quod senatores et magistratus, sine quibus ne reges quidem esse possunt? fac tamen indigenas fuisse, fac non privatos, sed Sanatum ipsum Romanum, cui hæc scripta sunt. Quid inde assequeris? cùm nullum præceptum cui ratio aliqua adjuncta est, quenquam ultra illam præcepti rationem obligare aut soleat aut possit. Estote subjecta, ὑποτάγητε, id est, si vim verbi spectes, subordinati, seu legitimè subjecti, ἡ γὰρ τάξις νόμος inquit Aristoteles, lex est ordo, Subjecti estote propter Dominum. Quamobrem? quia cùm rex, tum præses constituitur à Deo ultionem facinorosorum, laudem benefacientium. Quoniam ita voluntas est Dei. Vidilicet ut talibus obsequamur, quales hic describuntur; de aliis nullum hic verbum. Vides quàm optimè hujus præcepti constet ratio; addit, v. 16, ut liberi; non ergo ut mancipia. Quid si versa vice ad crucem et perniciem bonorum, ad impunitatem et laudem et præmia facinorosorum regnent? an in perpetuum subjecti erimus non privati solùm, sed primores, seed magistratus omnes, ipse denique Senatus? Annon humana ordinatio dicitur? cur ergo potestas human, ad constituendum quod hominibus boum et salubre est, valebit, ad tollendum quod iisdem malum et exitiosum est, non valebit? Atqui rex ille, cui subjecti esse jubentur, erat Romæ et tempestate Nero tyrannus; ergo tyrannis etiam subjecti esse debemus. At inquam, et dubium hoc est, Nero an Claudius tunc temporis rerum potiretur, et illi qui subjecti esse jubentur, advenæ, dispersi, privati, non consules, non prætores, non Senatus Romanus erant. Nunc Paulum adeamus, (quoniam tu quod nobis de regibus licere non vis, id tibi de Apostolis licere autumas, ut principatum Petro modò des, modò eripias) Paulus hæc ad Romanos: c. 13, omnis anima potestatibus supereminentibus subjecta esto; non est enim potestas nisi à Deo; quæ autem sunt potestates à Deo sunt ordinatæ: Romanis hæc scribit, non, ut Petrus, advenis, dispersis, sed privatis tamen potissimum et plebeiis; ita etiam scribit, ut totam reipub. administrandæ rationem, originem, finem luculentissimè doceat. Quo magis obedientiæ quoque nostræ vera ac distincta ratio, ab omni servitute disjuncta eluceret. Omnis anima, hoc est, quisque homo subjectus esto. Quid sibi Apostolus proponat hoc capite satis explanavit Chrysostomus, ποιεῖ τοῦτο δεικνὺς, etc. facit hoc, inquit, ut ostendat Christum leges suas non ad hoc induxisse, ut communem politiam everteret, sed ut in melius statueret. Non ergo Neronem, aut tyrannum quemvis alium supra omnem legem et pœnam constituendo, crudelissimum unius imperium in omnes mortales constabileret. Utque simul doceret superflua et inutilia bella non esse suscipienda; non ergo bella damnat contra tyrannum, hostem patriæ intestinum, atque adeò periculossimum suscepta. Pervulgatus tunc erat hominum sermo traducens apostolos tanquam seditiosos, et novatores, quasi omnia ad evertendum leges communes et facerunt et dicerent; his nunc ora obstruit. Non ergo tyrannorum defensiones conscripserunt Apostoli, quod tu facis, sed ea fecerunt, ea docuerunt, quæ suspecta omnibus tyrannis defensione apud illos potiùs, et interpretatione quadam egebant. Propositum Apostolo quid fuerit, ex Chrysostomo vidimus; nunc verba scrutemur: Omnis anima potestatibus supereminentibus subjecta esto; quæ tamen istæ sint non statuit: non enim jura atque instituta omnium nationum abolere, unius libidini omnia permittere in animo erat. Certè optimus quisque imperator authoritatem legum et Senatùs authoritate sua longè superiorem semper agnovit.Idem apud omnes nationes non barbaras jus semper sanctissimum fuit. Unde Pindarus apud Herodotum νόμον πάντων βασιλέα legem omnium regem esse dixit; Orpheus in hymnis non mortalium solùm, sed immortalium etiam regem appellat:
Ἀθανάτων καλέω καὶ θνητῶν ἁγνὸν ἄνακταReddit rationem: Αὐτὸς γὰρ μοῦνος ζώιων οἴακα κρατύνει; Lex enim sola viventium gubernaculum tenet. Plato in legibus τὸ κρατοῦν ἐν τῇ πόλει, id quod in civitate plurimum debet posse, legem esse aït. In epistolis eam maximè rempub. laudat, ubi lex, et domina et rex hominum, non homines tyranni legum sunt. Eadem Aristotelis sententia in Politicis, eadem Ciceronis in legibus, ita leges præesse magistratibus, ut magistratus præsunt populo. Cùm itaque sapientissimum virorum judicio, prudentissimarum civitatum institutis lex semper potestas summa atque suprema habita sit, nec evangelii doctrina cum ratione aut cum jure gentium pugnet, is utique potestabitus supereminentibus verissimè subjectus erit, qui legibus et magistratibus juxta leges Rempub. gubernantibus ex animo paret. Non ergo solùm populo subjectionem hanc, sed regibus etam præcipt; qui supra leges nequaquam sunt. Non est enim potestas nisi à Deo; id est nulla reipub. forma, nulla homines regendi legitima ratio. Antiquissimæ etaim leges ad authorem Deum olim referebantur; est enim lex, ut Cicero in Phil. 12, nihil aliud nisi recta et à numine deorum tracta ratio, imperans honesta, prohibens contraria. A Deo igitur est magistratum institutio, ut eorum administratione gens humana sub legibus viveret: hanc autem vel illam administrationis formam, hos vel illos magistratus eligendi optio proculdubio penes liberas hominum nationes semper fuit. Hinc Petrus et regem et præsides ἀνθρωπίνῃ κτίσιν humanum creationem vocat; et Hosea c. 8, constituunt reges, at non ex me; præficiunt princepes, quod non agnosco. In ista enim sola Hebræorum repub. ubi Deum variis modis consulere poterant, de regis nominatione ad Deum referri ex lege oportebat: cæteræ gentes mandatum à Deo nullum istiusmodi accepimus. Nonnunquam aut ipsa regiminis forma, si vitiosa sit, aut illi qui potestatem obtinet, et ab hominibus, et à diabolo sunt. Luc. 4; Tibi dabo potestatem hanc omnem; nam mihi tradita est, et cui volo do illam. Hinc princeps hujus mundi dicitur; et Apocalyp. 13, dedit Bestiæ Draco potentiam suam, et thronum suum, et potestatem magnam. Quapropter necesse est hìc intelligi non potestates quascunque, sed legitimas cujusmodi etiam infra describuntur; necesse est intelligi potestates ipsas, non semper eos qui imperium obtinet. Hinc dilucidè Chrysostomus, Quid ais? inquit, omnes ergo princeps à Deo constitutus est? non dico: non enim de quovis principe, sed de ipsa re loquitur Apostolus; non dicit, non princeps nisi à Deo, sed non potestas. Hæc Chrystost. Quæ autem potestates sunt, à Deo sunt ordinatæ. Legitimas ergo vult hìc intelligi Apostolus; malum enim et vitium, cùm ataxia sit, non est ut possit ordinari, et esse simul vitiosum. Hoc enim duo simul contraria ponit, taxin et ataxian. Quæ autem sunt?, ita interpretaris ac si diceretur, quæ nunc sunt; quo faciliùs probare possis etaim Neroni, qui, ut opinaris, tunc imperavit, Romanos obtemperare debuisse; nostrâ sanè bonâ veniâ: quàm enim voles de Anglicana repub. malè sentias, in ea tamen Anglos acquiescere debere, quoniam nunc est, et à Deo ordinatur, ut Neronis olim imperium, necesse habebis concedere. Neque enim Nero minùs quàm Tiberius artibus matris imperium nihil ad se pertinens occupaverat, ne legitimè partum fuisse respondeas. Quò scleratior et doctrinæ retractator ipse tuæ, Romanos potestati quæ tunc fuit subjectos esse vis, Anglos potestati quæ nunc est, subjectos esse non vis. Verùm nullæ in hoc orbe terrarum res duæ magis è regione adversæ sibi sunt, quàm tu nequissimus nequissimo semper ferè adversus es tibi. Quid autem facies miser? acumine hoc tuo regem adoloscentem planè perdidti; ab ipsa enim tua sententia extorquebo ut fatiaris, hanc potestatem in Anglia, quæ nunc est, à Deo ordinatam esse; atque omnes proinde Anglos intra ejusdem reipublicæ fines eidem potestati subjectos esse debere. Attendite igitur Critici, et manus abstinete, Salmasii nova hæc emendatio est, in epistola ad Romanos; non quæ sunt potestates, sed quæ nunc existunt, reddi debere adinvenit; ut Neroni tyranno tunc scilicet imperanti subjectos esse omnes oportuisse demonstraret. At ô bone, ληκύθιον ἀπώλεσας ut regem modò, ita nunc interpretamentum hoc tam bellum perdidisti. Quam tu epistolam sub Nerone scriptam esse aïs, sub Claudio scripta est principe simplici, et non malo: hoc viri docti certissimis argumentis compertum habent; quinquennium etiam Neronis laudatissimum fuit, unde argumentum hoc toties inculcatum, quod multis in ore est, multus imposuit, tyranno parendum esse, èo quòd Paulus hortatus est Romanos ut Neroni essent subjecti, callidum indocti cujuspiam commentum esse reperitur. Qui obsistit potestati, scilicet legitimæ, Dei ordinationi obsistit. Astringit etiam reges præceptum hoc, qui legibus et Senatui obsistunt. At verè qui potestati vitiosæ, aut potestatis non vitiosæ corruptori et eversori obsistit, num is Dei ordinationi obsistit? sanus, credo, non dixeris. Tollit omnem dubitationem sequens versiculus, de legitima tantùm potestate Apostolum hic loqui. Definiendo enim explicat, nequis errare, et opiniones hinc stolidas aucupari possit, qui sint magistratus potestatis hujus ministri, et quam ob causam subjectos esse nos hortetur: Magistratus non sunt timori bonis operibus, sed malis; boni à potestate hac laudem adipiscentur; Magistratus minister est Dei nostro bono datus; non frustra gladium gerit, vindex ad iram ei qui malum facit. Quis negat, quis recusat, nisi improbus, quin hujusmodi potestati aut potestatis administro libens se subjiciat? non solùm ad vitandam iram et offensionem, aut pœnæ metu, sed etiam propter conscientiam. Sine magistratibus enim, et civili gubertatione, nulla respublica, nulla societas humana, nulla vita esse potest. Quæ autem potestas, qui magistratus contraria his facit, neque illa, neque hic à Deo propriè ordinatus est. Unde neque tali vel potestati, vel magistratui subjectio debetur aut præcipitur, neque nos prudenter obsistere prohibemur: non enim potestati, non magistratui obsistemus, qui hic optimè depingitur, sed prædoni, sed tyranno, sed hosti; qui si magistratus tamen dicendus erit, eò duntaxat quòd habet potestatem, quòd ad pœnam nostram ordinari à Deo videri potest, etiam diabolus hoc modo magistratus erit. Sanè unius rei una vera definitio est: si ergo Paulus hic magistratum definit, quod quidem accuratè facit, eadem definitione, iisdem verbis tyrannum, rem maximè contrariam, definire non potuit. Unde quem ipse magistratum definivit atque descripsit, ei duntaxat subjectos non esse voluisse, non ejus contrario tyranno certissimè colligitur. Propter hoc tributa solvitis; rationem adjungit ad præceptum; unde Chrysostomus, Cur, inquit, vectigalia regi damus? Anon tanquam nobis prospcienti, curæ ac tuitionis mercedem solventes? atqui nihil illi solvissemus, nisi ab initio utilem nobis talem esse præfecturam cognovissemus. Quapropter illud repetam quod suprà dixi; quandoquidem subjectio hæc non simpliciter, sed cum adjuncta ratione à nobis requiritur, illa profectò ratio quæ adjungitur, subjectionis nostræ vera norma erit: Cum ista ratione non subjecti, rebelles; sine ista ratione subjecti, servi erimus et socordes. At Angli, inquis, nihil minùs quàm liberi, quia mali, quia flagitiosi. Nolo ego Gallorum vitia commemorare, quamvis sub regibus sint; neque Anglorum nimis excusare; dico tamen illa esse flagitia, quæ sub regibus tanquam in Ægypto didicerunt; neque dum in deserto, licèt Dei sub imperio, dediscere statim potuerunt. Spes est tamen de plerique bona; ut ne sanctissimos hic optimosque viros et veritatis studiosissimos collaudare incipiam; quorum apud nos non minorem credo esse numerum, quàm ubi tu maximum esse existimas. At jugum Anglis durum imponitur. Quid si illis, qui jugum cæteris civibus imponere studebant? Quid si suo deinde merito subactis? nam cæteri puto non molestè ferunt, exhausto civilibus bellis ærario, sumptibus propriis suam se tolerare libertatem. Relabitur jam ad Rabbinos nugivendos. Regem legibus adstrictum esse negat, ex iis tamen probat læsæ majestatis reum esse posse, si jus suum patiatur imminui: astrictus itaque et non astrictus, reus et non reus rex erit: adeò frequenter enim solet repugnare sibi, ut ipsa Repugnantia huic homini germana atque gemella esse videatur. Atqui Deus, inquis, multa regna Nebuchadnezzari in servitutem dedit. Fateor ad certum tempus dedisse, Jer. 27. 7. Anglos in servitutem Carolo Stuarto ad semihorulam dedisse ostende; permisisse non negaverim, dedisse nunquam audivi. Aut si Deus in servitutem dat populum, quoties tyrannus plus populo potest, cur non idem libarare dicendus erit, quoties plus potest populus tyranno? an is Deo tyrannidem suam, nos Deo libertatem nostram acceptam non feremus? Non est malum in civitate quod Deus non immittat, Amos 3. famem, pestilentiam, seditionem, hostem; ecquod nam horum civitas ab se non totis viribus amolietur? faciet profectò, si possit, quamvis ab ipso Deo immissa hæc esse sciat; nisi è cœlo ipse secùs jusserit. Cur non tyrannos pariter amovebit, si plus polleat? an ejus unius ompotentiam ad commune malum esse magis à Deo credemus, quàm potentiam totius civitatis ad commune bonum? Absit à civitatibus, absit ob omni cœtu hominum ingenuorum doctrinæ tam stupidæ, támque pestiferæ labes, quæ vitam omnem civilem funditus delet, gentem humanam universam propter unum atque alterum tyrannum, ad quadrupedum propè conditionem detrudit : cùm illi supra omnem legem excelsi par utrunque genus et pecudum et hominum jus atque imperium obtinebunt. Mitto jam stulta illa dilemmata, in quibus ut te jactes, nescio quem fingis, potestatem illam supereminentem de populo velle intelligere; tametsi affirmare non dubito omnem magistratûs authoritatem à populo proficisci. Hinc Cicero pro Flacco, Illi nostri sapientissimi, et sanctissimi majores, quæ scisceret plebs, quæ populus juberet, juberi vetarique voluerant. hinc Lucius Crassus Orator eximius, et Senatûs eo tempore princeps, cujus tum causam agebat ad populum. Nolite, inquit, sinere nos cuiquam servire, nisi vobis universis, quibus et possumus et debemus. Quamvis enim Senatus Populum regeret, Populus tamen illam moderandi et regendi sui potestatem senatui tradiderat. Unde majestatem, populo Romano frequentiàs quàm regibus olim attributam legimus. Idem Marcus Tullius pro Plancio; Est enim conditio liberorum populorum, præcipuéque hujus principis populi et omnium gentium domini, posse suffragiis vel dare vel detrahere quod velit cuique: nostrum est ferre modicè populi voluntates: honores si magni non putemus, non servire populo; sin eos expetamus, non defatigari supplicando. Egóne ut regem populi servum dicere metuam, cùm Senatus Romanus tot regem dominus servum se populi professus sit? Vera sunt hæc, inquies, in populari statu; nondum enim lex regia potestatem populi in Augustum, et successores ejus transtulerat. Hem tibi ergo Tiberium illum quem tu tyrannum, plus vice simplici, fuisse aïs, ut rivera fuit, is tamen dominus, etiam post legem illam regiam, appelatus à quodam, ut tradit Suetonius, denuntiavit ne se ampliùs contumeliæ causâ nominaret. Audisne? tyrannus iste dominus dici contumeliæ sibi duxit. Idem in Senatu; Dixi et nunc, et sæpe aliàs, patres Conscripti, bonum et salutarem principem, quem vos tanta et tam libera potestate instruxistis, Senatui servire debere, et universis civibus sæpe, et plerumque etiam singulis; neque ad dixisse me pœnitet; et bonos et æquos et faventes vos habui Dominos, et adhuc habeo. Nec simulata hæc ab eo si dixeris, ut erat simulandi calidissimus, quicquam proficies; quis enim id videri se cupit, quod esse non debet? Hinc ille mos non Neroni solùm, quod scribit Tacitus, sed cæteris etiam imperatoribus fuit, populum in Circo adorandi. De quo Claudianus, VI. Cons. Honorii:
Οὐράνιον ὐράνιον νόμον.—————————
O quantum populo secretii numinis additQua adoratione quid aliud Imperatores Romani, nisi universam plebem, etiam post legem regiam, suos esse dominos fatebantur? Atque illud est quod initio statim suspicatus sum, te glossariis pervolutandis, et tricis quibusdam laboriosis magnificè divulgandis operam potiùs dedisse, quàm bonis authoribus attentè et studiosè perlegendis; qui veterum scriptorm sapientiâ ne leviter quidem imbutus, rem præstantissimorum opinionibus Philosophorum, et prudentissimorum in republica principium dictis celebratissimam, novam esse porsus et Enthusiastarum tantummodo deliriis somniatam censes. I nunc, Marinum illum sutorem, et Gulielmum Pellionem quos adeò despicis, ignorantiæ collegas et mystagogos tibi sume; quanquam erudire te poterunt illi, et illos tibi gryphos dissolvere, stolidissimos, An in Democratia serviat Populus, cùm serviat rex in Monarchia; utrùm totus an pars ejus. Ita illi, cum tibi Oedipi vice fuerint, tu illis Sphinx in malam rem præceps abeas licebit; alioquin fatuitatum tuarum et ænigmatum finem nullum fore video. Rogas, Cùm reges Apostolus nominat, an de populo eos intelligemus? Pro regibus quidem orandum esse Paulus docet, 1 Tim. 2. 2. at priùs pro populo orandum esse docuerat, v. 1. Sunt tamen et de regibus, et de populo nonnulli, pro quibus orare etiam vetamur. Pro quo non orem, eúmne ex lege non puniam? quid vetat? Atqui cùm hæc scriberet Paulus, imperabant vel pessimi; hoc etiam falsum est; scriptam enim sub Claudio et hanc Epistolam fuisse certissimis argumentis evincit Ludovicus Capellus. De Nerone cùm mentionem facit Paulus, non regem, sed Leonem, id est belluam immanem vocat, cujus ex ore ereptum se gaudet, 2 Tim. 4. Pro regibus itaque, non pro belluis, orandum, ut vitam tranquilliam et quietam transigamus, cum pietate tamen omni et honestate. Vides non tam regum hìc quàm tranquillitatus, pietatis, honestatis etiam rationem esse habendam. Quis autem populus non se suósque liberos tuendo (contra tyrannum an contra hostem nil interest) vitam sollicitam, inquietam, bellicosam, honestam mallet agre, quàm sub hoste vel tyranno, non solùm æque sollicitam et inquietam, sed turpem etiam, servilem et inhonestam? Audi apud Livium Samnites utrumque statum expertos: rebellâsse se, quòd pax servientibus gravior, quàm bellum liberis esset. Immo teipsum audi; te enim ipsum sæpenumero jam testem adhibeo; non quo tanti sis, sed ut perspiciant omnes quàm sis duplex, et discors tibi, et mancipium regis mercenarium. Quis, inquis, non preferre mallet repub. Aristocratia ex optimatum æmulatione dissensiones oriri solitas, quàm ex uno monarcha, tyrannico more imperare consueto certam miseriam ac perniciem? Populus Romanus prætulit statum illum Reipub. quantumlibet discordiis agitatæ jugo Cæsarum intolerabilii. Populus qui vitandæ seditionis causâ monarchicum statum præoptavit, ubi expertus est livius esse malum quod vitare voluit, ad priora sæpe redire expetit. Hæc et plura tua verba sunt in illa de episcopis dissertatione, sub Walonis Messalini adscititio nomine editâ, p. 412; contra Petavium Loiolitam, cùm ipse magis Loiolita sis, et eo de grege pessimus. Quid hac de re Scriptura sacra statuerit, et videmus, et omni diligentia investigasse non pœnitet: unde quid senserint Patres antiqui per tot ingentia volumina exquirere pretium fortasse operæ non erit. Si quid enim afferunt, quod Scriptura non exhibuit, eorum authoritatem, quantacunque sit, meritò repudiamus. Quod autem ex Irenæo profers, rege Dei jussu constitui aptos his qui in illo tempore ab iis reguntur, cum Scriptura pugnat evidentissimè. Cùm enim judices ad regendum populum suum aptiores regibus esse palàm significâsset Deus, id tamen totum voluntati atque arbitrio populi permisit, ut aptiorem sibi sub optimatibus formam reipub. deteriore sub regibus, si vellent, permutarent. Legimus etiam sæpe regem malum bono populo datum, et contra, regem bonum populo malo. Virorum itaque sapientissimorum est perspicere quid populo aptissimum et utilissimum sit: constat enim neque omni populo, neque eidem semper eundem reipub. statum convenire, sed vel hunc vel illum, prout civium virtus et industria nunc augescit, nunc minuitur. Qui tamen potestatem adimit populo eligendi sibi quam velit repub. formam, adimit profectò id in quo civilis libertas tota ferè consistit. Citas deinde Justinum Martyrem Antoninis imperatorum optimis obsequium deferentem; quis iis tam egregiis et moderatis non detulisset? At quantò, inquis, nos hodie pejores Christiani? tulerunt illi principem diversæ religionis. Privati scilicet, et viribus longè inferiores. Nunc sanè pontificii regem non ferrent reformatum, nec reformati Pontificium. Facis tu quidem prudenter, ut ostendas te nec pontificium esse, nec reformatum; facis etiam liberaliter; ultro enim largiris quod nunc non petivimus, omnes hodie Christianos in hoc planè consentire, quod tu solus insigni audaciâ atque scelere oppugnas, Patrum etiam quos laudas dissimillimus; illi enim pro Christianis, as profanos reges, defensiones conscribebant, tu pro rege pontificio atque deterrimo contra Christianos et Reformatos. Multa deinde ex Athenagora, multa ex Tertulliano futiliter depromis, quæ ab ipsis Apostolis multo clariùs et explanatiùs dicta jam sunt. Tertullianus autem longissimè à dissentit, qui regem vis esse dominum: quod tu aut nescivisti, aut nequiter dissimulâsti. Is enim Christianus ad Imperatorem Ethnicum in Apologetico ausus est scribere, non oportere Imperatorem appellari Dominum. Augustus, inquit, imperii formator ne dominum quidem dici se volebat, hoc enim Dei est cognomen: dicam planè imperatorem dominum, sed quando non cogor ut dominum Dei vice dicam: cæterùm liber sum illi, Dominus meus Deus unus est, etc. et ibidem, qui pater patriæ est, quomodo Dominus est? Gratulare nunc tibi de Tertulliano, quem sanè præstabat missum fecisse. At parracidas appellat qui Domitianum interfecerunt. Rectè appellat; uxoris enim et famulorum insidiis, à Parthenio, et Stephano interceptarum pecuniarum reo est interfectus. Quod si Senatus Populùsque Romanus hostem judicatum, ut Neronem antea judicabant, et ad supplicium quærebant, more majorum punivissent, eos parracidas appellaturum fuisse cense? immo si appellâsset, dignus ipse supplicio fuisset; uti tu furcâ jam dignus es. Origeni responsum idem quadrabit quod Irenæo. Athanasius reges terræ ad humana tribunalia vocare nefarium esse dicit. Quis hoc dixit Athanasio? verbum enim Dei nullum hìc audio. Credam itaque ego imperatoribus potiùs et regibus de se falsum hoc esse fatentibus, quàm Athanasio. Adfers deinde Ambrosium ex proconsule et catchumeno episcopum, verba illa Davidis, tibi soli peccavi, imperitè, ne dicam assentoriè interpretantem. Volebat is omnes alios imperatori subjectos esse, ut imperatorem ipse subjiceret sibi. Quàm enim superbè, et fastu plusquam pontificio Theodosium imperatorem Mediolani tractaverit, cædis Thessalonicensis reum ipse judicaverit, ingressu ecclesiæ prohibuerit, quàm se deinde novitium et rudem evangelicæ doctrinæ ostenderit, omnibus notum est. Imperatorem ad pedes ejus provolutum excedere salutatorio jussit; sacris tandem restitutum, et postquam obtulisset, altari adstantem his vocibus extra cancellos exegit. O imperator, interiora loca tantùm sacerdotibus sunt attributa, quæ cæteris entingere non licet. Doctórne hic Evangelii, an Judaïcorum pontifex rituum fuit? Hic tamen (quæ omnium ferè ecclesiasticorum arte sunt) imperatorem cæteris dominum imposuit, ut imperatoris ipse dominus esset. His itaque verbis Theodosium tanquam sibi subjectum repulit; Coæqualium hominum es imperator et conservorum; unus enim omnium dominus rex et Creator. Bellè profectò; quam veritatem calliditas et assentatio episcoporum obscuravit, eam iracundia unius, et ut molliùs dicam, selus ineruditus protuli in lucem. Ambrosii imperitiæ tuam subjungis ignorantiam aut hæresin, qui disertè negas sub veteri fœdere remissionem peccatorum per sanguinem Christi locum tunc habuisse, cùm David Deo confitebatur ei soli se peccavisse; p. 68. Orthodoxi, non nisi per sanguinem agni mactati ab initio mundi, peccata unquam remissa fuisse credunt; te novum hæreticum cujusnam discipulus sis nescio; certè summi Theologi discipulus ille quem exagitas, à vero non aberravit, cum dixit potuisse quemvis è populo pari jure cum Davide Deum his verbis inclamâsse, tibi soli peccavi. Augustinum deinde ostentas, Clericos Hipponenses nescio quos producis; nam Augustini quæ sunt abs te allata nobis non obsunt. Quidni enim fateamur cum propheta Daniële, Deum tempora mutare, regna dare, et regna auferre, per homines tamen. Si regnum Deus solus Carolo dedit, idem Carolo abstulit, optimatibus et Populo dedit. Si ea de causa præstandam Carolo obedientiam fuisse dicis necesse est. Nam Deum et nostris etiam magistratibus eandem dedisse potestatem quam dat malis regibus ad castiganda populi peccata ipse concedis; nostros itaque à Deo pariter constitutos removere à magistratu nemo vel tuo judicio nisi Deus potest. Atque ita, uti soles, tuum tibi ipse mucronem in temet vertis, tuus tibi ipse sicarius es; neque injuriâ, cùm eò improbitatis et impudentiæ processeris, eò stuporis et insaniæ, ut quos digito violandos non esse tot argumentis probas, eosdem omnium suorum bello persequendos esse idem affirmes. Ismaëlem Godoliæ Præfecti interfectorem ab Hieronymo parricidam esse nominatum ais, et meritò; præsidem enim Judææ, virum bonum, sine ulla causa interemit. Idem Hieronymus in Ecclesiasten, præceptum illud Solomonis, Os regis observa, cum præcepto Pauli concordare dixit; et laudandus quidem, quod locum istum cæteris sui temporis moderatiùs exposuit. Ad inferiora tempora post Augustinum non descendes, ut doctorum sententiam exquiras. Ut omnes tamen intelligant faciliùs mentiri te posse quàm tacere, si quos adhuc haberes tuæ sententiæ fautores, post unam statim periodum non temperas tibi quò minùs ad Hispalensem Isidorum, Gregorium Turonensem, Ottonem Frinsingensem etiam in mediam barbariam descendas. Quorum authoritas quàm nullius apud nos pretii sit si modò scivisses, non huc eorum obscurum testimonium per mandacium adduxisses. Vultis scire cur ad hæc tempora descendere non audet, cur abdit se, cur subitò evanescit? dicam: quot sunt Ecclesiæ reformatæ præstantissimi doctores, tot videt acerrimos sibi adversarios fore. Faciat modò periculum, sentiet quàm facilè reluctantem, omnes in unum vires conferentem, Lutheris, Zwingliis, Calvinis, Buceris, Martyribus, Paræis in aciem eductis fundam atque obruam. Leidenses etiam tuos tibi opponam, quorum Academia, quorum respub. florentissima, libertatis olim domicilium, isti denique literarum humaniorum fontes atque rivi, servilem illam æruginem tuam et innatam barbariem eluere non potuerunt. Qui cùm Theologum orthodoxum habeas neminem tibi faventem, quem tuo commodo nominare possis, omnium præsidio reformatorum nudatus confugere ad Sorbonam non erubescis: quod tu Collegium doctrinæ pontificiæ addictissimum, nullius apud orthodoxos authoritatis esse non ignoras. Sorbonæ igitur absorbendum tam scleratum tyrannidis propugnatorem tradimus; tam vile mancipium nostrum esse nolumus; qui populum universum regi ignavissimo parem esse negat. Frustra id in papam deonerare atque transferre contendis, quod omnes liberæ nationes, omnis religio, omnes Orthodoxi sibi sumunt, in se suscipiunt. Papa quidem cum episcopis suis, dum tenuis, et nullarum virium erat, tuæ hujus fœdissimæ doctrinæ author primus extitit: iis demùm artibus magnas opes, magnàmque potentiam paulatim adeptus, tyrannorum ipse maximus evasit. Quos tamen omnes sibi firmissimè devinxit, cùm populis, quorum animos jamdiu superstitione oppressos tenuerat, suaderet, non posse regibus quamlibet pessimis, nisi se fidelitatis sacramentum solvente, imperium abrogari. Verùm tu scriptores Orthodoxos devitas, et quæ communis et notissima ipsorum sententia est, eam à Papa introductam esse causatus, veritatem in invidiam rapere conaris. Quod nisi astutè faceres, appareret te neque Papanum esse neque reformatum, sed nescio quem semibarbarum Edomæum Herodianum, qui tyrannum quemque immanissimum tanquam Messiam cœlo demissum colas atque adores. Demonstrâsse te hoc dicis ex doctrina patrum, primorum quatuor sæculorum, quæ sola evangelica et Christiana censeri debet. Periit huic homini pudor; quàm multa sunt ab illis dicta atque scripta, quæ Christus et Apostoli neque docuerint neque approbarint? quàm multa in quibus reformati omnes à patribus dissentiant? Quid autem ex patribus demonstravisti? reges etiam malos à Deo constitui. Fac esse constitutos, ut omnia etiam mala quodammodo à Deo constituuntur: eos proinde Deum solum habere judicem, supra leges esse, nulla lege scripta, non scripta, naturali, neque divina posse reos fieri à subditis, neque apud subditos suos. Quare? certè nulla lex vetat, nulla reges excipit: ratio, et jus, et fas omne animadverti in omnes qui peccant indiscriminatim jubet. Neque tu legem ullam scriptam, non scriptam, naturalem aut divinam protulisti quæ vetaret. Cur ergo non in reges quoque animadvertendum? quia sunt etiam mali à Deo constituti. Nebulonem te magis an bardum et caudicem esse dicam? nequissimus sis oportet qui doctrinam perniciosissimam in vulgus disseminare audeas, stupidissimus qui ratione tam stolida maximè nitaris. Dixit Deus Isaiæ 54, Ego creavi interfectorem ad perdendem; ergo interfector supra leges est; excute hæc, et pervolve quantum voles, parem utrobique consequentiam invenies. Nam et Papa etiam eodem modo quo tyrannus à Deo est constitutus, et ecclesiæ in pœnam datus, quod supra ex scriptis etiam tuis ostendimus; tamen quia in fastigium potestatis non ferendum tyrannidi non absimilis primatum suum evexit, cùm eum, tum episcopos meliori jure tolendos esse affirmas quàm fuere constituti: Wal. Mes. p. 412. Papam et episcopos quamvis ab irato Deo constitutos ex ecclesa tollendos esse aïs, quia sunt tyranni; tyrannos ex repub. tollendos esse negas quia sunt ab irato Deo constituti. Ineptè prorsus et absurdè: cum enim Papa ipsam conscientiam, quæ sola regnum ejus est, invito quoquam lædere non possit, eum qui revera tyrannus esse non potest, quasi tyrannum gravissimum tollendum esse clamas; tyrannum autem verum qui vitam et facultates nostras omnes in potestate sua habet, et sine quo papa in ecclesia tyrannus esse nequit, eum in repub. omnino ferendum esse contendis. Hæc tua sibi invicem collata tam imperitum te támque puerilem sive falsi sive veri argutatorem produnt, ut levitas tua, inscitia, temeritas, incogitantia neminem posthac latere queat. At ratio subest altera, rerum vices inversæ viderentur, quippe in melius; actum enim esset de rebus humanis, si quæ res pessimo loco sunt, in eodem semper starent: in melius inquam; authoritas enim regia ad populum rediret, ab cujus voluntate atque suffragiis profecta primò, atque in unum ex suo numero derivata erat: potestas ab eo qui injuriam intulit, ad eum qui injuriam est passus, æquissima lege transiret; cùm tertius nemo inter homines idoneus esse possit; alienigenam enim judicare quis ferret? omnes æquè homines legibus tenerentur, quo nihil justius esse potest: Deus mortalis nemo esset. Quem qui inter homines constituit, non minùs in rempub. scelestus est, quàm in Ecclesiam. Tuis iterum in te armis utar. Maximam hæresin esse aïs, quâ creditur unum hominem in loco Christi sedere: duæ hæ notæ Antichristum signant, infallibilitas in spiriualibus, et omnipotentia in temporalibus, Apparat. ad Primat. pag 171. An reges infallibiles? Cur ergo omnipotentes? aut si hoc sunt, cur minùs exitiales rebus civilibus quàm Papa spiritualibus? An verò Deus res civiles prorsus non curat? si non curat, certè nos curare non prohibet; si curat, eandem in republica reformationem atque in ecclesia vult fieri; præsertim si infallibilitatem et omnipotentiam attributam homini easdem malorum omnium utrinque causas esse exploratum sit. Non enim in negotiis civilibus eam patientiam præcepit, ut sævissimum quemlibet tyrannum respublica ferret, ecclesia non ferret; immo contrarium potiùs præcepit: et ecclesiæ quidem nulla arma præter patientiam, innocentiam, preces, et disciplinam evangelicam reliquit; reipublicæ et magistratibus simul omnibus non patientiam, sed leges et gladium, injuriarum et violentiæ vindicem in manus tradidit. Unde hujus hominis perversum et præposterum ingenium aut mirari subit aut ridere; qui in ecclesia, Helvidius est et Thraseas et planè tyrannicida; in republica, commune omnium tyrannorum mancipium et satelles. Cujus sententia si locum habeat, non nos solùm rebellavimus, qui regem, sed reformati etiam omnes qui Papam dominum invitis regibus rejecerunt. Jam diu autem est quòd suis ipse telis concisus jacet. Sic enim homo est, modò manus adversarii ne desit, ipse in se tela abunde suppeditat: nec quisquam ad refutandum se, aut irridendum commodiores ansas ministrat. Defessus etiam cædendo citiùs quis abscedat, quàm hic terga præbendo.
Imperii præsens species, quantámque rependit
Majestas alterna vicem, cùm regia Circi
Connexum gradibus veneratur purpura vulgus,
Consensúque cavæ sublatus in æthera vallis
Plebis adoratæ reboat fragor,—————
MAGNAM à regibus iniise te gratiam, omnes principes et terrarum dominos demeruisse defensione hac regia te fortè putas, Salmasi, cùm illi, si bona sua, rémque suam ex veritate potiùs quàm ex adulationibus tuis vellent æstimare, neminem te pejùs odisse, neminem à se longius propellare atque arcere debeant. Dum enim regiam potestatem supra leges in immensum extollis, admones eâdem operâ omnes ferè populos servitutis suæ nec opinatæ; eóque vehementiùs impellis ut veternum illum, quo se esse liberos inaniter somniabant, repente excutiant; moniti abs te quod non puabant, servos se esse regum. Eóque minùs tolerandum sibi esse regium imperium existimabunt, quò magis tu iis persuasum reddideris tam infinatam potestatem non suâ patientâ crevisse, sed ab initio talem atque tantam ipso jure regio natam fuisse. Ita tuámque hanc defensionem, sive populo persuaseris, sive non persuaseris, omnibus posthac regibus funestam, exitialem, et execrabilem fore necesse erit. Si enim populo persuaseris, jus regium omnipotens esse, regnum amplius non feret; si non persuaseris, non feret reges, dominationem tam injustam pro jure usurpantes. Me si audiant, quibus integrum hoc est, séque circumscribi legibus patiantur, pro incerto, imbecillo, violento imperio quod nunc habent, curarum atque formidinum pleno, firmissimum, pacatissimum ac diuturnum sibi conservabunt. Consilium hoc sibi, suisque regnis adeò salutiferum si propter authorem contempserint, sciant non tam esse meum, quàm regis olim sapientissimi: Lycurgus enim Spartanorum rex, antiqua regum stirpe oriundus, cùm propinquos vidert suos Argis et Messenæ rerum potitos, regnum quemque suum in tyrannidem convertisse, sibique pariter suisque civitatibus exitio fuisse, ut patriæ simul saluti consuleret, et dignitatem in familia sua regiam quàm diutissimè conservaret, consortem imperii senatum, et Ephororum potestatem in ipsum regem quasi censoriam, firmamentum regno suo induxit. Quo facto regnum suis nepotibus firmissimum in multa secula transmisit. Sive, ut alii volunt, Theopompi, qui centum ampliùs annis post Lycurgum Lacedæmone regnabat, ea moderatio fuit, ut popularem Ephorosum potestatem superiorem quàm suam constitueret, eóque facto gloriatus est, stabilivisse se regnum, multóque majus ac diuturnius filiis reliquisse, exemplum profectò haud ignobile hodierni reges ad imitandum habuerint, eundem etiam consilii tutissimi authorem egregium. Majorem enim legibus dominum ut preferrent homines hominem omnes unum, nulla lex unquam sanxit; ne potuit quidem sancire. Quæ enim lex leges omnes evertit, ipsa lex esse non potest. Cùm taque eversorem te, et patricidam legum omnium rejiciant ab se leges, exemplis redintegrare certamen, hoc capite, conaris. Faciamus itaque periculum in eexemplis: sæpe enim, quod leges tacent, et tacendo tantùm innuunt; id exempla evidentiùs docent. Ab Judæis auspicabimur voluntatis divinæ consultissimis; postea ad Christianos tecum descendemus. Initium autem altiùs petitum ab eo tempore facimus, quo Israëlitæ regibus quocunque modo subjecti, jugum illud servile cervicibus dejecerunt. Rex Moabitarum Eglon Israëlitas bello subegerat; sedem imperii inter ipsos Jerichunte posuerat; numinis contemptor non erat, facta enem Dei mentione, è solio surrexit: servierant Israëlitæ Egloni annos duodeviginti; non ut hosti, sed ut suo regi munus miserant. Hunc tamen dum publicè; munerantur ut regem suum, interficiunt per insidias ut hostem. Verùm Ehudes qui interfecit, Dei monitu id fecisse creditur. Quid factum hujusmodi commendare magis potuit? Ad honesta enim quæque et laudabilia hortari solet Deus, non ad injusta, infida, truculenta. Expressum autem Dei mandatum habuisse nusquam legimus. Clamârunt filii Israëlis ad Jehovam; clamavimus et nos; excitavit iis Jehova servatorem; excitavit et nobis. Ille ex vicimo domesticus, ex hoste rex factus erat: Noster ex rege hostis; non ergo rex erat; nam neque civis ullo modo esse potest, qui reipublicæ est hostis; neque Consul habebatur Antonius, neque Nero imperator, ex quo uterque hostis à Senatu est judicatus. Quod Cicero quartâ Philippicâ de Antonio clarissimè docet: Si consul Antonius, Brutus hostis; si conservator Reipublicæ Brutus, hostis Antonius. Quis illum consulem nisi latrones putant? Pari ego jure, quis tyrannum, inquam, regem nisi hostes patriæ putant? Fuerit itaque Eglon externus, fuerit Noster domesticus nécne, quandoquidem uterque hostis at tyrannus, parùm refert. Si illum Ehudes jure trucidavit, nos nostrum supplicio jure affecimus. Quin et heros ille Sampson, incusantibus etiam popularibus suis, Jud. 15. An nesciebas Phelisthæos dominium habere in nos? suis tamen dominis bellum solus intulit, neque unum sed multos simul patriæ suæ tyrannos, sive Dei, sive propriæ virtutis instinctu occidit; conceptis priùs ad Deum precibus ut auxilio sibi esset. Non impium ergo sed pium Sampsoni visum est, dominos, patriæ tyrannos occidere; cùm tamen pars major civium servitutem non detrectaret. At David, rex et propheta, noluit Saulem interimere unctum Dei. Non quidquid noluit David, continuò nos obligat ut nolimus; noluit David privatus; id statim nolle synedrium, Parlamentum, totum populum necesse erit? noluit inimicum dolo occidere, nolet ergo Magistratus noxium lege punire? noluit regem occidere, timebit ergo Senatus tyrannum plectere? religio erat illi unctum Dei interficere, an ergo religio erit populo unctum suum capitis damnare? præsertim qui unctionem illam vel sacram vel civilem totus cruore civium delibutus tam longa hostilitate aboleverat? Equidem reges, vel quos Deus per prophetas unxit, vel quos ad certum opus, sicuti olim Cyrum, nominatim destinavit, Isa. 44, unctos Domini agnosco; cæteros vel populi, vel militum, vel factionis tantummodò suæ unctos esse arbitror. Verùm ut concedam tibi omnes reges esse unctos Domini; esse tamen idcirco supra leges, non esse ob scelera quæcunque puniendos, nunquam evinces. Quid enim? et sibi et privatis quibusdam interdixit David, ne extenderent manus suas in unctum Domini. At regibus interdixit ipse Dominus, Psal. 105, ne attingerent unctos suos, id est, populum suum. Unctionem sui populi prætulit unctioni, siqua erat, regum. An ergò fideles punire, si quid contra leges commiserint, non licebit? Unctum Domini sacerdotem Abiatharem prope erat ut rex Solomon morte multaret; neque illi, quòd unctus Domini esset, pepercit, sed quòd patris fuerat amicus. Si ergo summum sacerdotem, summum eundem in plerisque magistratum, unctio illa Domini et sacra et civilis eximere supplicio non potuit, cur unctio tantùm civilis tyrannum eximeret? At Saul quoque tyrannus erat, et morte dignus; esto: non inde enim sequetur, dignum, aut idoneum fuisse Davidem qui sine populi authoritate, au magistratuum jussu Saulem regem quocunque in loco interficeret. Itáne verò Saul tyrannus erat? Utinam diceres; quinimmo dicis; cùm suprà dixeris, cap. 2. pag. 32, Tyrannum non fuisse, sed bonum et electum. Ecquid causæ est nunc cur in foro quadruplator aut falsarius quispiam stigmate notetur, tu eâdem careas ignominiæ notâ? cùm meliore profectò fide sycophantari soleant illi, quàm tu scribere, et res vel maximi momenti tractare. Saul igitur, si id ex usu est tuo, bonus erat rex; sin id minùs tibi expedit, repentè non rex bonus, sed tyrannus erit; quod certè mirum non est; dum enim potentiæ tyrannicæ tam impudenter lenocinaris, quid aliud facis quàm ex boinis regibus tyrannos omnes. At verò David quamvis regem socerum multis de causis, quæ ad nos nihil attinent, intermere nollet, sui tamen tuendi causâ copias comparare, Saulis urbes vel oiccupare vel insidere non dubitavit; et Cheilam oppidum contra Saulem etiam præsidio tenuisset, nisi oppidanos erga se malè animatos cognovisset. Quid si Saul urbe obsessa, scalis muro admotis, primus ascendere voluisset, an censes Davidem arma protinus abjecturum, suos omnes unto hosti proditurum fuisse? non existimo. Quidni enim fecisset quod nos fecimus, qui rationum suarum necessitate, coactus, Philistæis hostibus operam prolixè suam pollicitus, id fecit contra Saulem quod nos in nostrum tyrannum credo nunquam fecissemus. Pudet me, et jam diu pertæsum est mendaciorum tuorum; Inimicis potiùs parcendum quàm amicis, Anglorum esse dogma fingis; séque regi suo parcere non debuisse, quia amicus erat. Quis unquam hoc priùs audivit, quàm à confictum esset, hominum mendacissime? Verùm ignoscimus: deerat nempne huic capiti præstantissimum illud et tristissimum orationis tuæ pigmentum, jam quintò, et ante finem libri deceis ex loculis tuis et myrotheciis expromendum, molossis suis ferociores. Non tam Angli suis molossis ferociores sunt, quàm tu eane quovis rabido jejunior, qui ad illam, quam toties evomuisti, cramben duris ilibus identidem redire sustines. David denique Amalechitam interfici jussit, Saulis, ut simulavit ipse, interfectorem; nulla hic neque facti neque personarum similitudo. Quòd nisi David ad Philistæos defecisse, et pars eorum exercitûs fuisse visus, eò diligentiùs omnem à se suspicionem maturandæ rege necis amovere studit, non erat, meo quidem judicio, cur virum illum tam malè exciperet, qui moribundum jam regem et ægrè morientem opportuno vunere se confecisse nuntiavit. Quod udem factum in Dominatiano, qui Epaphroditum similiter capite damnavit, eò quòd Neronem in adipiscenda morte adjuvisset, ab omnibus reprehenditur. Novâ deinde audaciâ quem tyrannum modò dixeras, et malo spiritu agitatum, hunc non jam satis habes unctum Domini, sed Christum Domini vocare; adeò tibi vile Christi nomen videtur, ut illo tam sancto nomine vel Dæmoniacum tyrannum impertire non metuas. Venio nunc ad exemplum illud, in quo qui jus populi jure regis antiquius esse non videt, cæcus sit oportet. Mortuo Solomone, populus de constituendo ejus filio Sechemi comitia habebat; profectus est eò Roboamus candidatus, ne regnum tanquam hæreditatem adire, ne populum liberum tanquam paternos boves possidere videretur: proponit populus conditiones regni futuri; ad deliberandum rex triduum sibi dari postulat; consulit seniores; nihil illi de jure regio, sed ut populum obsequio et pollicitationibus conciliet sibi, suadent, penès quem erat, vel illum creare regem vel præterire. Consulit deinde æquales suos, secum à pueris educatos; ille Salmasiano quodam œstro peciti, nil præter jus regium intonare, scuticas et scorpiones ut minitetur hortari. Horum ex consilio respondit Roboamus populo. Videns itaque totus Israel regem non auscultâsse sibi, suam protinus libertatem et populare jus liberis palàm vocibus testatur: Quæ nobis portio cum Davide? ad tentori tua Israel; jam ipse videris de domo tua David. Missum deinde à rege Adoramum lapidibus obruerunt; exemplum fortasse aliquod etaim in regem edituri, nisi maxima celeritate se in fugam contulisset. Parat ingentem exercitium, quo in suam ditionem Israëlitas redigeret: prohibet Deus; ne ascendite, inquit, ne pugnate contra fratres vestros, filios Iraelis, nam à me facta est res ista. Adverte jam animum; populus antea regem volebat, displicuit id Deo; eorum tamen juri noluit intercedere: nun Populus Roboamum non vult regem; id Deus non solùm penès populum esse sinit, sed regem eo nomine bella moventem vetat ac reprimit: nec ideo rebelles, sed nihilo minùs fratres eos qui desciverant appellandos esse docet. Collige te nunc jam; sunt omnes, inquis, reges à Deo; ergo populus vel tyrannis resistere non debet. Vicissim ego, sunt, inquam, populi conventus, comitia, studia, suffragia, plebiscita pariter à Deo, teste hîc ipso; ergò et rex itidem resistere non debet populo, authore etiam eodem Deo. Quàm enim certum est, esse hodie reges à Deo, quámque hoc valet ad imperandam poulo obedientiam, tam est certum esse à Deo etiam hodie libera populi concilia, támque hoc valet vel ad cogendos in ordinem reges, vel ad rejiciendos; neque magis propterea bellum populo inferre debebunt, quàm debuit Roboamus. Quæris cur ergò non defecerint Israelitæ à Solomone? quis præter te tàm stulta interrogaret, cùm defecisse constet impunè à tyranno? In vitis quædam lapsus est Solomon; non idcirco statim tyrannus: sua vitia magnis virtutibus, magnis de reipub. meritis compensabat: fac tyrannum fuisse; sæpe est ut populus nolit tyrannum tollere, sæpe est un non possit: satis est sustulisse cùm potuerit. At factum Jeroboami semper improbatum fuit, et Apostasia ejus detestata, successores ejus pro rebellibus semper habit. Apostasiam ejus non à Roboamo, sed à vero cultu Dei reprehensam sæpiùs lego; et successores quidem ejus sæpe reprobos, rebelles nusquam dictos memini. Si quid fiat, inquis, juri et legibus contrarium, ex eo jus fieri non potest. Quid quæso tum fiet juri regio? Sic tuus ipse perpetuò refutator es. Quotidie, inquis, adulteria, homicidia, furta impunè committuntur. An nescis nunc te tibi respondere quærenti cur toties tyrannis impunè fuerit? Rebelles fuerunt isti reges, prophetæ tamen populum ab eorum subjectione non abducebant. Cur ergò, sceleste, et pseudopropheta, populum Anglicanum à suis magistratibus, tuo sint lecèt judicio rebelles, abducere conaris? Allegat, inquis, Anglicani latrocinii factio, se ad id scelus, quod tam nefariè suscepit, nescio qua voce cœliùs missâ impulsos fuisse. Anglos hoc unquam allegâsse, de innumeris mendaciis et figmentis tuis est unum. Sed pergo exemplis tecum agere; Libna Urbs validissima ab Joramo rege defecit, quia is dereliquerat Deum; defecit ergo rex, non urbs illa, neque defectione ista notatur; sed si adjectam, rationem spectes, approbari potiùs videtur. In Exemplum trahi non debent hujusmodi defectiones. Cur ergo tantâ vaniloquentiâ pollicitus es, exemplis te nobiscum toto hoc capite decertaturum, cùm exempla ipse nulla præter meras negationes, quarum nulla vis est ad probandum, afferre possis: nos quæ certa et solida, attulimus, negas in exemplum trahi debere? Quis te hoc modo disputantem non explodat? Provocâsti nos exemplis; exempla protulimus; quid tu ad hæc? tergiversaris, et diverticula quæris; progredior itaque. Jehu regem à Propheta jussus occidit, etiam Achaziam suum regem legitimum occidendum curavit. Si noluisset Deus tyrannum interimi à cive, si impium hoc, si mali exempli fuisset, cur jussit fieri? si jussit, certè licitum, laudabile, præclarum fuit. Non tamen tyrannum, perimi, quia Deus jussit, idcirco bonum erat et licitum, sed quia bonum et licitum erat, idcirco Deus jussit. Jam septem annos regnantem Athaliam Jehoiada sacerdos regno pellere et trucidare non est veritus. At regnum, inquis, non sibi debitum sumpserat. Annon Tiberius multo postea imperium ad se nihil pertinens? illi tamen, et id genus tyrannis aliis, ex doctrina Christi obediendum esse suprà affirmabas: ridiculum planè esset, si potestatem regiam non ritè adeptum interficere liceret, pessimè gerentem non liceret. At per leges regnare non potuit, utpote fœmina; constitues autem super te regem, non reginam. Hoc si sic abibit, constitues, inquam, super te regem, non tyrannum: discrepat enim longius rex à tyranno quàm mas à fœmina. Amaziam regem ignavum et Idololatrum non conjurati quidam, sed principes et populus, quod verisimilius est, morte affecerunt: nam fugientem Hierosolymis, et adjutum à nemine, Lachisum usque persecuti sunt. Hoc consilium iniise dicuntur ex quo Deum deseruerat, neque illam ab Azaria filio de morte patris quæstionem habitam fuisse legimus. Multùm rursus nugaris ex Rabbinis, ut Regem Judaïcum supra synedrium constituas; ipsa regis verba Zedechiæ non attendis. Jer. 38. Non is est rex qui possit contra vos quicquam. Sic principes alloquitur; fassus se planè suo senatu inferiorem. Fortasse, inquis, nihil negare illis ausus metu seditionis. At tuum illud fortasse quanti quæso est, cujus asseratio firmissima non est pili? quid enim te levius, quid inconstantius; quid instabilius? quoties te varium et versicolorem, quoties tibimet discordem, dissidentem à temetipso, et discrepantem offendimus? Rursus comparationes instituis Caroli cum bonis Judææ regibus. Davidem imprimis quasi contemnendum aliquem nominas; Sume tibi Davidem, inquis, adulterii simul et homicidii reum; nihil tale in Carolo. Solomon ejus filius qui sapiens audiit vulgo. Quis non indignetur maximorum et sanctissimorum virorum etaim regum nomina ab impurissimo nebulone et vappa hunc in modum jactari? Túne Carolum cum Davide, superstitiosum et Christianæ doctrinæ vix initiatum cum rege et propheta religiosissimo, stolidum cum sapientissimo, imbellem cum fortissimo, iniquissimum cum justissimo conferre sustinuisti? castimoniam tu ejus et continentam laudes, quem cum Duce Bucchingamio flagitiis omnibus coopertum novimus? secretiora ejus et recessus perscrutari quid attinet, qui in Theatro medias mulieres petulanter amplecti, et suaviari, qui virginum et matronarum papillas, ne cætera dicam, attrectare in propatulo consueverat? Te porro moneo Psuedoplutarche, ut istiusmodi Parallelis ineptissimus dehinc supersedeas, ne ego quæ tacerem alioqui libens de Carolo, necesse habeam enuntiare. Contra tyrannos quid tentatum à Populo aut peractum fuerit, et quo jure, per ea tempora quibus ipse Deus Hebræorum rempub. suo nutu ac verbo quasi præsens regebat, hactenus liquet. Quæ sequuntur ætates non sua authoritate ducunt, sed ad majorum suorum normam et rationem omnia dirigentes, imitatione sua nostram tantummodò confirmant. Cùm itaque Deus post captivitatem Babylonicam nullum iis de repub. mandatum dedisset novum, quamvis regia soboles extincta non esset, ad antiquam et Mosaïcam reipub. formam reverterunt. Antiocho Syriæ regi, cui erant vectigales, ejusque præsidibus, quòd is vetita impereret, per Maccabæos pontifices restiterunt; séque armis in libertatem vindicârunt; dignissimo deinde cuique principatum dederunt: donec Hyrcanus Simonis Judæ Maccabæi fratris filius, expilato Davidis sepulcro, militem externum alere, et regiam quandam potestatem adjicere sacerdotio cœpit; unde filius ejus Aristobulus diadema sibi primus imposuit. Nihil in eum populus quamvis tyrannum movit aut molitus est; nque mirum, annum tantummodo regnantem. Ipse etaim morbo gravissimo correptus, et suorum facinorum pœnitentiâ ductus, mortem sibi optare non destitit, donec inter ea vota expiravit. Ejus frater Alexander proximus regna bat. Contra hunc aïs neminem insurexisse, tyrannus cùm esset. O te securè mendacem si periiset Josephus, restaret tantùm Josippus tuus, ex quo Pharisæorum quædam nullius usus, apophthegmata depromis. Res itaque sic se habet: Alexander, cùm et domi et militiæ rempub. malè administraret, quamvis magna Pisidarum et Cilicum manu conductitiâ se tutaretur, populum tamen cohibere non potuit, quin ipsum etiam sacrificantem, utpote indignum eo munere, thyrsis palmeis et citeis penè obruret; exinde per sexennium gentis ferè totius gravi bello petitus est; in quo Judæorum multa millia cùm occidisset, et pacis tandem cupius interrogaret eos quid vellent à se fieri, responderunt uno ore omnes, ut moreretur; vix etiam mortuo se veniam daturos. Hanc historiam tibi incommodissimam, quoquo modo avertere ut posses, fraudi tuæ turpissimæ pharisaïcas quasdam sententiolas obtendisti; cùm exemplum hoc aut omnino prætermisisse, aut rem, sicuti gesta erat, fideliter narrâsse debuisses, nisi veterator et lucifugus mendaciis longè plus quàm causæ confideres. Quinetiam Pharisæi illi octingenti, quos in crucem tolli jussit, ex eorum numero erant, qui contra ipsum arma ceperant: quique omnes cùm cæteris una voce testati sunt, se regem morte affecturos fuisse, si bello victus in suam potestatem venisset. Post maritum Alexandrum Alexandra regnum capessit; ut olim Athalia, non legitimè, nam regnare fœminam leges non sinebant, quod ipse modò fassus es, sed partim vi, (extraneorum enim exercitum ducebat;) partim gratiâ, nam Pharisæos, qui apud vulgus plurimum poterant, sibi conciliaverat hac lege, ut nomen imperii penès illam, imperium ipsum penès illos foret. Haud aliter atque apud nos nuper Scoti Presbyteri nomen Regis Carolo concesserunt, ea mercede ut regnuum sibi reservare possent. Post Alexandræ obitum Hyrcanus et Aristobulus ejus filii de regno contensunt; hic viribus et industria potior fratrem natu majorem regno pellit. Pompeio deinde in Syriam à Mithridatico bello divertente, Judæi nactos se jam æquissimum libertatis suæ arbitrum Pompeium rati, legationem pro se mittunt; fratribus utriusque regibus renuntiant; ad servitutem regno privavit; Hyrcano pontificatum reliquit et principatum more patrio legitimum; exinde Pontifex et Ethnarcha dictus est. Iterum sub Archelao Herodis filio Judæi, missis ad Augustum Cæsarem quinquaginta legatis, et Herodem mortuum et Archelaum graviter accusârunt; regnum huic pro sua virili parte abrogârunt, Cæsarem orant ut Populum Judaïcum sine regibus esse permiteret. Quorum Cæsar precibus aliquantum permotus, non regem eum, sed Ethnarcham duntaxat constituit. Ejus anno decimo rursus eum Populus per legatos ad Cæsarem tyrannidis accusat; quibus Cæsar benignè auditis Romam accersitum, et judicio damnatum Viennam in exilium misit. Jam mihi velim respondeas; qui suos reges accusatos, qui damnatos, qui punitos volebant, annon ipsi, si potestas facta, si optio data sibi esset, annon ipsi, inquam, judicio damnâssent, ipsi supplicio affecissent? Jam in Romanos præsides avarè et crudeliter provinciam administrantes, populum et primores etiam sæpiùs arma sumpsisse non negas; causas more tuo stultissimas affingis, nondum jugo erant assueti; sub Alexandro scilicet, Herode, ejúsque filiis. At C. Cæsari et Petronio bellum inferre noluerunt. Prudenter illi quidem, non poterant. Vis ipsorum audire verba? πολεμεῖν μὲν οὐ βουλόμενοι διὰ τὸ μηδ' ἂν δύνασθαι. Quod ipsi fatentur imbecillitatis esse suæ, hoc tu hypocrita ad religionem refers? Magno dein molimine prorsus nihil agis, dum ex patribus probas, quod et antea tamen pari oscitatione feceras, pro regibus orandum esse. Nam pro bonis quis negat? pro malis quoad spes est; pro latronibus etiam et pro hostibus; non ut agros depopulentur, aut nos occisione occidant, sed ut resipiscant, Oramus pro utriusque; illos tamen legibus, hos armis vindicare quis vetat? Liturgias Ægyptiacas nîl moror; sacerdos autem ille qui orabat, uti aïs, ut Commodus patri succederet, meo quidem judicio non orabat, sed Romano imperio pessima imprecatus est. Fidem, aïs, fregisse nos, de authoritate et majestate regis conservanda solenni conventione non semel interpositam. Expecto te fusiùs ista de re infrà, illic te rursus conveniam. Redis ad patrum commentationes, de quibus hoc summatim accipe: Quicquid illis dixerint, neque es libris sacris, aut ratione aliqua satis idonea confirmaverint, perinde mihi esse, ac si tecum sentiret, pro nihilo tamen hoc esset. Quid autem ille? damnat tumultus, damnat rebelliones; damnamus et nos, neque hinc statim de jure omni populorum, de privilegiis, et Senatusconsultis, de potestate magistratuum omnium cæterorum præterquam unius regis, præjudicatum esse volumus: loquuntur isti de seditionibus temerè conflatis, et multitudinis insania, non de magistratibus, non de Senatu, aut Parlamento ad legitima arma populum contra tyrannos convocante. Unde Ambrosius quem citas, Non repugnare, flere, gemere, hæc sunt munimenta Sacerdotis, et quis est qui potest vel unus vel inter paucos dicere Imperatori, Lex tua mihi non probatur? non permittitur hoc dicere Sacerdotibus, permittetur Laicis? Vides jam planè de quibus hic loquatur; de Sacerdotibus, de Laïcis privatis, non de Magistratibus: vides quàm infirma tamen et præpostera ratione usus, dissensioni inter Laïcos et Sacerdotes, de legibus etiam civilibus postmodùm futuræ facem prætulerit. Sed quoniam primorum Christianorum exemplis urgeri nos maximè, et redargui putas, quòd illi omnibus modis vexati bellum in Cæsares non moverent, ostendam primò non potuisse, deinde quoties poterant movisse; postremò etiamsi, cùm possent, non movissent, non esse tamen cæteroqui dignos quorum ex vita et moribus, tantis in rebus, exempla sumamus. Primùm ignorare hoc nemo potest, ex quo Romana respublica nulla fuit, omnes imperii vires rerúmque summam ad unum Cæsarem rediise; omnes legiones sub uno Cæsare stipendia meruisse: adeò; ut Senatus ad unum omnis, totus ordo Equester, plebs universa, si novis rebus studuisset, poterant se quidem internecioni objecisse, ad libertatem tamen recuperandam nihil prorsus efficissent; nam imperatorem si forte sustulissent, imperium tamen mansisset. Jam verò Christiani, innumeri licet, at sparsi, intermes, plebeii et plerunque infimi, quid potuerunt? quantam eorum multitudinem una legio in officio facilè continuisset? Quod magni sæpe duces cum interitu suo et veteranorum exercituum deletione incassum tentârunt, iste è plebecula ferè homuli posse se ad exitum perducere spererent? cùm annis à Christo nato prope trecentis, ante Constantinum plùs minùs viginti, imperante Diocletiano, sola Thebæa legio Christiana esst; eóque ipso nomine à reliquo exercitu in Gallia ad Octodurum oppidum cæsa est. Cum Cassio, cum Albino, cum Nigro non conjurârunt: idne illis gratiæ vult apponi Tertullianus, quòd sanguinem pro infidelibus non profunderunt? Constat igitur Christianos ab imperatorum imperio liberare se non potuisse: cum aliis conjurare non Christianis nequaquam sibi expedivisse, quamdiu imperatores Ethnici regnabant. Bellum autem tyrannis postea intulisse Christianos, aut armis se defendisse, aut tyrannorum facta nefaria sæpe ultos esse nunc ostendam. Primus omnium Constantinus jam Christianus consortem imperii Licinium Orientalibus Christianis gravem bello sustulit; quo facto illud simul declaravit, posse à magistratu in magistratum animadveri; cùm is Licinium pari jure secum regnantem subditorum ejus causâ supplicio affecerit, nec Deo soli pœnam reliquerit: poterat enim Licinius Constantinum, si Constantinus populum sibi attributum iis modis oppressisset, eodem supplicio affecisse. Postquam igitur à Deo ad homines redacta res est. quod Lucinio Constantinus erat, cur non idem Carolo Senatus? Constantinum enim milites, Senatum jura constituerunt regibus parem, imo superiorem. Constantio imperatori Arriano Byzantini, quoad poterant, armis restiterunt; missum cum militibus Hermogenem, ad pellendum ecclesiâ Paulum orthodoxum episcopum, facto impetu repulerunt, et incensis ædibus, quò se receperat, semiustum et laniatum interfecerunt. Constans fratri Constantio bellum minatur, ni Paulo et Athanasio episcopis sedes suas restituat; vidésne ut istos sanctissimos patres, de episcopatu cùm agitur, bellum fraternum in regem suum concitare non puduerit? Haud multò pòst Christiani milites, qui tunc temporis quos volebant imperatores creabant, Constantem Constantini filium dissolutè et superbè regnantem interfecerunt, translato ad Magnentium imperio. Quid? qui Julianum nondum apostatam, sed pium et strenuum, invito Constantio imperatore suo imperatorem salutârunt, annon ex illis Christianis fuerunt, quo tu exemplo nobis proponis? Quod factum Constantius cum suis literis ad populum recitatis acriter, prohiberet, clamârunt omnes, fecisse se ut Provincialis, et miles, et reipublicæ athoritas decreverat. Iidem bellum Constantio indixerunt, et quantum in se erat, imperio ac vita spoliârunt. Quid Antiocheni, homines apprimè Christiani? orârunt credo pro Juliano jam Apostata, quem palàm adire, et convitiis proscindere solebant, cujus barbam illudentes promissam, funes ex ea conficere jubebant. Cujus morte audita supplicationes, epulas, et lætitiam publicè indixerunt, ejus pro vita et incolumitate preces fudisse censes? Quid? quòd eundem etiam à Christiano commilitone interfectum esse ferunt. Sozomenus certè scriptor ecclesiasticus non negat; immo, siquis ita fecisset, laudat: οὐ γὰρ ἀπεικός τινα τῶν τότε στρατευομένων, etc. Non est mirum, inquit, aliquem ex militibus hoc secum cogitâsse; Non Græcos solùm, sed omnes ad hanc usque ætatem tyrannicidas laudare solitus esse, qui pro omnium libertate mortem oppetere non dubitant; nec temere quis hunc militem reprehendat, Dei et religionis causâ tam strenuum. Hæc Sozomenus ejusdem ætatis scriptor, vir bonus et sanctus; ex quo quid reliqui ea tempestate viri boni hac de re senserint, facilè perspicimus. Ipse Ambrosius ab imperatore Valentiniano minore jussus urbe Mediolano excedere, parere noluit, sed circumseptus armato populo se atque basilicam suam contra regio præfectos armis defendit; et summæ potestati resistere, contra quàm docuit ipse, est ausus. Constantinopoli haud semel propter exilium Chrysostomi contra Arcadium imperatorem seditio maxima commota est. In tyrannos igitur quid antiqui Christiani fecerint, non milites solùm, sed populus, sed ipsi patres, vel resistendo, vel gerendo bellum, vel concitando, usque ad Augustini tempora, quoniam tibi ulteriùs progredi non libet, breviter exposui. Valentinianum enim Placidiæ filium interfectum à Maximo patricio, ob stuprum uxori ejus illatum, taceo: Avitum etiam imperatorem dimissis militibus suis luxuriâ diffluentem à Senatu Romano confestim exutum imperio non commemoro: quia annos aliquot post Augustini obitum ista acciderunt. Verùm dono tibi hoc omne, tu nihil horum exposuisse me finge, paruerint per omnia suis regibus veteres Christiani, quicquam contra tyrannos ne fecerint, aut fecisse voluerint, non esse tamen eos quorum authoritate niti debeamus, aut à quibus exempla petere salutariter possimus, quod superet, nunc docebo. Jam diu ante Constantinum populus Christianus multum de primæva illa sanctimonia et sinceritate cùm doctrinæ tum morum deperdiderat. Postquam immensis opibus ditata ab eo ecclesia, honores, dominatum, et potentiam civilem adamare cœpit, statim omnia in præceps ruere. Primò luxus et segnities, errorum deinde omnium et vitiorum caterva, veluti solutis aliunde carceribus, in ecclesiam immigravit; hinc invidentia, odium, discordia passim redundabat; tamen haud mitius inter se charissimo religionis vinculo fratres quàm hostes acerrimi dissidebant; nullus pudo, nulla officii ratio restabat; milites, et copiarum præfecti quoties ipsis visum erat, nunc imperatores novos creabant, nunc bonos pariter ac malos necabant. Quid Vetranniones et Maximos, quid Eugenios à militibus ad imperium subitò evectos, quid Gratianum optimum principem, quid Valentinianum minorem non pessimum, occisos ab iis commemorem? Militum hæc quidem facinora et castrensium, sed tamen Christianorum illus ætatis, quam tu maximè evangelicam et imitandam esse aïs. Jam ergo de ecclesiasticis pauca accipe: Pastore et Episcopi, et nonnunquam illi, quos admiramur, Patres, sui quisque gregis ductores, de episcopatu non secus quàm de tyrannide certabant: nunc per urbem, nunc in ipsa ecclesia, ad ipsum altare sacerdotes, et Laïci promiscuè digladiabantur; cædes faciebant, strages utrinque magnas nonnunquam ediderunt. Damasi et Ursicini, qui cum Ambrosio floruerunt, potes meminisse. Longum esst Byzantinos, Antiochenos, et Alexandrinos illos tumultus, sub Cyrillo præsertim, quem tu laudas obedientiæ prædicatorem, duce ac patre; occiso penè à monachis in illo urbico prælio, Oreste Theodosii præfecto. Jam tua quis vel impudentia vel supinitate non obstupescat? Usque ad Augustinum, inquis, et infra ejus ætatem, nulla cujusquam privati at præfecti, aut plurium conjuratorum extat in historiis mento, qui regem suum necaverint, aut contra eum armis pugnârint: nominavi ego ex historiis notissimis et privatos, et proceres, qui non malos tantùm, sed vel optimos reges suâ manu trucidaverint; totos Christianorum exercitus, multos cum iis episcopos, qui contra suos imperatores pugnaverint. Adfers patres, obedientiem erga regem, multis verbis aut suadentes aut ostentantes; adfero ego partim eosdem, partim alios patres haud paucioribus factis obedientiam, etiam licitis in rebus detrectantes, amis se contra imperatorem defendentes, alios præsidibus ijus vim et vunera inferentes, alios episcopatûs competitores, civilibus præliis inter se dimicantes; scilicet de episcopatu Christianos cum Christianis, cives cum civibus confligere fas erat, de libertate, de liberis et conjugibus, de vita, cum tyranno, nefas. Quem non pœniteat hujusmodi patrum? Augustinum inducis de potestate domini in servos, et regis in subditos idem pronuntiantem; respondeo, si ita pronuntiavit Augustinus, ea dixisse quæ neque Christus neque ejus Apostoli unquam diserunt; cùm eorum tamen sola authoritate rem alioqui apertissimè falsam commendare videatur: deinde ut ita pronuntiet, nostræ tamen causæ non nocere: cùm enim de potestate domini in servos ita dixeerit, lib. 19. cap. 14 de Civitate Dei; In domo justi viventis ex fide, etiam qui imperant, serviunt iis quibus videntur imperare; si dixit idem de potestate regis in subditos, ut tu aïs, nec sibi contradixit, pronuntiavit etiam reges, præsertim bonos, quibus imperare videntur, revera servire: interim de potestate mali regis in subditos et latronis in obvios quosque idem certè pronuntiavit, lib. 4. cap. 4 de Civit. Dei; Remota justitia, quid sunt regna, nisi magna latrocinia; quia et ipsa latrocinia quid sunt, nisi parva regna? Vides quò deduxeris ex Augustino tuum istud jus magnificum, jus reium quidlibet audendi; non ut pictorum aut poetarum, sed ut latronum æqualis atque eadem potestas sit. Quæ supersunt hujus capitis tres vel quatuor paginæ, aut mera esse mendacis, aut oscitationes identidem repetitas, ex iis quæ à nobis responsa jam sunt, per se quisque deprehendet. Nam ad Papam quod attinet, in quem multa gratis peroras, facilè te patior ad ravim usque declamitare. Quod tamen ad captandos rerum imperitos tam prolixè adstruis, regibus sive justis tyrannis subjectum fuisse omnem Christianum, donec potestas papæ regali major agnosci cœpta est, et subjectos sacramento fidelitatis liberavit, id esse falsissimum plurimis exemplis et usque ad Augustinum, et infra ejus ætatem prolatis demonstravimus. Sed neque illud quod postremò dicis, Zachariam pontificem Gallos juramento fidelitatis absolvisse, multo verius esse videtur. Negat Franciscus Hotomanus, et Gallus, et jurisconsultus, et vir dictissimus in Francogallia sua, cap. 13. abdicatum authoritate Papæ Chilpericum, aut regnum Pipino delatum; sed in magno gentis concilio pro sua pristina authoritate transactum fuisse id omne negotium, ex annalibus Francorum vetustissimis probat. Solvi deinde illo sacramento Gallos omnino opus fuisse, negant ipsa Gallorum monumenta, negat ipse papa Zacharias. Monumentis enim Francorum traditur, teste non solùm Hotomano, sed Girardo historiarum illius gentis notissimo scriptore, veteres Franco ut eligendi, sic abdicandi, si videretur, suos reges jus sibi omne antiquitus reservâsse; neque aliud sacramentum regibus, quos creabant, dicere consuevisse, quàm se illis hoc pacto fidem et officium præstituros, si vicissim illi quod eodem tempore jurati etiam spondent, præstiterint. Si ergò Reges rempublicam sibi commisam malè gerendo, fidem jurisjurandi fregerint priore, nil opus est Papa, ipsi suâ perfidiâ populum sacramento solverunt. Papa denique Zacharias, quam tu authoritatem sibi aïs arrogâsse, eam in epistola illa ad Francos ab te citata ipse derogavit, populo attribuit. Nam si princeps populo, cujus beneficio regnum possidet, obnoxius est, si plebs regem constituit, et destituere potest, quæ ipsius verba sunt Papæ, verisimile non est voluisse Francos de antiquo jure suo, ullo postmodùm jurejurando, præjudium facere; aut unquam ita sese obstrinxisse, quin semper sibi liceret quod majoribus licuit, reges bonos quidem colere, malos amovere; nec eam præstare fidem tyrannis, quam bonis regibus sese dare arbitrati sunt. Tali obstrictum juramento populum, vel tyrannus ex rege factus, vel ignavia corruptus, suo ipse perjurio solvit, solvit ipsa justitia, solvit naturæ lex ipsa: unde pontifex quod solveret, etiam ipsius pontificis judicio nihil prorsus erat.
QUANQUAM in ea sum opinione, Salmasi, sempérque fui, legem Dei cum lege naturæ optimè consentire, adeóque, si satis ostendi quid divina lege sit de regibus statutum, quid à populo Dei factum et Judaico et Christiano, ostendisse me eodem tempore eadémque opera quid legi naturali maximè consentaneum sit, tamen quia confutari nos lege naturæ validissimè nunc posse arbitraris, quod supervacuum esse modò existimabam, id nunc ultrò necessarium fatebor; ut contre te hoc capite planum faciam, nihil congruentius naturæ etiam legibus esse, quàm tyrannos plecti. Id nisi evincam, non recuso quin Dei quoque legibus puniri non posse, è vestigio tibi cencedam. Non est consilium de natura jam, déque origine civilis vitæ longam orationem contexere; istud enim argumentum viri disertissimi cùm Græci, tum Latini copiosè pertractârunt; ipse et brevitati, quantùm licet, studeo, et huic rei do operam, ut non tam ego, qui labori huic parsissem libens, quàm tute te redarguas, têque subvertas. Ab eo igitur quod ipse ponis, incipiam, et disputationis hujus futuræ fundamenta jaciam. Lex, inquis, naturæ est ratio omnium hominum mentibus insita, bonum respiciens universorum populorum, quatenus homines inter se societate gaudent. Bonum illud commune non potest procurare, nisi etiam, ut sunt quos regi necesse est, disponat quoque qui regere debeant. Ne scilicet ut quisque fortior est, debiliorum opprimat; atque ita quos mutua salus ac defensio unum in locum congregaverat, vis atque injuria distrahat, et ad vitam agrestem redire cogat. Estne hoc quod volebas, etsi verbosiùs? Ex ipsorum itaque numero qui in unum convenere, deligi aïs oportuisse quosdam sapientia aut fortitudine cæteris præstantes, qui vel vi vel persudendo malè morigeros in officio continerent, sæpe unum id præstare potuisse, cujus excellens sit Virtus et Prudentia; interdum plures, qui mutuis consiliis id faciant. Cæterùm cum unus omnia providere et administrare non possit, necesse est ut consilia cum pluribus participet, et in societatem regiminis alios admittat. Ita sive ad unum revocetur imperium, sive ad universum redeat populum, quia nec omnes simul rempub. gubernare possunt, nec unus omnia, ideo revera penès plures semper regimen consistit. Et infra. Ipsa autem regendi ratio sive per plures, sive per pauciores, sive per unum dispensetur, æquè naturalis est, cùm ex naturæ ejusdem principiis descendat, quæ non patitur ita unius singularitatem gubernare, ut non alios socios imperandi habeat. Hæc cùm ex Aristotelis tertio Politicorum decerpsisse potuissem, malui abs te decerpta transcribere, quæ tu Aristoteli, ut ignem Jovi Prometheus, ad eversionem monarcharum, et perniciem ipsius tuam surripuisti. Jam enim prolatum à temetipso naturæ legem excute quantum voles; nullum juri regio, prout tu jus illud explicas, in natura locum, nullum ejus vestigium prorsus invenies. Lex, inquis, naturæ cùm disponeret qui regere alios deberent, universorum populorum bonum respexit. Non igitur unius, non monarchæ. Est itaque rex propter populum: populus ergo rege potior et superior; superior cùm sit et potior populus; nullum jus regis existere potest, quo populum is affligat, aut in servitute habeat, inferior superiorem. Jus malè faciendi cùm sit regi nullum, manet jus populi naturâ supremum; ut quo jure homines consilia et vires mutuæ defensionis gratia, ante reges creatos, primò consociavere, quo jure ad communem omnium salutem, pacem, libertatem conservandam unum vel plures cæteris præfecerunt, eodem jure quos propter virtutem et prudentiam veteris præposuerant, possent eosdem aut quoscunque alios rempub. malè gerentes, propter ignaviam, stultitiam, improbitatem; perfidiam vel coërcere vel abdicare: cùm natura non unius vel paucorum imperium, sed universorum salutem respexerit semper et respiciat; quicquid de imperio vel unius vel paucorum fiat. Jam verò populus quosnam delegit? sapientia inquis aut fortitudine cæteris præstantes, nempne qui naturâ maximè regno idonei visi sunt, cujus excellens virtus, et prudentia præstare id muneris potui. Jus igitur successionis naturâ nummum, nullus naturâ rex, nisi qui sapientia et fortitudine cæteris omnibus præcellit; cæteri vel vi, vel factione contra naturam reges sunt, cum servi potiùs esse deberent. Dat enim natura sapientissimo cuique in minùs sapientes: his igitur imperium qui abrogant, omnino convenienter naturæ faciunt. Cui fini sapientissimo quemque natura constituat regem ex temetipso audi; ut vel naturæ vel legibus malè morigeros in officio contineat. Continere autem in officio potestne is alios, officium qui negligit, aut nescit, aut pervertit ipse suum? Cedò jam quodvis naturæ sapientissima in rebus publicis et civilibus non observare, non curare, pro nihilo habere, cùm ipsa in rebus naturalibus et inanimatis ne suo fine frustretur, sæpissimè res magnas atque miras efficere soleat. Ostende ullam vel naturæ vel naturalis justitiæ regulam, quâ oporteat reos minores puniri, reges et malorum omnium principes impunitos esse, immò inter maxima flagitia coli, adorari, et Deo proximos haberi. Concedis ipsam regendi rationem, sive per plures, sive per pauciores, sive per unum dispensetur, æquè naturalem esse. Non est ergo rex vel optimatibus vel populi magistratibus naturà sanctior, quos cùm puniri posse ac debere, si peccant, supra sis largitus, idem de regibus, eidem fini ac bono constitutis fateare necesse est. Non enim patitur natura, inquis, ita unius singularitatem gubernare, ut non alios socios imperandi habeat. Minimè ergo patitur monarcham, minimèm imperandi qui tribuis regi, penès quos semper regimen consistat, das eidem collegas et æquales; addis qui punire, addis qui abdicare possint. Ita, uti semper facis, dum potestatem regiam, non jam exauges, sed tantummodò natura constituis, aboles: adeò ut nihil putem inauspicatius accidere regibus potuisse, quàm te defensorem. O infelicem ac miserum, quæ te mentis caligo in hanc impulit fraudem, ut latentem antehac diu, et quasi personatam improbitatem atque inscitiam tuam nunc tanto conatu insciens nudares ipse, et omnibus patefaceres: tuoquemet opprobrio operam ipse tuam locares, tuo ipse ludibrio tam gnaviter inservires? Quæ te ira numinis quâsve pœnas luentem, in lucem et ora hominum evocavit, ut tanto apparatu causam teterrimam impuddentissimè simul et stolidissimè defenderes, atque ita defendendo invitus pérque inscitiam, cui jam sola imprudentia, sola væcordia saluti esse potest, ne sis miserrimus, si tyrannos quorum causam suscepisti, imperita ac stulta defensione tantò magis invisos ac detestabiles omnibus, contrà qàm sperabas, reddideris, quanto iis majorem malefaciendi et impunè dominandi licntiam de industria attribueris: eóque plures eorundem hostes inconsultò excitaveris? Sed redeo ad tua tecum dissidia. Cùm tantum in te scelus admiseris, ut tyrannidem naturâ fundare studeas, præ cæteris gubernandi rationibus monarchiam primò laudandam tibi esse vidisti; id, uti soles, incœptari sine repugnantia nequis. Cùm enim modò dixisses, ipsam regendi rationem, sive per plures, sive per paucires, sive per unum, æque naturalem esse, statim eam quæ per unum exercetur, ex his tribus, magis naturalem esse aïs; immo qui etiam recèns dixeras, non patitur natura unius singularitatem gubernantis. Jam tyrannorum necem objice cui voles, qui et monarchas omnes, et monarchiam ipsam tua fatuitate jugulâsti. Verùm quæ sit melior administrandi rempub. ratio, per unum an per plures, non est nunc disserendi locus. Et monarchiam quidem multi celebres viri laudârunt, si tamen is qui solus regnat, vir omnium optimus, et regno dignissimus sit; id nisi contingat, nihil monarchia procliviùs in eam tyrannidem, quæ pessima est, labitur. Jam quòd ad unius exemplar Dei expressam esse dicis, quis potentiam divinæ similem in terris obtinere dignus est, nisi qui cæterorum omnium longè præstantissimus, etiam bonitate ac sapientia est Deo simillimus; is autem solus, meâ quidem sententiâ, expectatus ille Dei filius est. Quòd regnum in familiam rursus contrudis, ut paterfamilias regem assimiles, pater certè suæ familiæ regnum meretur, quod omnem vel generavit, vel alit: in rege nihil est hujusmodi, sed planè contrà sunt omnia. Animalia deinde nobis gregalia, imprimis aves, et in iis apes, siquidem te Physiologo aves istæ sunt, imitandas proponis. Apes regem habent. Tridentinæ scilicet, annon meministi? cæterarum, te teste, respub. est. Verum tu desine de apibus fatuari, musarum sunt, oderunt te scarabæum, et ut vides, redarguunt. Coturnices sub Ortygometra. Istos onocrotalis tuis tende laqueos; nos tam stolido aucupio non capimur. Atqui jam tua res agitur, non nostra; Gallus gallinaceus, inquis, tam maribus quàm fœminis imperitat. Quî potest hoc fieri? Cùm tu ipse Gallus, et, ut ferunt, vel nimiùm gallinaceus, non tuæ gallinæ, sed illa tibi imperitet, et in te regnum exerceat: si gallinaceus ergo plurium fœminarum rex est, tu gallinæ mancipium tuæ, non gallinaceum te, sed stercorarium quendam esse Gallum oportet. Pro libris certè nemo te majora edit sterquilinia, et gallicinio tuo stercoreo omnes obtundis; hoc unicum galli gallinecei habes. Jam ego multa hordei grana daturum me tibi promitto, si totum hoc vertendo sterquilinium tuum, vel unam mihi gemmam ostenderis. Sed quid ego tibi hordeum? qui non hordeum, ut Æsopicus ille, simplex et frugi gallus, sed aurum, ut Plautinus ille nequam, scalpturiendo quæsisti; quamvis exitu adhuc dispari; ti enim centum Jacobæos aureos inde reperisti, cùm Euclionis fuste potiùs, quo misellus ille Plautinus, obtruncari dignior sis. Sed pergendem est. Eadem utilitatis et incolumitatis omnium ratio postulat, ut qui semel ad gubernandum constitutus est, conservetur. Quis negat, quatenus ejus conservatio cum incolumitate omnium consistit? ad perniciem autem omnium conservari unum, quis non videt alienissimum à natura esse? At malum etiam regem conservari, immo pessimum omnino vis, eo quòd non tantum mali civitati procurat malè gubernando, quantum creatur cladium ex seditionibus quæ ad eum tollendum suscitantur. Quid hoc ad jus regum naturale? An, si natura me monet, ut latronibus diripiendum me permittam, ut captum me totis facultatibus redimam potiùs, quàm ut dimicare de vita cogar, latronum tu inde jus naturale constitues? suadet natura populo, ut tyrannorum violentiæ nonnumquam cedat, cedat temporibus; tu ista populi necessitate ac patientia jus etiam naturale tyrannorum fundabis? Quod illa jus populo sui conservandi causâ dedit, tu illum tyranno perdendi populi causâ jus idem dedisse affirmabis? Docet natura ex duobus malis, eligendum esse minus; et quamdiu necesse est, toleranum; an tu hinc tyranno, utpote minori fortasse interdum malo, jus impunè malefaciendi exoriri naturale statues? Recordare saltem ea quæ jampridem ipse de Episcopis contra Loiolitam scripsisti, à me suprà tertio capite recitata his planè contraria; Illic seditiones, dissensiones, discordias optimatium et populi, longè levius esse malum, affirmibas, quàm sub uno monarcha tyranno certam miseriam ac perniciem. Et vera tu quidem affirmabas; nondum enim insaniebas, nondum Carolinis Jacobæis deauratus, in hanc auriginem seu morbum regium incideras. Dicerem fortasse, nisi is esses qui es, pudeat te tandem prævaricationes tuæ turpissimæ; tibi verò dirumpi facilius est quàm erubescere; qui ut rem faceres, pudorem jam diu amisisti. Annon ipse memineris Romanos florentissimam et gloriosissimam Rempub. post exactos reges habuisse? potuit fieri ut Batavorum obliviscerere? quorum respub. Hispaniarum rege pulso post bella diutina, feliciter tamen gesta, libertatem fortiter et gloriose consequuta est, téque grammaticastrum Equitem stipendio alit suo, non juventus Batavica te prævaricatore et sophistâ tam nihil sapere discat, ut ad servitutm Hispanicam redire mallet, quàm paternæ libertatis ac gloriæ hæres esse; istam doctinæ pestem ad Riphæos ultimos, et glacialem oceanum, quò te in malam rem abire par est, tecum auferas licebit; Exemplo denique sunt Angli, qui Carolum tyrannum bello captum, et insanabilem obtruncârunt. At insulam beatam sub regibus, et luxu affluentem discordiis deformárunt. Immo luxu penè perditam, quò tolerantior servitutis esset, extinctis deinde legibus, et mancipata religione, servientem liberârunt. En autem Epicteti cum Simplicio editorem, Stoïcum gravissimum, cui luxu affluens insula beata esse videtur! Ex porticu Zenonis nunquam tale, sat scio, documentum prodiit. Quid refert? an te doctore quicquid libet regibus licebit, tibi ipsi non licebit Lupi domino ex Lupanari tuo, tanquam ex novo quodam lycéo quamcunque libet emittere philosophiam? sed resume nunc quam suscepisti personam. Nunquam sub ullo rege tantum cruoris haustum est, to familiæ desolatæ: Hoc totum Carolo imputandum est, non Anglis; qui exercitum Hibernicorum priùs in nos paraverat, omnes Hibernos conjurare contra Anglos suo ipse diplomate jusserat; per illos ducena circiter millia Anglorum unà in provincia Ultonia occiderat; de reliquis nihil dico: binos exercitus in exitium Parlamenti Anglicani urbisque Londini sollicitaverat; multa alia hostiliter fecerat, priusquam à populo aut magistratibus tuendæ Reipub. causâ vel unus miles conscriptus esset. Quæ doctrina, quæ lex, quæ unquam religio sic homines instituit, ut otio consulendum, ut pecuniæ, ut sanguini. ut vitæ potiùs parcendum esse ducerent, quàm hosti obviam eundum? nam externo an intestino, quid interest? cùm interitus reipub. sive ab hoc, sive ab illo funestus æquè, et acerbus impendeat. Vidit totus Israël non posse se sine multo sanguine Levitæ uxorem stupro enectam ulcisci; num igitur quiescendum sibi esse duxit, num bello civili, quamvis truculentissimo, supersedendum, num unam igitur mulierculam mori inultam est passus? Certè si natura nos docet quamvis pessimi regis dominatum potiùs pati, quàm in recuperanda libertate, plurimorum civium salutem in discrimen adducere, doceret eadem non regem solùm perferre, quem tamen solum perferendum esse contendis, sed optimatium, sed paucorum quoque potentiam; latronum etiam nonnunquam et servorum rebellantium multitudinem. Non Fulvius aut Rupilius bellum servile post cæsos exercitus prætorios, non Crassus in Spartacum post deleta consularium castra, non Pompeius ad piraticum bellum exisset. Romani vel servis, vel piratis, ne tot civium sanguis effunderetur, hortante scilicet natura, succubuissent. Hunc itaque sensum, aut hujusmodi ullum gentibus impressisse naturam nusquam ostendis: et tamen non desinis malè ominari, et vindictam divinam, quam in te augurem tuique similes avertat Deus, nobis denuntiare; qui nomine tantùm regem, re hostem acerbissimum debito supplicio ulti sumus; et innumerabilem bonorum civium cædem authoris pœnâ expiavimus. Nunc magis naturalem esse monarchiam ex eo probari aïs, quod plures nationes et nunc et olim regium statum reciperint, quam optimatem et popularem. Respondeo primùm neque Deo neque natura suadente id factum esse; Deus nisi invitus, populum suum sub regio imperio esse noluit; natura quid suadeat et recta ratio, non ex pluribus, sed ex prudentissimis nationibus optimè perspicitur. Græci, Romani, Itali Carthaginiensis, multique alii suopte ingenio vel optimatium vel populi imperium regio prætulerunt; atque hæ quidem nationes cæterarum omnium instar sunt. Hinc Sulpitius Severus, regium nomen cunctis ferè liberis gentibus semper invisum fuisse tradit. Verùm ista non jam huc pertinent, nec quæ sequuntur multa, inani futilitate à te sæpiùs repetita: ad illud festino, ut quod rationibus firmavi, id exemplis nunc ostendam, esse vel maximè secundùm naturam, tyrannos quoquo modo puniri; id omnes gentes, magistrâ ipsâ naturâ, sæpiùs fecisse; ex quo impudentia tua prædicanda, et turpissima mentiendi liceentia omnibus innotescere dehinc poterit. Primos omnium inducis Ægyptios; et certè quis te per omnia Ægyptizare non videat? Apud hos inquis, nusquam mentio extat ullius regis à populo per seditiones occisi, nullum bellum illatum, aut quicquam factum à populo quo è solio dejiceretur. Quid ergo Osiris rex Ægyptiorum fortasse primus? annon à fratre Typhone, et viginti quinque aliis conjuratis interemptus est? quos et magna pars populi secuta magnum cum Iside et Oro, regis conjuge, et filio prælium commisit? prætereo Sesostrin à fratre per insidias penè oppressum; Chemmin etiam et Cephrenem, quibus populus meritò infensus, quos vivos non poterat, mortuos se discerpturum minatus est. Qui reges optimos obtruncare sunt ausi, eósne putas naturæ lumine, aut religione aliqua retentos, à pessimis regibus manus abstinuisse? qui reges mortuos, et tum demùm innocuos, sepulcro eruituros se minitabantur, ubi etiam pauperculi cujusque corpus inviolatum esse solet, vivósne illi et nocentissimos propter naturæ legem punire, si modò viribus valerent, vererentur? Affirmares hæc, scio, quamlibet absurda; verùm ego ne affirmare audeas elinguem te reddam. Scito igitur multis ante Cephrenem seculis regnâsse apud Ægyptios Ammosin; et tyrannum, ut qui maximè, fuisse; eum Ægytii æquo animo pertulerunt. Triumphas; hoc enim est quod vis. At reliqua audi vir optime et veracissime, Diodori enim verba sunt quæ recito; μέχρι μὲν οὖν τινος ἐκαρτέρουν, οὐ δυνάμενοι, etc. tolerabant aliquandiu oppressi, quia resistere potentioribus nullo modo poterant. Quamprimùm verò Actisanes Æthiopum rex bellum genere cum eo cœpit, nacti occasionem plerique defenderunt, eóque facilè subacto, Ægyptus regno Æthiopum accessit. Vides hìc Ægyptios, quamprimùm poterant, arma contra tyrannum tulisse, copias cum externo rege conjunxisse, ut regem suum ejúsque posteros regno privarent, bonum et moderatum regem, qualis erat Actisanes, maluisse externum, quàm tyrannum domesticum. Iidem Ægyptii consensu omnium maximo Aprien tyrannum suum, conductitiis copiis præsidentem, duce Amasi prælio victum strangulârunt; Amasi viro nobili regnum dederunt. Hoc etiam adverte; Amasis captum regem ad temus in ipsa regia honestè asservabat: incusante demùm populo, injustè eum facere qui suum et ipsorum hostem aleret, tradidit populo regem; qui eum prædicto supplicio affecit. Hæc Herodotus et Diodorus. Quid amplius tibi quæris? ecquem tyrannum censes non maluisse vitam securi quàm laqueo finire? Postea sub Persarum imperium redacti Ægyptii, fidelis, inquis, exstitere: Quod falsissimum est; in fide enim Persarum nunquam permansere; sed quarto post anno quàm subacti à Cambyse fuerant, rebellârunt. Domiti deinde à Xerxe, haud multò pòst ab ejus filio Artaxerxe defecerunt, regem Inarum quendam sibi adsciverunt. Cùm eo victi iterum desciscunt, et constituto rege Tacho Artaxerxi Mnemoni bellum indicunt. Sed necque suo regi fideliores, ablatum patri regnum filio Nectanebo tradunt: donec tandem ab Artaxerxe Ocho rursus in ditionem Persarum rediguntur. Sub Macedonum etiam imperio, quantum in se erat, tyrannos coërcendos esse factis indicârunt; statuas et imagines Ptolemæi Physconis dejecerunt, ipsum mercenario exercitu præpollentem interficere nequiverunt. Alexander ejus filius ob cædem matris concorsu populi in exilium agitur: filium item ejus Alexandrum insolentiùs dominantem Alexandrinus populus vi abreptum ex regia in gymnasio publico interfecit: Ptolemæum denique Auleten ob multa flagitia regno expulit. Hæc tam nota cùm non possit nescire vir doctus, non debuerit qui hæc docere profiteatur, qui fidem tantis in rebus haberi sibi postulet, quis non pudendum et indignissimum esse dicat, hunc, vel tam rudem et indoctum tanta cum infamia bonarum literarum pro doctissimo circumferre se tumidum, et stipendia regum et civitatum ambire, vel tam improbum et mendacem, non insigni aliquâ ignominiâ notatum, ex omnium communitate et consortio tum doctorum tum bonorum exterminari. Postquam Ægyptum lustravimus, ad Æthiopes jam proximos visamus. Regem à Deo electum, ut credunt, quasi Deum quendam adorant: quoties tamen eum Sacerdotes damnant, ipse mortem sibi consciscit. Sic enim, Diodoro teste, omnes alios maleficos puniunt; non ipsi morte afficiunt, sed ipsos reos lictore misso mori jubent. Ad Assyrios deinde et Medos et Persas regum observantissimos accedis: Jus illic regium summa cum licentia quidlibet faciendi conjunctum fuisse contra omnium Historicorum fidem affirmas. Narrat imprimis Daniel ut regem Nebuchadnezzarem plus nimio superbientem homines à se depulerint, et ad bestias ablegaverint. Jus eorum non regium, sed Medorum et Persarum, id est populi jus appellatur; quod cùm irrevocabile esset, reges etiam obligavit. Darius itaque Medus eripere manibus satraparum Danielem, quamquam ad maximè agebat, non potuit. Populi, inquis, nefas esse tum credebant regem repudiare quòd illo jure abuteretur. Inter ipsa tamen hæc verba adeò miserè obtorpes, ut dum istorum populorum obedientam et modestiam laudas, ereptum Sardanapalo regnum ab Arbace tua sponte commemores. Eripuit autem is non solus, sed partim à Sacerdotibus juris peritissimis, partim à populo adjutus, atque hoc præsertim nomine eripuit, quòd is jure regio, non ad crudelitatem, sed ad luxuriam tantummodo et mollitiem abuteretur. Percurre Herodotum, Ctesiam, Diodorum, intelliges omnino contrà esse quàm dicis, à Subditis ut plurimùm ea regna destructa fuisse, non ab externis: Assyrios reges à Medis, Medos à Persis, utrisquetum Subditis, sublatos fuisse. Cyrum ipse rebelâsse, et arreptas tyrannides in diversis imperii locis fateris. Hoccine est jus regium apud Medos et Persas, et observantiam eorum in reges, quod instituisti, asserere? Quæ te Anticyra tam delirum sanare potest? Persarum reges quali jure regnârint ex Herodoto, inquis liquet. Cambyses, cùm sororem in matrimonio haberet cuperet, judices regios consulit, delectos ex populo viros, legum interpretes, ad quos omnia referri solebant. Quid illi? negant se invenire legem quæ jubeat fratrem secum in matrimonium sororem jungere; aliam tamen invenisse, quâ liceat Persarum regi facere quæ libeat. Primùm si rex omnia pro suo jure poterat, quid alio legum interprete quàm ipso rege opus erat? super vacanei isti judices ubivis potiùs quàm in regia mansissent. Deinde si Regi Persarum quidvis licuit, incredibile est id adeò nescivisse Cambysem dominationis cupidissimum, ud quid licitum esset, judices illos percontaretur. Quid ergo? vel gratificari volentes regi, ut fateris ipse, vel à tyranno sibi metuentes, ut aït Herodotus, facilem quandam se reperisse legem simulant, palpum regi obtrudentes: quod in judicibus et legum peritis hac etiam ætate novum non est. At verò Artabanus Persa dixit ad Themistoclem nullam legem apud Persas esse meliorem illâ quâ sancitum fuerat; regem esse honorandum et adorandum. Præclaram tu quidem legem de adoratione regum introducis etiam à patribus antiquis damnatam; præclarum etiam legis commendatorem Artabanum, qui ipse haud multò pòst sua manu Xerxem regem suum trucidavit. Probos regum defensores regicidas nobis adfers: suspicor te regibus insidias quasdam moliri. Claudianum citas poëtam, Persarum obedientiæ testem. At ego te ad res eorum gestas et annales revoco, defectionibus Perferum, Medorum, Bactrianorum, Babyloniorum, etiam cædibus regum refertissimos. Proximus tibi author est Otanes Persa, ipse etiam Smerdis interfector sui regis, qui cum odio potestatis regiæ, injurias et facinora regum exponat, violationes legum, cædes indemnatorum, stupra, adulteria, hoc tu jus regium vis appellari, et Samuelis iterum calumniandi in mentem tibi venit. De Homero qui reges esse ab Jove cecinit, suprà respondi: Philippo regi jus regium interpretanti tam credam quàm Carolo. Ex Diotogenis deinde Pythagoréi fragmento quædam producis, at quali is de rege dicat taces. Accipe igitur quo ille usus est exordio; ad quod referri quæ sequuntur cuncta debent. βασιλεύς κ’ εἴη ὁ δικαιότατος, etc. Rex ille fuerit, qui justissimus est; justissimus autem, qui maximè legitimus; nam sine justitia nullus rex esse poterit, neque justitia sine lege. Hæc cum jure tuo regio è regione pugnant. Eadem abs te recitatus Ecphantas philosophatur. δεῖ δὲ καὶ τὸν εἰς αὐτὰν καταστάντα, etc. oportet qui regnum suscipit purissimum et lucidissimum naturâ esse: et infra, ὁ κατ᾿ ἀρετὰν ἐξάρχων, etc. ille qui imperat secundùm virtutem, nominatur rex, et est. Quem tu igitur regem vocas, Pythagoreorum judicio rex non est. Jam tu vicissim Platonem audi in Epistola octava, Ἀρχή γιγνέσθω ὑπεύθυνος βασιλική. etc. Sit regia potestas reddendæ rationi obnoxia; leges dominentur et aliis civibus et ipsis etiam regibus, si quid præter leges fecerint. Addo Aristotelem Poli. 3. ἐν μέν τοι ὁμοίοις καὶ ἴσοις οὔτε συμφέρον ἐστὶν, etc. inter similes et æquales nwque utile est neque justum, esse unum omnium dominum, neque ubi leges non sunt, neque non bonum non bonorum domnium esse. Et lib. quinto, Quem populus non vult, statim is non rex, sed tyrannus est, c. 10. Hem tibi etiam Xenophontem in Hierone ἀντὶ τοῦ τιμωρεῖν αὐτοῖς, etc. tantum abest ut tyrannorum necem civitates ulciscantur, ut magnis honoribus afficiant eum, qui tyrannum interfecerit, imagines etiam tyrannicidarum in templis statuant. Testem oculaum adjiciam Marcum Tullium pro Milone. Græci homines deorum honores tribuunt iis viris qui tyrannos necaverunt: quæ ego vidi Athenis, quæ aliis in urbibus Græciæ, quas res divinas talibus institutas viris, quos cantus, quæ carmina? prope ad immortalitatem, et religionem, et memoriam consecrantur. Polybius denique author gravissimus, Historiarum sexto, τότε δὲ ταῖς ἐπιθυμίαις ἑπόμενοι, etc. cùm principes, inquit, cupiditatibus obsequi cœperunt, tum de regno facta est tyrannis, et conspiratio in caput dominantium inibatur; cujus quidem authores erant non deterrimi civium, sed generosissimi quique et maximi animi. Longè plura cùm mihi suppeterent, hæc pauca delibavi: obruor enim copiâ. A philosophis ad poetas jam provocas, eò te libentissimè sequimur. Potestatem nullis legibus, nullis judiciis obnoxiam in Græcia reges obtinuisse vel unus, inquis, Æschylus potest docere; qui in tragœdia, Supplices, Regem Argivorum ἄκριτον πρύτανιν vocat, non judicabilem rectorem. Verum tu scito, (præcipitem enim te et nullius judicii esse, quocunque te vertis, eò magis perspicio) scito, inquam, non quid poëta, sed quis apud poëtam quidque dicat, spectandum esse: variæ enim personæ induncuntur, nunc bonæ, nunc malæ, nunc sapientes, nunc simplices, non semper quid poëtæ videatur, sed quid cuique personæ maximè conveniat loquentes. Danai filiæ quinquaginta ex Ægypto profugæ ad Argivorum regem supplices se contulerant; orant uti se contra vim Ægyptiorum classe insequentium defendat; respondet rex non posse se, nisi rem priùs cum populo communicet.
Ε'γὼ δ᾿ ἂν οὐ κραίνοιμ᾿ ὑπόσχεσιν πάροςMulieres peregrinæ et supplices incerta populi suffragia veritæ, regem denuò blandiùs compellant.
Α'στών δὲ πᾶσι τοῖσδε κοινώσας πέρι.
Σύ τοι πόλις, σὺ δὲ τὸ δήμιονRursus rex,
Πρύτανις ἄκριτος ὢν.
Tu instar urbis es et populi,
Prætor injudicatus.
Ε'ἶπον δὲ καὶ πρὶν, οὐκ ἄνευ δήμου τάδεDe re itaque tota ad populum refert,
Πράξαιμ᾿ ἄν οὐδέπερ κρατῶν———
Dixi antea, non sine populo hæc facerem,
Ne si possem quidem.
Ε'γὼ δὲ λάους συγκαλῶν ἐγχωρίουςPopulus itaque decernit opem Danai filiabus ferendam; unde ill senis Danai lætantis,
Πεισω, τὸ κοινὸν.
Θαρσεῖτε, παῖδες, εὖ τὰ τῶν ἐγχωρίωνHæc nisi protulissem, quàm temere statuisset sciolus iste de jure regio apud Græcos ex ore mulierum, et peregrinarum, et supplicum; cùm et ipse rex, et ipsa res gesta longè aliud nos doceat. Idem etiam docet Euripidis Orestes, qui, mortuo patre, Argivorum ipse rex, ob cædem matris à populo in judicium vocatus, ipse causam dixit, et suffragiis populi capite damnatus est. Athenis regiam potestatem legibus obnoxiam fuisse testatur idem Euripides etiam in Supplicibus, ubi hæc Theseus Athenarum Rex
Δήμου δέδοκται παντελῆ ψηφίσματα.
Bono estote animo filiæ, benè decreverunt
Indigenerum, in conventu populari, perfectissima suffragia.
———οὐ γὰρ ἄρχεται,Sic ejus filius Demophoon Rex item Atheniensium apud eundem poëtam in Heraclidis.
Ἐνὸς πρὸς ἀνδρὸς ἀλλ᾿ ἐλευθέρα πόλις,
Δῆμος δ᾿ ἀνάσσει——
———non regitur
Ab uno viro, sed est libera hæc civitas,
Populus autem regnat——
Οὐ γὰρ τυραννίδ᾿ ὥστε βαρβάρων ἔχωNon aliud Thebis jus regium antiquitùs fuisse testatur Sophocles in Oedipo tyranno, unde et Tiresias et Creon Oedipo ferociter responsant, ille,
Ἀλλ', ἢν δίκαια δρῶ, δίκαια πείσομαι.
Non enim iis tyrannicè tanquam barbaris impero,
Sed si facio justa quæ sunt, justa mihi redduntur.
Οὐ γὰρ τι σοὶ ζῶ δοῦλοςHic,
Non servus tibi sum.
Κὰμοὶ πόλεως μέτεστι τῆς δ᾿ ού σοὶ μόνῳ.Et Æmon Creonti in Antigone:
Est et mihi jus in hac civitate non tibi soli.
Πόλις γὰρ οὐκ ἔσθ᾿, ἥτις ἀνδρός ἐσθ᾿ ἑνός.Jam verò Lacedæmoniorum reges in judicium sæpe adductos, et interdum morte multatos nemo ignorat: nec mirum; quando ipse Lycurgus, qui eorum scripsit leges, non alio fuisse jure heroicis etiam temporibus reges, ab Homero, quem studiose per legerat, didicisse potuit. Apud eum Achilles Agamemnonem, postquam eum ipsum esse pestem populi pestilentia tum laborantis comperisset, non dubitavit, in concione frequentissima Græcorum, rex ipse regem suo populo judicandum his verbis subjicere:
Non est civitas, quæunius est viri.
Δημοβόρος βασιλεὺς, ἐπεὶ οὐτιδανοῖσιν ἀνάσσεις.Sensisse idem quod heroe de jure regio etiam omnium ordinum homines, testis esse potest Lyricorum princeps Alcæus; cujus carmina, tametsi per se gratissima, eo tamen acceptiora populo fuisse refert Horatius, quòd eorum continerent laudes qui tyrannos ex civitatibus ejecerant:
Ἦ γὰρ ἄν Ἀτρεΐδη, νῦν ὕστατα λωβήσαιο. Iliad. a.
Populi voratur rex, quoniam hominibus nihili imperas.
Alioqui enim Atrida, nunc postremùm injuriam faceres.
Utrumque sacro digna silentioAddam his in eandem sententiam Theognidem; qui nec ita multo ante adventum in Græciam Medorum floruit, quo tempore per omnem Græciam multi sapientia insignes viri floruerunt, et ipse quæ versibus præcepta tradidit, à sapientibus accepisse se profitetur:
Mirantur umbræ dicere: sed magis
Pugnas et exactos tyrannos
Densum humeris bibit aure vulgus: Od 2. 13. 29.
Δημοφάγον δὲ τύραννον ὅπως ἐθέλεις κατακλῖναιAtque hæc quidem antiquum in Græcia jus regium quale fuerit satis declarant. Ad Romanos veniamus. Tu ad illud imprimis recurris non Sallustianum, sed C. Memmii apud Sallustium, impunè quidvis facere: cui suprà responsum est. Sallustius ipse disertis verbis author est, Romanos imperium legitimum, nomen imperii regium habuisse; quod cum se in dominationem convertit, ut nôsti, expulerunt. Sic M. Tullius in Pisonem, ego Consulem esse putem, qui Senatum esse in repub. non putavit? et sine eo consilio consulem numerem, sine quo Romæ ne reges quidem esse potuerunt? Audin' regem Romæ sine Senatu nihil fuisse? At Romulus, ut libitum, Romanis imperitaverat, ut aït Tacitus. Nondum enim fundata legibus colluvies, potiùs convenarum quàm respub. erat: omnes olim mortales sine legibus vivebant, cùm respublicæ nondum essent. Post Romulum autem, authore Livio, etsi regem omnes volebant, libertatis dulcedine nundum expertâ, Populo tamen summa potestas permissa est, ut non plus darent juris quam detinerent; jus illud à Cæsaribus vi ademptum fuisse idem aït. Servius Tullius dolo primùm quasi Tarquinii Prisci vicarius regnabat; postea verò ad populum ipse retulit, vellent juberentne se regnare; tandem, ut aït Tacitus, sanctor legum fuit queis etiam reges obtempererent. Fecissétne hanc sibi et posteris injuriam, si supra leges antea fuisse jus regium censuisset? Ultimus illorum regum Tarquinius superbus morem de omnibus Senatum consulendi primus solvit; ob hæc et alia flagitia populus L. Tarquinio regi imperium abrogavit: exulémque esse cum conjuge ac liberis jussit. Hæc ferè ex Livio et Cicerone; quibus alios juris regii apud Romanos haud tu interpretes attuleris meliores. Ad dictaturam quod attinet, temporaria tantùm fuit, nunquam adhibita nisi difficillimis reipub. temporibus, et intra sex menses deponenda. Jus autem imperatorum quod vocas, non jus illud, sed vis planè erat; imperium nullo jure præterquam armis partum. At Tacitus, inquis, qui sub imperio unius floruit, ita scripsit. Principi summum rerum arbitrium dii dederunt, subditis obsequii gloria relicta est. Nec dicis quo loco; tibi conscius nimirum insigniter lectoribus imposuisse; quod mihi quidem statim suboluit, etsi locum illum non statim reperi. Non enim Taciti hæc verba sunt, scriptoris boni, et tyrannis adversissimi, sed apud Tacitum M. Terentii cujusdam equitis Romani, qui capitis reus, inter alia, quæ metu mortis ab eo dicta sunt, sic Tiberium adulatur, annalium 6°. Tibi summum rerum judicium dii dederunt, nobis obsequii gloria relicta est. Hanc tu quasi Taciti sententiam profers, qui sententias tibi commodas non ex pistrina solùm, aut tonstrina, sed ex ipsa carnificina oblatas non respueres: ita omnia vel ostentationis causâ, vel imbecillitatis conscientiâ undecunque corradis. Tacitum ipsum si legere maluisses, quàm alicubi decerptum negligentiùs transcribere, docuisset te is, jus illud imperatorum unde ortum sit. Post Actiacam victoriam, verso civitatis statu, nihil usquam prisci aut integri moris; omnes exuta æqualitate jussa principis aspectare; docuisset idem annalium tertio, unde tuum omne jus regium: Postquam exui æqualitas, et pro modestia ac pudore ambitio et vis incedebat, provenere dominationes, multósque apud populos æternum mansere. Idem ex Dione poteras didicisse, si innata levitas et inconstantia tua quicquam te altiùs percipere pateretur. Narrat enim is l. 53. abs te citato, ut partim armis, partim dolo et simulatione Octaviani Cæsaris, effectum sit, ut imperatores legibus soluti essent; dum enim pro concione pollicetur se principatu abiturum, legibus et imperiis etiam aliorum obtemperaturum, per causam beli in provinciis suis gerendi, retentis apud se semper legionibus, dum simulatè renuit imperium, sensim invasit. Non est hoc legibus ritè solutum esse, sed legum vincula, quod gladiator ille Spartacus potuit, vi solvere; nomen deinde principis aut imperatoris et αὐτοκράτορος sibi arrogare, quasi Deus aut naturæ lex omnes et homines et leges illit subjecisset. Vis altiùs paulò juris Cæsarei originem cognoscere? Marcus Antonius, jussu Cæsaris, qui armis in rempublicam nefariè sumtis tum plurimum poterat, Sonsul factus, cùm Lupercalia Romæ celebrarentur, ex composito, ut videbatur, diadema capiti Cæsaris cum gemitu et plangore populi imposuit: ascribi deinde jussit in fastis ad Lupercalia, C. Cæsari Antonium Consulem, jussu populi, regnum detulisse. Qua de re Cicero in secunda Philippica; Ideone L. Tarquinius exactus, Spurius Cassius, Sp. Melius, M. Manlius necati, ut multis post seculis à M. Antonio, quod fas non est, rex Romæ constitueretur? Tu verò omni malo cruciatu atque infamia sempiterna etiam ipso Antonio dignior, quanquam noli hinc superbire, non enim te hominem despicatissimum, ulla re alia quàm scelere cum Antonio confero, qui in hisce tuis Lupercalibus nefandis non uni tantùm, sed omnibus tyrannis diadema cunctis legibus solutum, nulla solvendum Lupercus dissolutissimus imponere studuisti. Certè si ipsorum Cæsarum oraculo credendum est, sic enim appellant Christiani imperatores Theodosius et Valens edictum suum cod. l. I. tit. 14. de authoritate juris imperatorum pendet authoritas. Majestas ergo regnantis, vel ipsorum Cæsarum sive judicio sive oraculo, submittenda legibus est, de quibus pendet. Hinc adulta jam potestate imperatoria ad Trajanum Plinius in Panegyrico; Diversa sunt naturâ, dominatio, et principatus. Trajanus regnum ipsum arcet ac summovet, sedemque obtinet principis, ne sit domino locus. Et infrà, Omnia quæ de aliis principibus à me dicta sunt, eò pertinent ut ostendam, quàm longa consuetudine corruptos, depravatósque mores principatûs parens noster reformet, et corrigat. Quod depravatos principatûs mores Plinius, id téne pudet jus regium perpetuò voctare? Verùm hactenus de jure regio apud Romanos breviter. Quid illi in tyrannos suos, sive reges, sive Imperatores fecerint, vulgò notum est. Tarquinium expulerunt; et more quidem majorum: aut enim expulsi civitate Agyllina Mezentii tyranni antiquissimum exemplum Hetruria vicina præbuit, aut eâ fabulâ summus artifex decori Virgilius, quo jure apud cunctas gentes, idque ab omni vetustate, fuissent reges, regnanti etiam tunc Romæ Octaviano Cæsari voluit ostendere, Æneid. l. 8.
Οὐ νέμεσις πρὸς θεῶν γίνεται οὐδεμία.
Populi voratorem regem ut libet dejice.
Ira à diis inde existit nulla.
At fessi tandem cives infanda furentemVides hic justâ irâ inflammatos cives tyrannum non solúm ad necem repentino impetu quæsisse, non regno tantúm expulisse, sed profugum et exulem ad judicium, immò ad supplicium, bello suscepto, repetisse. Sed quomodo, inquis, Tarquinium expulerunt? an in jus vocârunt? nequaquam; Portas venienti clauserunt. Ridiculum caput, quid ni clauderent advolanti cum parte copiarum? quid refert exulare jussus fuerit an mori, si modò pœnas dedisse constat? C. Cæsarem tyrannum excellentissimi illus ætatis viri in Senatu interfecerunt; id factum M. Tullius et ipse vir optimus, et pater patriæ publicè dictus, miris laudibus, cùm alibi passim, tum in secunda Philippica celebravit. Pauca recitabo. Omnes boni, quantum in ipsis fuit, Cæsarem occiderunt; aliis consilium, aliis animus, aliis occasio defuit, voluntas nemini. Et infra, Quæ enim res unquam, proh sancte Jupiter, non modò in hac urbe, sed in omnibus terris est gesta major, quæ gloriosior, quæ commendatior hominum memoriæ sempiternæ? in hujus me consilii societatem, tamquam in equum Trjoanum, includi cum principibus non recuso. Illud Senecæ tragici et ad Græcos referri potest, et ad Romanos:
Armati circumsistunt, ipsúmque, domúmque:
Obtruncant socios; ignem ad fastigia jactant.
Ille inter cædes, Rutulorum elapsus in agros
Confugere, et Turni defendier hospitis armis.
Ergo omnis furiis surrexit Etruria justis:
Regem ad supplicium præsenti Marte reposcunt.
——Victima haud ulla ampliorNam si ad Herculem spectes, cujus hæc sententia inducitur, quid senserint illa ætate Græcorum summi viri ostendit: Si ad poëtam, qui sub Nerone floruit (et sensum ferè suum poëtæ personis optimis affengere solent) significabat et quid ipse, et quid omnes viri boni, ætate etiam Neronis, faciendum tyranno consuerint; quámque pium, quamque Romanorum, quantum in se erat, Domitianum occiderunt. Palàm hoc profitetur Plinius secundus in illo ad Trajanum imperatorem Panegyrico: Juvabat illidere solo superbissimos vultus, instare ferro, sævire securibus, ut singulos ictus sanguis dolorque sequeretur: Nemo tam temperans gaudii, quin instar ultionis videtur cernere laceros artus, truncata membra, postremò truces horrendásque imagines abjectas excoctásque flammis. Et deinde, non satis amant bonos principes, qui malos satis non oderint. Tum inter flagitia Domitiani ponit, quòd is Epaphroditum Neronis utcunque interfectorem trucidaverit, An excidit dolori nostro modò vindicatus Nero, permitteret credo famam vitámque ejus carpi, qui mortem ulciscebatur? Planè quasi scleri proximum vindicâsse interfectum. Ex his manifestum est, Romanorum præstantissimos quosque viros non solum tyrannos quoquo modo, quoties poterant, occidisse, sed factum illud, ut Græci olim, in maxima laude posuisse: Vivum enim tyrannum quoties judicare non poterant viribus inferiores, mortuum et judicabant, et lege Valeriâ damnabant. Valerius enim Publicola Junii Bruti collega cum videret non posse stipatos suis militibus tyrannos ad judicium perduci, legem tulit, quâ indemnatum quovis modo occidere liceret; deinde facti rationem reddere. Hinc C. Caligulam quem Cassius ferro, omnes votis interfecerunt, Valerius Asiaticus, vir consularis, cùm non adesset, ad milites tamen ob necem ejus tumultuantes exclamat, utinam ego interfecissem; Senatus eodem tempore abolendam Cæsarum memoriam, ac diruenda templa censuit; tantum abfuit ut Cassio irasceretur; Claudium à militibus imperatorem mox salutatum vetant per tribunum plebis principatum capessere; vis autem militum vicit. Neronem Senatus hostem judicavit, et ut puniretur more majorum, quærebat; id genus pœnæ erat, ut nudi cervix insereretur furcæ, corpus virgis ad necem cæderetur. Vide quantò mitiùs et moderatiùs Angli cum tyranno egerint suo, qui multorum judicio plus ipso Nerone sanguinis fundendi author fuerat. Sic Domitianum mortuum Senatus damnavit; quod potuit, imagines ejus coràm detrahi, et solo affligi jussit. Commodus à suis interfectus, non vindicatus à Senatu aut Populo, sed hostis judicatus est, qui etiam cadaver ejus ad supplicium quærebant. Ea Senatusconsultum extat apud Lampridium; Hosti patriæ honores detrahantur, Parricida trahatur, in spoliario lanietur, hostis deorum, carnifex Senatûs unco trahatur, &c. Iidem Didium Julianum imperatorem frequentissimo Senatu capitis damnârunt; et misso Tribuno, occidi in Palatio jusserunt. Idem Maximino imperium abrogârunt, hostémque judicârunt. Juvat ipsum Senatusconsultum ex Capitolino recitare. Consul retulit; Patres Conscripti, de Maximinis quid placet? responsum est, hostes, hostes, qui eos occiderit præmium merebitur. Vis scire populus Romanus et provinciæ Maximino imperatori an Senatui paruerint? audi eundem Capitolinum. Literas mittit Senatus ad omnes provincias, ut communi saluti, libertatique subveniant; quæ auditæ sunt ab omnibus. Ubique amici, administratores, duces, tribuni, milites Maximini interfecti sunt: Paucæ civitates fidem hosti publico servaverunt. Eadem tradit Herodianus. Quid plura de Romanis? Jam apud finitimas nationes quale jus regum illa ætate fuerit videamus. Apud Gallos rex eorum Ambiorix sua ejusmodi esse imperia fatetur, ut non minus haberet in se juris multitudo, quàm ipse in multitudinem. Judicabatur ergo non minùs quam judicabat. Rex item Vercingetorix proditionis insimulatus est à suis; tradit hæc Cæsar bellum Gallicum scribens. Nec Germanorum regibus infinita aut libera potestas erat, de minoribus rebus principes consultant, de majoribus omnes. Rex aut princeps auditur authoritate suadendi magis quàm jubendi potestate; si displicuit sententia, fremitu aspernanter. Hæc Tacitus. Tu vero quod inauditum prorsus esse modò exclamabas, nunc sæpiùs factum concedis, quinquaginta nimirum Scotorum reges aut expulsos aut incarceratos, aut necatos, quosdam etiam in publico capitali supplicio affectos. Quod in ipsa Britannia factitatum est, cur tu, tyrannorum vespillo, infandum, inauditum esse tanta ejulatione vociferaris? Pergis Judæorum et Christianorum erga tyrannos suos religionem extollere, et mandacia ex mendaciis serere, quæ jam toties refutavimus. Modò Assyriorum et Persarum obediaentiam latè prædicabas, nunc eorum rebelliones enumeras; et quos nunquam rebellâsse paulò antè dixeras, nunc cur iidem toties rebellaverint multas causas affers. Ad narrationem deinde sumpti de rege suplicii tandiu intermissam revertis, ut, si tunc fortè satis sedulò ineptus et ridiculus non eras, nunc esses. Per aulæ suæ membra ductum narras. Quid per aulæ membra intelligas scire gestio. Romanorum calamitates ex regno in rempub. verso recenses, in quo te tibimet turpissimè mentiri suprà ostendimus. Qui ad Loiolitam, seditiones tantùm sub optimatibus et populo, certam sub tyranno perniciem, esse demonstrabas, nunc, hominum vanissime et corruptissime, ob reges olim ejectos seditionum illa mala tanquam supplicia illos hausisse audes dicere? scilicet quia centum Jacobæis donavit te postea rex Carolus, idcirco reges expulsos luerunt Romani. At malè cessit Julii Cæsaris interfectoribis. Sanè si cui unquam tyranno, huic parcitum vellem: quamvis enim regnum in repub. violentiùs invadebat, erat tamen regno fortasse dignissimus: nec ideo quenquam magis putem interfecti Cæsaris pœnas pependisse, quàm deleti Catilinæ Cajum Antonium Ciceronis collegam: quo postea de aliis criminibus damnato, ut inquit Cicero pro Flacco, sepulchrum Catilinæ floribus ornatum est. Fautores enim Catilinæ exultabant, justa Catilinæ tum facta esse dicitabant, ad invidiam cæteris conflandam, qui Catilinam sustulerant. Hæ sunt improborum artes, quibus viros præstantissimos à supplicio tyrannorum, et puniendis etiam sæpè facinorosissimis deterreant. Dicerem ego contrà, quod facile esset, quoties bene cessit, et prosperè tyrannorum interfectoribus, si quid certi de eventu rerum inde statuere quis posset. Objectas, quòd regem hæreditarium Angli non illo affecerint supplicio, quo tyranni solent mactari, sed eo, quo latrones et proditionis rei. Primùm hæreditas ad maleficiorum impunitatem quid conferat nescio: conferre quicquam ut credat sapiens fieri vix potest. Quod tu deinde immanitatem refers, in eo lenitas potiùs Anglorum, et moderatio prædicanda erat; qui, cùm tyrannum esse, omnes in patriam impietates, latrocinia, proditiones, perduelliones in se complectatur, satis habebant supplicium haud gravius de tyranno sumere, quàm de simplici latrone quovis, aut proditore vulgari sumere solebant. Speras exoritutos esse aliquos Harmodios et Thrasybulos, qui, nostrorum cæde, tyranni manibus parentent. At tu citiùs animum despondebis, et vitam te dignam, omnibus bonis execrandus, antè suspendio finieris, quàm Harmodios Harmodiorum sanguine litantes tyranno videas. Tibi enim illud accidere verisimilimum est, déque te tam sclerato quis augurari rectiùs possit: alterum est impossibile. Tyrannorum triginta mentionem facis qui sub Gallieno rebellârunt. Quid si tyrannus tyrannum oppugnat, an omnes ergo qui oppugnant tyrannum, aut tollunt, tyranni erunt ipsi? haud tu id persuaseris, mancipium equestre; neque is qui author tibi est, Trebellius Pollio, historicorum propè ignobilissimus. Si qui hostes, inquis, à Senatu judicati sunt, factio id fecit, non jus. Nobis in memoriam revocas quid fecit Imperatores; factio nempne, et vis, et ut planiùs dicam, furor Antonii, non jus fecit, ut contra Senatum populúmque Romanum ipsi priùs rebellarent. Dedit, inquis, pœnas Galba, qui contra Neronem insurrexit. Dic etiam quas pœnas dedit Vespasianus, qui contra Vitellium. Tantum, inquis, abjuit Carolus à Nerone, quantum isti laniones Anglicani à Senatoribus illius temporis Romanis. Trifurcifer! à quo laudari vituperatio est, vituperari laus magna: Paucis modò periodis interpositis hac ipsa de re scribens, Senatum sub imperatoribus togatorum mancipiorum consessum fuisse aïebas, nunc eundem Senatum aïs consessum regum fuisse: hoc si ita est, quid obstat quin reges, te authore, togata mancipia sint? Beatos hoc laudatore reges! quo inter homines nihil nequius, inter quadrupedes nihil amentius: nisi si hoc illi peculiare dicam esse, quòd nemo literatiùs rudit. Senatum Angliæ Neroni vis esse similiorem quàm Senatui Romano: Cogit me cacoëthes hoc tuum ineptissimas conglutinandi similitudines, ut corrigam te; et quàm similis Neroni fuerit Carolus, estendam. Nero, inquis, matrem suam ferro necavit. Carolus et patrem et regem veneno; nam ut alia omittam indicia, qui Ducem veneficii reum legibus eripuit, fieri non potuit quin ipse reus quoque fuerit. Nero multa milla Christianorum occidit, Carolus multo plura. Non defuerunt, teste Suetonio, qui Neronem mortuum laudarent, qui desiderarent, qui per longum tempus, vernis æstivisque floribus tumulum ejus ejus ornarent, ejus inimicis eâdem insaniâ desiderent, et summis laudibus extollant, quorum tu, patibularis eques, chorum ducis. Milites Angli molissis suis ferociores novum et inauditum tribunal instituerunt. En acutissimum Salmasii sive symbolum sive adagium, jam sexies inculcatum, Molossis suis ferociores; adeste rhetores, vósque ludimagistri, delibate, si sapitis, flosculum hunc elegantissimum, qui tam Salmasio in deliciis est; codicillis vestris et capsulis mandate copiosissimi hominis pigmentum, ne intereat. Adeóne etiam verba tua consumpsit rabies, ut cuculi in modum eadem identiidem occinere cogaris? Quid hoc monstri esse dicam? Rabies, ut fabulantur, vertit Hecubam in canem; te Sancti Lupi dominum vertit in cuculum. Jam novas exordiris repugnantias: supra p. 113. affirmaveras Principem legibus solutum esse, non cogentibus solùm, sed dirigentibus, nullas esse omninò quibus teneatur; nunc dicturum te aïs infrà de regum differentia quatenus potestate alii minore alii majore in regnando fuerunt. Vis probare, reges non potuisse judicari, nec damnari à subjectis suis argumento, ut ipse aïs, firmissimo, revera stolidissimo; nihil, inquis, aliud inter judices et reges discrimen fuit: atqui Judæi judicum tædio odióque adducti reges postulabant. An quia judices illos magistratum malè gerentes judicare et damnare poterant, ideóne putas tædio odióque eorum adductos postulâsse reges quos jura omnia violantes punire, aut in ordinem cogere non possent? quis, excepto te uno, tam fatuè argumentari solet? Aliud igitur quiddam erat cur regem peterent, quàm ut haberent dominum legibus superiorem; de quo nunc divinare nihil attinet: quicquid erat, haud prudenti consilio factum et Deus et Propheta ejus testatus est. Iterum Rabbinis tuis, ex quibus probâsse te suprà asserbas regem Judæorum non judicari, nunc litem acerrimam intendis, quòd regem et judicari, et verberari posse traditerint: quod idem planè est acsi faterere ementitum te tunc esse, quod ex Rabbinis probâsse dixeras. Eo demùm descendis ut de numero equilium Solomonis, quot is equorum præsepia habuerit, oblitus regiæ defensionis, controversias putidulas concites. Tandem ab agasone ad equitem redis aretalogum et tautologum, vel potiùs ad id monstri quod priùs eras, cuculum rabiosum. Quereris enim postremis hisce seculis diciplinæ vigorem laxatum, regulam corruptam; quòd uni scilicet tyranno cunctis legibus soluto disciplinam omnem laxare, mores omnium corrumpere impunè non liceat. Hanc doctrinam Brunistas inter reformatos introduxisse aïs. Ita Lutherus, Calvinus, Zuinglius, Bucerus et Orthodoxorum quotquot celeberrimi Theologi fuere, tuo judicio Brunistæ sunt. Quo æquiore animo tua maledicta perferunt Angli, cùm in ecclesiæ doctores præstantissimos, totâmque adeò ecclesiam reformatam, iisdem propè contumeliis debacchari te audiant.
Potest, magisque opima mactari Jovi
Quàm rex iniquus——
POST legem Dei et naturæ agitatam abs te frustrà, et pessimè tractatam, unde nihil præter ignorantiæ simul et improbitatis ignominiam retulisti, quid deinde, in hac causa regiâ, præter nugas agere possis, non video. Cùm autem omnibus et bonis et doctis viris, huic etiam causae nobilissimæ abunde me satisfecisse sperem, etiamsi hoc loco finem respondendi facerem, tamen ne interea videar aliis varietatem potius et acumen tuum, quàm immodicam loquacitatem defugisse, quò voles usque progrediar: ea tamen brevitate, ut facilè appareat, me iis omnibus perfunctum, si minus quæ dignitas, at saltem quæ necessitas causæ requirebat, nunc hominum quorumvis expectationi vel etiam curiositati morem gerere. Hinc alius, inquis, et major argumentorum mihi surget ordo. An major eo argumentorum ordine quem lex Dei et Naturæ suppeditabat? Fer opem, Lucina, parturit Mons Salmasius; non de nihilo nupsit uxori; fœtum aliquem ingentem exspectate mortales. Si is qui rex est ac dicitur, postulari posset apud aliam potestatem, earn omnino regiâ majorem esse oporteret; quæ autem major statuetur, hanc verè regium did et esse necesse esset. Sic enim definienda potestas regia: Quæ summa est in repub. et singularis; et supra quam nulla alia agnoscitur. O murem verè montanum, et ridiculum! Succurrite grammatici grammatico laboranti; actum est non de lege Dei, aut naturæ, sed de glossario. Quid si sic responderem tibi? cedant nomina rebus; non est nostrum nomini cavere, qui rem sustulimus; curent id alii quibus cordi sunt reges; nos nostrâ utimur libertate; responsum sanè haud iniquum auferres. Verùm ut me per omnia ex æquo et bono tecum agere intelligas, non ex mea solùm, sed ex optimorum olim et prudentissimorum virorum sententiâ respondebo, qui et nomen et potestatem regiam cum potestate legum et populi majore, posse optimè consistere judicârunt. Lycurgus imprimis, vir sapientiâ clarissimus, cùm vellet maximè potestati regiæ consulere, ut author est Plato, nullam aliam ejus conservandæ rationem invenire potuit, quàm ut Senatûs et Ephororum, id est, populi potestatem regiâ majorem in sua patria constitueret. Idem sensit Theseus Euripidéus, qui cùm Athenarum rex esset, populo tamen Atheniensi in libertatem cum magna sua gloria vindicato, et potestatem popularem extulit supra regiam, et regnum nihilo secius in ilia civitate suis posteris reliquit. Unde Euripides in Supplicibus ita loquentem inducit.
Δῆμον κατέστησ᾿ αὐτὸν ἐἰς μοναρχίανEt rursus ad præconem Thebanum.
Ἕλευθερώσας τήνδ᾿ ἰσόψηφον πόλιν.
Populum constitui ipsum in monarchiam,
Liberans hanc Urbem æquale jus suffragii habentem.
Πρῶτον μὲν ἤρξω τοῦ λόγου ψευδῶς ξένεHæc ille; cùm tamen rex in ilia civitate et esset et dictus esset. Testis est etiam divinus Plato in epistola octava. Induxit Lycurgus senatum et Ephororum potestatem, τῆς βασιλικῆς ἀρχῆς σωτήριον potestati regiæ maxime salutarem, quæ hac ratione per tot sæcula magna cum laude conservata est; postquam lex domina, rex facta est hominum. Lex autem rex esse non potest, nisi sit qui in regem quoque, si usus venerit, lege possit agere. Sic temperatam potestatem regiam Sicilensibus commendat, ἐλευθερία γιγνέσθω μετὰ βασιλικῆς ἀρχῆς, etc. sit libertas cum regia potestate; sit regia potestas ὑπεύθυνος reddendæ rationi obnoxia; dominetur lex etiam regibus siquid præter legem fecerint. Aristoteles denique politicorum tertio, In repub. Spartanorum videtur, inquit, regnum esse maximè, eorum regnorum quæ sunt secundùm legem: omnes autem regni species secundum legem fuisse aït, præter unam quam vocat παμβασιλείαν, neque talem usquam extitisse meminit. Tale itaque regnum maximè omnium propriè et dici et esse regnum sensit Aristoteles, quale apud Spartanos fuit; talem proinde regem non minùs propriè et dici et esse regem, ubi tamen populus supra regem erat, negare non potuit. Cùm tot tantique authores et nomen et rem regiam suâ fide salvam regi præstiterint, etiam ubi populus penès se summam potestatem, tametsi exercere non solet, tamen, quoties opus est, obtinet, noli tarn angusto animo summæ rerum Grammaticalium, hoc est vocabulorum, sic timere, ut potiùs quàm glossarii tui ratio turbetur, aut detrimenti quid capiat, prodere libertatem omnium, et rempub. velis. Scito etiam dehinc, nomina rebus servire, non res nominibus; ita plus sapies, nec in infinitum, quod metuis, ibis. Frustrà ergo Seneca tria ilia genera statuum ita describit. Frustretur Seneca, nos liberi simus; et nisi fallor, non ii sumus quos Flores Senecæ in servitutem reducant. Seneca autem, si summam in uno potestatem esse dicit, populi tamen eam dicit esse, commissam videlicet regi ad salutem omnium, non ad perniciem; nec mancipio, sed usu duntaxat à populo datam. Non jam ergo per Deum reges regnant, sed per populum. Quasi verò Deus non ita regat populum, ut cui Deus vult, regnum tradat populus; cum in ipsis institutionibus Imperator Justinianus palàm agnoscat, exinde Cæsares regnâsse, ex quo lege regiâ populus iis et in eos omne imperium suum, et potestatem concessit. Sed quousque ista recoquemus, quæ jam toties refutavimus? Rursùs, quod ingenium tuum importunum et agreste, mores odiosissimos indicat, id nostra repub. quæ ad te nihil pertinet, alienigena et peregrinus curiosum te infers. Accede igitur, ut te tanto ardelione dignum est, cum insigni solœcismo. Quicquid, inquis, illi perditi homines dicunt, ad populum decipiendum pertinent. O scelerate! hoccine erat, quòd deminutus capite Grammaticus in nostram rempub. te ingerere cupiebas, ut solœcismis nos tuis et barbarismis oppleres? Verum tu dic populum quo modo decepimus? Forma regiminis quam introduxere non popularis est, sed militaris. Ista scilicet grex ille perfugarum mercedulâ conductum jussit te scribere: non tibi igitur, qui ea blatis, quorum nihil intelligis, sed iis qui te pretio conduxerunt respondebitur. Quis ordinem procerum è Parlamento ejecit? an populus? Immo populus; eoque facto servitutis jugum à cervicibus suis haud ferendum dejecit. Ipsi milites, à quibus hoc factum dicis, non exteri, sed cives, et magna pars populi fuere; idque cætero ferè consentiente populo et cupiente, nec sine Parlamenti etiam authoritate fecerunt. An populus, inquis, plebeium ordinem domûs inferiors mutilavit, alios fugando, &c. Populus inquam; quod enim Senatûs pars potior, id est sanior, fecit, in quo vera populi potestas residebat, quid ni id populum fecisse dicam? Quid si servire, quid si vænum rempub. dare, in Senatu plures maluerint, annon id impedire, et libertatem retinere, si in manu est suâ, paucioribus licebit? At duces hoc fecerunt cum militibus suis. Habenda igitur gratia est ducibus, quòd operas et tabernarios Londinenses qui paulò antè, veluti fæx illa Clodiana, ipsam curiam obsederant, ferocientes repulerint, reipub. non defuerint. Tùne idcirco jus Parlamenti primarium ac proprium, ut libertati imprimis populi sive pace sive bello prospiciat, militarem dominationem appellabis? Verùm hoc à perduellibus dici, qui tibi ista dictârunt, non est mirum; sic enim perditissima olim Antoniorum factio Senatum Romanum contra hostes patriæ; ad saga euntem, Castra Pompeii appellare solebat. Jam verò fortissimo nostri exercitûs ductori Cromuello, quòd is amicorum læto agmine stipatus, non sine favore populi secundo, votis etiam bonorum omnium prosequentibus, in bellum Hibernicum Deo gratissimum proficisceretur, invidisse tuos gaudeo; auditis enim postea tot ejus victoriis, jam arbitror eos livore contabuisse. Multa prætereo quæ de Romanis militibus prolixè nugaris: quod sequitur à veritate remotissimum esse quis non videt? Populi, inquis, potestas esse desinit ubi regis esse incipit. Quo tandem jure? cùm satis constet, omnes ferè ubique gentium reges sub certis conditionibus traditum sibi regnum à populo accipere: quibus si rex non steterit, cur ilia potestas, quæ fiduciaria tantùm fuit, ad populum redire non debeat, tam à rege quàm à consule, vel ab alio quovis magistratu, tu velim doceas: nam quòd salutem reipub. id aïs postulare, ineptias dicis; cù;m salutis ratio eadem omninò sit, sive à rege, sive ab optimatibus, sive à triumviris imperio sibi tradito perperam utentibus potestas ilia ad populum revertatur; posse autem à magistratibus quibuscunque præterquam à rege solo ad populum reverti ipse concedis. Sanè si neque regi, neque ullis magistratibus imperium in se populus mentis compos dederit, nisi tantummodò communis omnium salutis causâ, nihil potest obstare quo minùs ob causas planè contrarias ne interims omnium sequatur, haud secus regi quàm aliis magistratibus, quod dedit imperium adimere possit: quid quòd uni etiam faciliùs quàm pluribus ademerit? et potestatem in se plusquam fiduciariam cuiquam mortalium tradere summæ esset insaniæ: neque credibile est ullum ab orbe terrarum condito populum, qui quidem suæ spontis esset, adeò miserè desipuisse, ut vel omnem prorsus potestatem ab se alienaret, aut suis magistratibus concreditam sine causis gravissimis ad se revocaret. Quod si discordiæ, si bella intestina indè oriantur, regium certè jus nullum indè oritur illius potestatis per vim retinendæ, quam populus suam sibi vendicat. Ex quo efficitur, quod ad prudentiam populi, non ad jus regis referendum est, quòdque nos non negamus, rectorem non facilè mutandum esse: nunquam ergo aut nulla prorsus de causa, nullo modo sequitur: neque tu adhuc quicquam allegâsti, neque jus ullum regis expromsisti, quo minùs liceat consentienti populo, regem haud idoneum regno privare; siquidem id, quod etiam in Gallia tua sæpiùs factum est, sine tumultu ac civili bello fieri possit. Cùm itaque salus populi suprema lex sit, non salus tyranni, ac proinde populo in tyrannum, non tyranno in populum prodesse debeat, tu, qui tam sanctam legem, tam augustam tuis præstigiis pervertere es ausus, qui legem inter homines supremam, et populo maximè salutarem ad tyrannorum duntaxat impunitatem valere voluisti, tu inquam scito, quandoquidem Angli Enthusiastæ, et Enthei, et Vates toties tibi sumus, me vate scito, Deum tibi atque homines tanti piaculi ultores imminere: quanquam universum genus humanum subjicere tyrannis, id est, quantum in te fuit, ad bestias damnare, hoc ipsum scelus tam immane sua partim in te ultio est, suis te furiis quocunque fugis terrarum, atque oberras, vel, citiùs vel feriùs insequetur; et pejore etiam eâ, quam nunc insanis, insaniâ agitabit. Venio nunc ad alterum argumentum tuum, prioris haud dissimile; si populo resumere liceret potestatem suam, Nihil tum esset discriminis inter popularem et regalem statum, nisi quòd in hoc singuli rectores constituuntur, in illo plures: quid si nihil aliud interesset, nunquid indè respub. detrimenti caperet? Ecce autem aliæ differentiæ à temetipso allatæ, temporis nimirum et successionis; cùm populares magistratus annui ferè sint, reges, nisi quid committant, perpetui; et in eadem plerunque familia. Differant ergo inter se aut non differant, de istis enim minutiis nihil laboro, in hoc certè conveniunt, quod utrobique populus quoties id interest reipub. potest quam alteri potestatem salutis publicæ causâ tradiderat, eam ad se rursus nec injuriâ eandem ob causam revocare. At lege regia Romæ sic appellata, de qua in institutis, populus Romanus principi et in eum omne imperium suum, et potestatem concessit. Nempe vi Cæsarum coactus, qui honesto legis titulo suam tantummodo violentiam sanxerunt; de quo suprà, id quod ipsi jurisconsulti in hunc locum non dissimulant. Quod igitur legitimè, et volente populo concessum non est, id revocable quin sit non dubitamus. Veruntamen rationi maximè consentaneum est, populum Romanum non aliam potestatem transtulisse in principem, atque priùs concesserat suis magistratibus; id est imperium legitimum et revocabile, non tyrannicum et absurdum; quocirca et consularem, et tribunitiam potestatem Cæsares recepere; dictatoriam nemo post Julium; populum in Circo adorare etiam solebant, ut ex Tacito et Claudiano suprà meminimus. Verùm ut multi olim privati se in servitutem alteri vendiderunt, sic potest populus universus. O equitem ergastularium et mangonem, patriæ etiam tuæ æternum opprobrium! quem servitutis tam fœdum procuratorem ac lenonem publicum etiam servitia infima cujusvis catastæ detestari atque conspuere deberent! Sanè si po- pulus hunc in modum se regibus mancipâsset, possent et reges eundem populum alteri cuivis domino mancipare, aut pretio addicere; et tamen constat regem ne patrimonium quidem coronæ posse alienare. Qui igitur coronæ, quod aïunt, et patrimonii regii usum fructum solùm à populo concessum habet, is populi ipsius manceps erit? Non si pertusis auribus utrisque perforatus eques, non si gypsatis pedibus prostares, tam esses omnium servorum vilissimus, quam nunc es, hujus tam pudendæ author sententiæ. Perge pœnas tuorum scelerum invitus, quod nunc facis, de temetipso sumere. Multa postremò de jure belli balbutis, quæ hic locum non habent; nam neque Carolus nos bello vicit; et majores ejus, tametsi maximè vicissent, isti tamen juri sæpius renuntiaverant; nec verò tam unquam victi fuimus, ut nos in eorum nomen, illi in nostras leges non vicissim jurarent; quas cùm Carolus insigniter violâsset, vel olim victorem, vel nunc regem perjurum priùs ab ipso lacessiti armis debellavimus: ex tua autem sententia quod armis quæritur, transit in ejus dominium qui acquisivit. Sis itaque deinceps hac in parte quàm voles verbosus, sis quod in Solino dudùm fuisti, exercitator Plinianus, blateronum omnium verbosissimus, quicquid exinde argutaris, quicquid turbas, quicquid rabbinicaris, quicquid rauces ad finem usque hujus capitis, id totum non jam pro rege devicto, sed pro nobis divinâ ope victoribus contra regem desudare te scias.
Ζητῶν τύραννον ἐνθάδ᾿, οὐ γὰρ ἄρχεται
Ἕνὸς πρὸς ἀνδρὸς ἀλλ᾿ ἐλευθέρα πόλις,
Δῆμος δ᾿ ἀνάσσει —
Primum incœpisti orationem falsò hospes,
Quærens tyrannum hic; non enim regitur
Ab uno viro, sed est libera hæc civitas,
Populus autem regnat —
PROPTER duo incommoda sanè maxima, et pro tuo pondere gravissima, potestatem populi esse regiâ majorem proximo capite negâsti: quippe, si concederes, quærendum regi aliud nomen esset, translato in populum regis vocabulo; et partitiones quædam politicæ conturbarentur: quorum alterum vocabularii dispendium foret; alterum, tuorum Crux politicorum. Ad ea sic à nobis responsum est, ut primum salutis et libertatis nostræ, deinde etiam nomenclaturæ tuæ et politices habita nonnulla ratio esset. Nunc aliis rationibus evincendum esse aïs, regem à sibi subjectis judicari non posse, quarum hæc erit maximè potens et valida, quòd rex parem in suo regno non habeat. Quid aïs? non habet rex in suo regno parem? quid ergo illi duodecim vetustissimi Franciæ Pares? an Turpini fabulæ sunt et nugæ? an frustra et ad ludibrium sic nominati? Cave istam viris Galliæ Principibus contumeliam dixeris. An quia inter se pares? quasi verò nobilitatis totius Gallicæ duodecim tantùm inter se pares esse; aut dicendos idcirco Franciæ Pares existimandum sit. Quòd nisi revera sint regis Franciæ Pares, proptereà quòd cum eo rempub. pari jure atque consilio administrent, vide ne in Franciæ regno potiùs quàm in nostra repub. quod unicum tuâ interest, glossario illudatur. Age verò, fac planum, non esse regi in regno suo parem. Quia, inquis, populus Romanus post reges exactos, duos constituit Consules, non unum; ut si unus peccaret, coërceri a collega posset. Vix fingi quicquam potuit ineptius: cur igitur unus duntaxat Consulum fasces apud se habuit, non uterque, ad alterutrum coërcendum alter datus erat? quid si etiam uterque contra rempub. conjurâsset, an meliore loco res fuisset, quàm si collegam alteri nullum dedissent? Constat autem et ambos Consules et Magistratus omnes obtemperare Senatui semper debuisse, quoties id è repub. esse, patribus et plebi visum est. Hujus rei Marcum Tullium in oratione pro Sestio locupletissimum testem habeo: à quo simul brevissimam Romanæ civitatis descriptionem accipe; quam is et sapientissime constitutam, et omnes bonos cives nôsse earn oportere dicebat, quod idem et nos dicimus. Majores nostri cum regum potestatem non tulissent, ita magistratus annuos creaverunt, ut consilium Senatus reipub. præponerent sempiternum: deligcrentur autem in id consilium ab universo populo; aditúsque in ilium summum ordinem omnium civium industriæ ac virtuti pater et: Senatum reipub. custodem, præsidem, propugnatorem collocaverunt: Hujus ordinis auctoritate uti magistratus, et quasi ministros gravissimi consilii esse voluerunt. Exemplo illustri esse poterunt Decemviri; qui cùm potestate consulari, et summâ præditi essent, eos tamen omnes simul, etiam renitentes, patrum authoritas in ordinem coëgit; Consules etiam nonnullos, antequam magistratum deposuerant, hostes judicatos et contra eos sumpta arma esse legimus: hostilia enim facientem, esse consulem nemo putabat. Sic bellum contra Antonium Consulem Senatûs authoritate est gestum: in quo victus pœnas capitis dedisset, nisi Octavianus Cæsar regnum affectans evertendæ reipub. consilium cum eo iniisset. Jam quòd hoc proprium esse aïs Majestatis regalis, ut imperium penès unicum sit, haud minùs lubricum est, et à te quidem ipso statim refellitur: Judices, enim Hebræorum et singuli, et toto vitæ spatio imperium obtinebant; Scriptura quoque reges eos vocat; et tamen à Synedrio magno judicabantur. Ita fit, dum dixisse omnia vis videri, ut nihil ferè nisi pugnantia loquaris. Quæro deinde qualem tu formam regiminis esse dicas, cùm Romanum imperium duo simul trésve imperatores habuerunt; an imperatores tibi, id est reges, an optimates, an triumviri videntur fuisse? An verò dices Romanum imperium sub Antonino et Vero, sub Diocletiano et Maximiano, sub Constantino et Licinio, non unum imperium fuisse? Jam ista tua statuum tria genera tuis ipsius argutiis periclitantur, si reges isti non fuere: si fuere, non est ergo proprium imperii regii, ut penès unicum sit. Alter, inquis, horum si delinquat, potest alter de eo referre ad populum vel ad senatum, ut accusetur et condemnetur. Annon ergo judicat vel populus vel Senatus ad quos alter ille refert? Si quid igitur ipse tribuis tibi, collega opus non erat ad judicandum collegam. Heu te defensorem, nisi execrabilis potiùs esses, planè miserandum! undiquaque ictibus adeò opportunum, ut si fortè per lusum destinare quis vellet, quovis te loco punctim ferire, vix esse credo ubi temere possit aberrare. Ridiculum esse statuis, regem in se judices dare velle à quibus capite damnaretur. Atqui ego non ridiculum sed optimum tibi oppono imperatorem Trajanum; qui præfectum prætorio Saburanum, cum ei insigne potestatis, uti mos erat, pugionem daret, crebrò sic monuit. Accipe hunc gladium pro me, si rectè agam; sin aliter, in me magis, quòd moderatorem omnium vel errare minùs fas sit. Hæc Dion et Aurelius Victor. Vides ut judicem in se statuerit imperator egregius quamvis non parem. Hoc idem Tiberius per simulationem et vaniloquentiam fortasse dixisset; Trajanum autem virum optimum et sanctissimum non id ex animo dixisse quod verum, quod jus et fas esse sentiebat, scelestus penè sit qui arbitretur. Quanto justiùs ergo Senatui, cùm viribus superior potuerit non parere, planè ex officii ratione paruit; et jure superiorem est fassus. De quo Plinius in Panegyrico: Senatus ut susciperes quartum Consulatum et rogavit et jussit; imperii hoc verbum, non adulationis esse, obsequio tuo crede: et paulò pòst, hæc nempe intentio tua ut libertatem revoces ac reducas. Quod Trajanus de se, idem Senatus de Trajano sensit, suámque authoritatem revera esse supremam; nam qui imperatorem jubere potuit, potuit eundem et judicare. Sic Marcus Aurelius imperator, cum præfectus Syriæ Cassius regnum ei eripere conaretur, obtulit se in judicium vel Senatui vel Populo Romano; paratus regno cedere, siquidem iis ita videretur. Jam verò quis rectius aut meliùs de jure regio existimare et statuere queat, quàm ex ore ipso regum optimorum? Profectò jure naturali rex quisque bonus vel senatum vel populum habet sibi semper et parem et superiorem: Tyrannus autem cùm naturâ infimus omnium sit, nemo non illi par atque superior existimandus est, quicunque viribus plus valet. Quemadmodum enim à vi olim ad leges duce naturâ deventum est, ita, ubi leges pro nihilo habentur, necessariò, eâdem etiam duce, ad vim est redeundum. Hoc sentire, inquit Cicero pro Sestio, prudentiæ est; facere, fortitudinis; et sentire verò et facere, perfectæ cumulatæque virtutis. Maneat hoc igitur in natura, nullis parasitorum artibus concutiendum, rege sive bono, sive malo, vel senatum vel populum esse superiorem. Quod et ipse confiteris, cùm potestatem regiam à populo in regem transiisse dicis. Quam enim regi potestatem dedit, earn naturâ, ac virtute quadam, vel, ut ita dicam, virtualiter, etiam cum alteri dederit, tamen in se habet: Etenim quæ causæ naturales isto modo per eminentiam quandam quidvis efficiunt, plus semper suæ retinent virtutis quàm impertiunt; nec impertiendo se exhauriunt. Vides, quò propiùs ad naturam accedimus, eò evidentiùs potestatem populi supra regiam eminere. Illud etiam constat, populum, modò id ei liberum sit, potestatem regi suam simpliciter et mancipio nunquam dare, neque naturâ posse dare; sed tantùm salutis et libertatis publicæ causâ, quam cùm rex procurare destiterit, intelligitur populum nihil dedisse; quia certo fini tantummodò dedit, monente ipsâ naturâ; quem finem si neque natura, neque populus assequitur, non erit magis ratum quod dedit, quàm pactum quodvis aut fœdus irritum. His rationibus firmissimè probatur superiorem rege esse populum; unde argumentum hoc tuum maximè potens et validum, non posse regem judicari, quia parem in suo regno non habet, nec superiorem, diluitur. Id enim assumis quod nullo modo concedimus. In populari statu, inquis, Magistratus à populo positus ab eodem ob crimen plecti potest; In statu Aristocratico optimates, ab iis quos habent collegas; sed pro monstro est, ut rex in regno suo cogatur causam capitis dicere. Quid nunc aliud concludis quàm miserrimos esse omnium et stultissimos, qui regem sibi constituunt? Sed quamobrem, quæso, non poterit populus tam regem punire reum, quàm popularem Magistratum, aut optimates? An putas omnes populos qui sub regibus vivunt, amore servitutis usque eò deperiisse, ut, liberi cùm essent, servire maluerint, séque omnes, séque totos in unius dominium viri sæpe mali, sæpe stulti ita tradere, ut contra dominum, si sors ferat, immanissimum, nullum in legibus, nullum in natura ipsa præsidium salutis, aut perfugium sibi reliquerint? cur ergo regibus primò regnum ineuntibus conditiones ferunt, cur leges etiam dant regnandi, an ut sperni se eò magis atque irrideri paterentur? adeóne populum universum se abjicere, se deserere, sibi deesse, spem omnem in uno homine, eoque fere vanissimo, collocare? cur item jurant reges nihil se contra legem facturos? ut discant nempe miseri mortales suo maximo malo, solis licere regibus impunè pejerare. Id quod hæc tua nefanda consectaria demonstrant. Si rex qui eligitur, aliqua vel cum sacramento promiserit, quæ nisi promisisset, fortasse nec sumptus esset, si stare nolit conventis, à populo judicari non potest. Immò si subditis suis juraverit in electione, se secundùm leges regni justitiam administrate um, et nisi id jaciat, eos sacramento fidelitatis fore solutos, et facto ipso abiturum esse potestate, à Deo non ab hominibus pœna in fallentem exposcenda est. Descripsi hæc, non ob elegantiam, sunt enim incultissima, nec quod ampliùs refutationis indigeant, etenim ipsa se refutant, se explodunt, se damnant apertissima falsitate sua, atque turpitudine; sed eò feci, ut ob merita tua egregia commendarem te regibus: qui inter officia aulæ tam multa aliquem dignitatis locum, aut munus idoneum tibi prospiciant: cum enim alii sint à rationibus, alii à poculis, alii a ferculis, alii à voluptatibus, tu iis commodissimè sanè eris à perjuriis; tu regiæ non elegantias, ut Petronius ille, nam inscitus nimiùm es, sed perfidiæ summus arbiter eris. Verùm ut summam in te stultitiam summâ improbitate conjunctam esse omnes fateantur, expendamus paulo accuratiùs præclara ilia, quæ proximè affirmâsti: Rex, inquis, etsi subditis juraverit in electione, se secundùm leges regnaturum, et ni faciat, eos sacramento fidelitatis solutos fore, et se facto ipso abiturum potestate, abdicari tamen aut puniri ab iis non poterit. Quî minùs, quæso, rex quàm popularis magistratus? quia in eo regimine populus non omnem transfundit potestatem suam ad magistratum. An hic igitur in regem, cui regnum in se non diutius tradunt, quàm id benè gesserit? Tam itaque rex juratus in leges, reus abjici aut puniri poterit, quàm popularis magistratus. Nam argumento illo Pancratico omnis in regem translatæ potestatis, ampliùs uti non potes, quod tuis ipse machinis imprudens arietâsti. Cognoscite nunc aliam potentissimam et invictam ejus rationem cur subditi regem judicare nequeant, quia legibus solutus est, quia leges solus rex omnes fert; quæ cum falsissima esse jam totics probaverim, hæc etiam invicta tua ratio cum priore ad nihilum recidit. Cæterùm rex ob delicta quævis privata, utpote stuprum, adulterium, et similia, si interdum non plectitur, non tam justitiâ quàm patientia populi id accidit, ne plus turbarum ex morte regis, et rerum mutatione populo eveniat, quàm boni ex uno atque altero vindicato. Ex quo verò omnibus gravis et intolerandus esse incipit, turn quidem, quoquo possunt modo, judicatum vel injudicatum omnes nationes tyrannum occidere fas esse semper credidere. Unde Marcus Tullius in secunda Philippica de Cæsaris interfectoribus, Hi primi cum gladiis non in regnum appetentem, sed in regnantem impetum fecerunt: quod cum ipsum factum per se præclarum atque divinum est, tum est positum ad imitandum. Quàm hujus tu dissimilis! Homicidium, adulterium, injuria, non hæc crimina regia sunt, sed privata. Euge parasite, lenones jam omnes et propudia aulica hac voce demeruisti; O quàm lepidè simul et parasitaris, et eâdem operâ lenocinaris! Rex adulter benè potest regnare, et homicida, ideóque vita privari non debet, quia cum vita regno quoque exueretur; at nun quam hoc fuit probatum legibus divinis aut humanis, ut duplex vindicta de uno cnmine sumeretur. Os impurum et infame! eadem ratione nec populares magistratus, nec optimates, ne duplici pœnâ afficerentur, ne judex quidem, aut senator flagitiosus pœnas capite ullas persolvere debebit; cum vita enim et ipsi suo magistratu privarentur. Ut potestatem, sic majestatem etiam populo adimere et in regem conferre studes; vicariam si vis et translatitiam, primariam certè non potes, uti nec potestatem. Crimen, inquis, majestatis non potest committere rex adversùs populum suum; potest autem populus adversùs regem. Et tamen rex propter populum duntaxat rex est, non populus propter regem. Populus igitur universus aut pars major plus semper rege debet posse: negas, et calculos ponis; plus potest quàm singuli, bini, terni, deni, centeni, milleni, decies milleni. Esto. Plus quàm dimidia pars populi. Non repugno. Quid si alterius dimidiæ pars altera accedat, annon adhuc plus poterit? Minime. Progredere; quid aufers abacum, peritissime Logista, an progressionem Arithmeticam non calles? Vertit rationes, et annon rex cum optimatibus plus potestatis habeat, quærit; iterum nego, Vertumne, si pro optimatibus proceres intelligas; quoniam accidere potest, ut nemo inter eos optimatis nomine sit dignus: fit etiam sæpiùs, ut multo plures de plebe sint, qui virtute et sapientiâ proceres antecellant; quibus cùm pars populi major vel potior accedit, eos universi populi instar esse haud verear dicere. At si plus quàm universi non potest, ergo rex erit tantùm singulorum, non omnium universim sumptorum; rectè; nisi ipsi voluerint. Rationes jam subducito; comperies te imperitè supputando sortem perdidisse. Dicunt Angli penès populum jus majestatis ex origine et natura residere; hoc verò est omnium statuum eversionem inducere. Etiámne Aristocratiæ:, et Democratiæ? Credibile sanè narras: quid si etiam Gynæcocratiæ, sub quo statu ferunt te domi propemodùm vapulare, annon bearent te Angli, O perpusilli homo animi? sed hoc frustra speraveris; æquissimè enim est comparatum, ut qui tyrannidem foris imponere omnibus cupias, ipse domi tuæ servitutem servias turpissimam, et io minimè virilem. Doceamus te oportet, inquis, quid nomine populi intelligi velimus. Permulta sunt, quæ te doceri potiùs oporteret; nam quae te propius attingunt, videris ea penitùs nescire, et præter literulas nihil unquam didicisse, ne percipere quidem potuisse. Hoc tamen scire te putas, nos populi nomine plebem solùm intelligere quòd optimatum consessum abrogavimus. At illud est ipsum quod demonstrat nos populi vocabulo omnes ordinis cujuscunque cives comprehendere; qui unam tantummodo populi curiam supremam stabilivimus, in qua etiam proceres, ut pars populi, non pro sese quidem solis, ut antea, sed pro iis municipiis, à quibus electi fuerint, suffragia ferendi legitimum jus habent. Inveheris deinde in plebem, cæcum eam et brutam, regendi artem non habere, nil plebe ventosius, vanius, levius, mobilius; Conveniunt in te optimè hæc omnia; et de infima quidcm plebe sunt etiam vera, de media non item; quo ex numero prudentissimi fere sunt viri, et rerum peritissimi: cæteros hinc luxus et opulentia, inde egestas et inopia à virtute et civilis prudentiæ studio plerunque avertit. Plures nunc esse modos asseris regum constituendorum, qui nihil populo debent hoc nomine, et imprimis illi, qui regnum habent hæreditarium. At verò servæ sint istæ nationes oportet, et ad servitutem natæ, quæ talem agnoscant dominum, cui se sine assensu suo hæreditate obvenisse credant: pro civibus certè, aut ingenuis et liberis haberi non possunt; nec rempub. habere ullam censendæ; quinimmò inter facultates, et possessiones quasi heri sui, et herilis filii numerandæ sunt: nam quod ad jus dominii, quid distent à servitiis et pecoribus non video. Secundò, qui armis sibi regnum fecit, populum, inquis, non potest authorem agnoscere imperii prolati vel usurpati. At nobis non de victore, sed de subacto rege sermo nunc est; quid victor possit, aliàs disputabimus, tu hoc age. Quod autem regi jus patrisfamilias antiquum toties attribuis, ut inde absolutæ potestatis in regibus exemplum petas, dissimillimum id esse jam saepiùs ostendi: Aristoteles etiam ille quem crepas vel initio politicorum, si legisses, idem te docuisset: ubi aït malè eos judicare, qui inter patremfamilias et regem parùm interesse existimant; regnum enim à familia, non numero solùm, sed specie differre. Postquam enim pagi in oppida et urbes crevere, evanuit paulatim jus illud regale familiæ, et agnosci desitum est. Hinc scribit Diodorus, lib. I. regna antiquitùs dari non regum filiis, sed iis quorum maxima in populum beneficia extiterunt. Et Justinus, Principio rerum, gentium, nationúmque imperium penès reges erat; quos ad fastigium hujus majestatis, non ambitio popularis, sed spectata inter bonos moderatio provehebat. Unde perspicuum est, in ipso gentium principio, imperium paternum et hæreditarium virtuti, et populari statim juri cessisse. Quæ origo imperii regii et ratio et causa maximè naturalis est. Ob earn enim ipsam causam primò homines in unum convenere, non ut unus omnes insultaret, sed ut quocunque alterum lædente, ne lex deesset, neve judex inter homines, quo læsus aut defendatur aut saltern vindicetur. Dispersos olim homines et dispalatos disertus aliquis, et sapiens ad vitam civilem traduxit; tu hoc maximè consilio, inquis, ut in congregates imperium haberet. Nimbrotum fortasse intelligis, qui tyrannorum primus fuisse dicitur: vel hæc tua solius malitia est, quæ in illos olim magnos et excelsi animi viros cadere non potuit, tuum solius commentum, à nemine, quod sciam, ante te traditum; cum utilitatem et salutem generis humani, non sua commoda, suúmque dominatum respexisse illos primos urbium conditores, antiquorum omnium monumentis proditum sit. Unum præterire non possum, quo tu veluti emblemate quodam exornare credo cætera hujus capitis voluisti: si consulem, inquis, in judicium venire oportuisset, priusquam magistrate abisset, dictator ad hoc creandus fuisset, cum initio dixeris, ideo collegam ei fuisse datum. Sic tua semper inter se congruunt, et quid de quaque re dicas, quidve scribas, quàm nullius momenti sit, paginis ferè singulis declarant. Sub antiquis regibus Anglo-saxonicis plebem, aïs, ad comitia regni nunquam vocari solitam esse. Si quis nostrorum hoc affirmâsset, possem eum haud multo negotio erroris arguere; tuâ istâ peregrinâ affirmatione res nostras hallucinante minùs moveor. Et de communi regum jure quæ habuisti hæc ferè sunt. Reliqua multa, nam et sæpissimè devius esse soles, prætermitto, vel quæ fundamento nituntur nullo, vel quæ extra causam posita sunt: Non enim id operam do, ut tibi par esse loquacitate videar.
SI de communi regum jure, Salmasi, quæ sentires, ea sine contumelia cujusquam protulisses, quamvis in hac rerum apud Anglos mutatione, tamen, cùm libertate scribendi uterere tuâ, neque erat cur quisquam Anglorum tibi succenseret, neque in asserendâ, quam tueris, sententiâ minus effecisses. Nam si hoc et Mosis et Christi præcptum est, Omnes regibus suis tam bonis quàm malis subjici, sive Hispanos, sive Gallos, sive Italos, sive Germanos, sive Anglos, sive Scotos, quod suprà (p. 127.) affirmabas, quid attinebat te exterum et ignotum jura nostra balbutire, eáque velle nobis è cathedra quasi schedulas tuas, et miscellanea prælegere, quæ utcunque legibus divinis debere cedere multis antea verbis docueras. Nunc satis constat non tam tuopte ingenio ad causam regiam adjecisse te animum, quàm partim pretio, pro ejus qui te conduxit copia, maximo, partim spe præmii cujusdam majoris conductum fuisse, ut Anglos vicinorum nemini molestos, rerum tantummodò suarum arbitros libello infami lacerares. Hoc nisi esset, quenquámne tantâ credibile est impudentiâ esse aut insaniâ, ut longinquus et extraneus immergere se gratis in res nostras, ad partes etiam se adjungere non dubitaret? Nam quid tua malùm refert, quid rerum Angli inter se gerant? Quid tibi vis, Ole, quid tibi quæris? nihilne domi habes quod ad te pertineat? Utinam eadem haberes quæ habuit ille notissimus in epigrammate Olus; et fortasse habes; dignus profectò es. An uxor tua stimulatrix illa, quæ ut in gratiam exulis Caroli hæc scriberes etiam currentem incitâsse fertur, ampliores fortè in Anglia professiones, et honoraria nescio quæ, redeunte Carolo, ominata tibi est? At scitote fœmina Virque, non esse locum in Anglia neque lupo neque Lupi Domino. Unde mirum non est te toties in molossos nostros tantam rabiem effudisse. Quin redis ad illustres illos in Gallia titulos tuos, et imprimis ad famelicum ilium Lupi dominatum, deinde ad consistorium illud regis Christianissimi sacrum; nimis longo intervallo consiliarius peregrè abes à patriâ. Verùm illa, quod planè video, neque te desiderat neque consilia tua; ne cùm redires quidem paucis abhinc annis, et culinam Cardinalitiam olfacere et sectari cœpisses: Sapit mehercule, sapit, téque oberrare semivirum Galium cum uxore viro, et refertissimis inaniarum scriniis facilè sinit; donee stipem sive equiti grammatistæ, sive illustri Hippocritico satis largam alicubi gentium in veneris; si cui fert animus regi vel civitati, doctorem erraticum et venalem mercede maximâ liceri. Sed eccum tibi licitatorem; vendibilis necne sis, et quanti, jam statim videbimus. Pertendunt, inquis, Parrcidæ, regni Anglicani statum mixtum esse, non merè regium. Pertendit idem sub Eduardo Sexto Smithus noster, juris consultus idem bonus, et politicus, quem fuisse parricidam non dices, ejus libri ferè initio, quem de repub. Anglicanâ scripsit; neque id de nostrâ solùm, sed de omni penè repub. idque ex Aristotelis sententiâ verum esse affirmat; neque aliter ullam rempub. stare posse. At enim quasi piaculum esse crederes quicquam dicere sine repugnantiis, ad priores illas et jam tritissimas fœdè revolveris. Nullam gentem aïs esse nec fuisse unquam quæ regis appellatione non intellexerit eam potestatem quæ solo Deo minor est, quæque solum Deum judicem haberet; et tamen paulo post fateris, nomen regis datum vel olim fuisse ejusmodi potestatibus et magistratibus qui plenum et liberum jus non haberent, sed à populi nutu dependens, ut sufetes Carthaginiensium, judices Hebræorum, reges Lacedæmoniorum, et postremo Aragonensium. Satisne bellè tibi constas? Tum quinque monarchiæ species ex Aristotele recenses, quarum una tantùm jus illud obtinuit quod tu regibus commune omnibus esse dicis. De qua haud semel jam dictum est, nullum ejus exemplum vel ab Aristotele allatum, vel usquam extitisse: Quatuor reliquas, et legitimas, et legibus fuisse minores dilucidè ostendit. Primum horum erat regnum Laconicum, et maximè quidem ejus sententiâ regnum, eorum quatuor quæ legitima erant. Secundum erat Barbaricum, hoc solo diuturnum quia legitimum, et volente populo: nolente autem, omnis rex continuò non erit rex sed tyrannus, si invito populo regnum retinuerit, eodem teste Aristotele. 1. 5. Idem de tertia regum specie dicendum est, quos ille Æsymnetas vocat, electos à populo, et ad certum plerunque tempus, certásque causas, quales ferè apud Romanos fuere Dictatores. Quarta species eorum est, qui Heroïcis temporibus regnabant, quibus ob egregia merita regnum ultro à populo delatum erat, sed legitimum tamen; neque verò hi nisi volente populo regnum tenebant, nec aliâ re magis differre has quatuor regni species â tyrannide aït, quàm quòd illic volente, hîc invito populo regnetur. Quinta denique regni species, quæ παμβασιλεία dicitur, et est cum summa potestate, quale tu jus regum omnium esse vis, à philosopho planè damnatur, ut neque utile, neque justum, neque naturale, nisi sit ut populus ferre possit istiusmodi regnum, iisque deferat qui virtute aliis omnibus longè præducent. Hæc tertio politicorum, cuivis obvia sunt. Verùm tu, credo, ut vel semel ingeniosus et floridus esse viderere, has quinque monarchiæ species quinque zonis mundi assimilare gestiebas; Inter duo extrema potentiæ regalis tres aliæ species interpositæ magis temperatæ videntur, ut inter zonas torridam et frigidam, quæ mediæ jacent. Festivum caput! quàm pulchras nobis similitudines concinnare semper soles! Tu igitur, quo regnum absolutæ potestatis ipse damnas, ad zonam frigidam hinc ocyùs amolire; quæ post adventum illic tuum plus duplo frigebit: nos interim à te novo Archimede sphæram illam, quam describis, mirabilem expectamus, in qua duæ sint extremæ zonæ, una torrida, altera frigida, tres mediæ temperatæ. Reges, inquis, Lacedæmoniorum in vincula conjici fas erat, morte multari fas non erat. Quare? an quia damnatum capite Agidem lictores et peregrini milites rei novitate perculsi, regem ducere ad mortem non esse fas existimabant? Et populus quidem Spartanus ejus mortem agrè tulit, non quòd rex capitali supplicio affectus fuerit, sed quòd bonus, et popularis, factione divitum judicio lllo circumventus esset. Sic itaque Plutarchus, primus rex Agis ah eplions est morte multatus; quibus verbis non quid fas, sed quid factum sit, tantummodò narrat. Nam qui regem in jus ducere, vel etiam in vincula possunt, illos non posse eundem supplicio ultimo afficere, puerile est credere. Accingeris jam tandem ad jus regum Anglicorum. Rex, inquis, in Anglia unus semper fuit. Hoc eo dicis, quia modò dixeras, rex non est nisi unus sit et unicus. Quod si ita est, aliquot sanè quos credebam Angliæ reges fuisse, non erant: Nam ut multos omittam Saxonicorum, qui consortes imperii vel filios vel fratres habuere, constat Henricum Secundum è stirpe Normanica cum filio regnâsse. Ostendant, inquis, aliquod regnum sub unius imperio, cui non potestas absoluta adjuncta fuerit, in quibusdam tamen magis remissa, in aliis magis intenta. Ostende tu potestatem absolutam remissam, asine; annon absoluta est summa? Quomodo ergo summa et remissa simul erit? quoscunque fateberis reges cum remissa potestate esse, eos non esse cum absoluta facilè vincam, inferiores proinde esse populo naturâ libero, qui et suus ipse legislator est, et potestatem regiam vel intendere, vel remittere potest. Britannia, an tota olim regibus paruerit, incertum: Verisimilius est, prout tempora ferebant, nunc hanc nunc illam reipub. formam adhibuisse. Hinc Tacitus, Britanni olim regibus parebant, nunc per principes factionibus et studiis trahuntur. Deserti à Romanis, quadraginta circiter annos sine regibus fuere: regnum itaque perpetuum, quod affirmas, antiquitùs non fuit; fuisse autem hæreditarium precisè nego; quod et regum series, et mos creandi eorum demonstrat: disertis enim verbis petuntur populi suffragia. Postquam enim rex consuetum juramentum dedit, accedens archiepiscopus ad quatuor partes exstructi suggesti, toties rogat populum universum his verbis, consentire vultis de habendo ipsum regem? planè ac si Romano more dixisset, vultis, jubetis hunc regnare? quod opus non foret, si regnum jure esset hæreditarium; verùm apud reges usurpatio pro jure sæpissimè obtinet. Tu Caroli bello toties victi jus regium jure belli fundare adniteris: Gulielmus scilicet cognomento conquæstor nos subjugavit. At sciunt qui in nostra historia peregrini non sunt, Anglorum opes uno illo prælio Hastingensi non adeò attritas fuisse, quin bellum facilè instaurare potuissent. Sed regem accipere, quàm victorem et tyrannum pati malebant. Dant itaque jusjurandum Gulielmo, se fidem ei servaturos; dat pariter Gulielmus juramentum illis, admotus altari, se omnia, quæ par est bonum regem, iis esse vicissim præstiturum. Cum falleret fidem, et rursus Angli arma caperent, difiisus ipse suis viribus juravit denuò, tactis Evangeliis, antiquas se leges Angliæ observaturum. Si postea igitur Anglos miserè afflixit, non id jure belli, sed jure perjurii fecit. Certum est præterea jam multis ab hinc seculis victos et victores in unam gentem coaluisse; ut jus illud belli, si quod unquam fuit, antiquari jam diu necesse sit. Ipsius verba morientis quæ ex libro Cadomensi fide dignissimo descripta reddimus, omnem dubitationem tollunt. Neminem, inquit, Anglici regni constituo hæeredem. Qua voce jus illud belli, simúlque illud hæreditarium, cum ipso mortuo Gulielmo conclamatum atque sepultum est. Video nunc aliquam te in aula dignitatem, quod prædixi fore, esse adeptum, summus nimirum aulicæ astutiæ quæstor regius et procurator es factus. Unde hoc quod sequitur videris ex officio scribere, Vir magnifice. Siquis prædecessorum regum factionibus procerum, vel seditionibus plebis coactus, aliquid de suo jure remiserit, id non potest successori obesse, quin id iterum sibi vindicet. Rectè mones: itaque si quo tempore majores nostri aliquid de jure suo per ignaviam amisere, an id oberit nobis, eorum posteris? Pro se illi quidem servitutem spondere, si vellent, pro nobis certè non poterant; quibus idem semper jus erit nosmet liberandi, quod illis erat in servitutem se cuilibet tradendi. Miraris quid faciat, ut rex Britanniæ hodie debeat haberi pro magistratu tantùm regni, qui autem alia regna in Christianitate obtinent, plenâ et liberâ potestate polleant. De Scotia remitto te ad Buchananum; de Gallia etiam tua, ubi hospes esse videris, ad Francogalliam Hotomani, et Girardum Franciæ Historicum; de cæteris ad alios, quorum nulli quod sciam Independentes erant: ex quibus de jure regio longè alia poteras didicisse, quàm quæ doces. Cùm jure belli tyrannidem regibus Angliæ asserere nequiveris, facis jam periculum in jure parasitico. Edicunt reges se regnare Dei gratiâ: quid si Deos se esse edixissent? te credo flaminem facilè erant habituri; sic Pontifex Cantuariensis Dei providentiâ archiepiscopari præ se tulit. Túne istâ fatuitate Papam non vis esse regem in Ecclesia, ut regem constituere plusquam Papam in repub. possis? At in regni statutis appellatur Rex Dominus noster. Mirus tu quidem statutorum nostrorum nomenculator repentè evasisti; nescis tamen multos dici dominos qui non sunt; nescis quàm iniquum sit ex titulis honorariis, ne dicam adulatoriis, de jure et veritate rerum statuere. Eodem refer quod Parlamentum regis dicitur: nam et frænum regis vocatur; adeóque non magis rex Parlamenti est dominus, quàm equus est sui dominus fræni. At cur non regis Parlamentum, cum ab eo convocetur? Dicam tibi; quia convocatur etiam senatus à Consule, neque propterea dominus illius concilii erat. Quod itaque rex Parlamentum convocat, id facit pro officio suo ac munere quod à populo accepit, ut etiam quos convocat, eos de arduis regni negotiis consuleret, non de suis: aut siqua dici sua possunt, de iis postremo semper loco agi solitum erat; ad arbitrium etiam Parlamenti, non suum. Nec verò ignorant, quorum id interest scire, Parlamentum sive vocatum, sive non vocatum, bis intra vertentem annum antiquitùs ex lege potuisse convenire. At regis etiam leges nuncupantur. Sunt istæ quidem ad regem phaleræ; rex autem Angliæ legem ferre per se potest nullam; neque enim ad leges ferendas, sed ad custodiendas à populo latas constitutus erat. Túque hic fateris congregari idcirco Parlamentum ut leges conderet. Quapropter et lex Terræ vocatur, et lex populi: Unde Ethelstanus rex in præfatione legum, ubi omnes alloquitur, vobis, inquit, lege vestrâ omnia largitus sum: et in formula juramenti quo reges Angliæ antequam crearentur obstringere se solebant, sic populus à rege stipulator. Concedis justas leges quas vulgus elegerit? respondet rex, concedo. Erras etiam tota Anglia, qui regem quo tempore Parlementum non habetur, plenè planéque totum regni statum regio jure gubernare aïs. Nam neque de bello, neque de pace quod magni sit momenti, quicquam decernere, ne in jure quidem dicundo curiarum decretis intercedere potest. Jurant itaque judices nihil se in judiciis exercendis nisi ex lege facturos, etiamsi rex ipse dicto, aut mandato, vel etiam literis proprio annulo obsignatis aliter imperaret. Hinc sæpius in nostro jure rex infans dicitur; nec sua jura aut dignitates, nisi pueri aut pupilli in modum, possidere. Spec. Just. c. 4. sect. 22. hinc etiam illud apud nos crebrò dici solitum, rex non potest facere injuriam. Quod tu hoc modo sceleratè interpretaris, non est injuria quam facit rex, quia in eo non punitur. Admirabilem hominis impudentiam et improbitatem vel hoc solo interpretamento quis non perspiciat? Capitis est imperare, inquis, non membrorum; rex Parlamenti caput est. Siccine nugarere, si cor tibi saperet? erras iterum (sed quis finis errorum est tuorum) in quo regis consiliarios à Parlamenti ordinibus non distinguis; nam neque illos quidem omnes, horum verò nullos reliquis non probatos eligere debebat rex; in plebeium autem ordinem ut quenquam eligeret, id sibi ne sumebat quidem unquam. Quibus id muneris populus delegabat, per municipia singuli suffragiis omnium eligebantur; notissima loquor, eoque brevior sum. Falsum autem esse aïs, quod sanctæ Independentiæ cultores asserunt, Parlamentum à populo fuisse institutum. Video jam quid sit cur papatum tanto impetu evertere contendas: alium ipse papatum in alvo, quod aïunt, gestas: quid enim aliud uxor uxoris, lupus ex lupa gravidus, nisi aut portentum, aut papatum aliquem novum parturire debebas? Certè Papa germanus quasi jam esses, sanctos et sanctas pro arbitrio facis; reges etiam omni peccato absolvis, et, quasi strato jam hoste papa, ejus exuviis opimum te ornas. Verùm, quia papa nondum per te planè cecidit, dum libri illius tui de Primatu, secunda et tertia, et fortasse quarta et quinta pars prodierit, qui multos mortales tædio priùs enecabit, quàm tu papam eo libro subegeris, sit satis interea, quæso, ad Antipapatum saltern posse adscendere; est altera, quam tu, præter illam Independentiam abs te irrisam, sanctorum in numerum seriò retulisti, Tyrannis regia: sanctæ ergo Tyrannidis regiæ tu Pontifex eris Maximus; et nequid desit tibi ad Papales titulos, Servus etiam servorum eris, non Dei sed aulæ; quoniam ilia Chenaani maledictio adhæsisse tibi ad præcordia videtur. Bestiam appellas populum. Quid interim es ipse? Non enim sacrum illud consistorium, neque sanctus ille Lupus te dominum suum aut populo exemerit aut vulgo; neque effecerit, quin sicuti es, teterrima ipse bestia sis. Certè libri sacri prophedci magnorum regum monarchiam et dominationem immanis Bestiæ nomine ac specie adumbrare solent. Sub regibus ante Guilielmum, inquis, nulla Parlamenti mentio exstat. De vocabulo Gallicano altercari non libet: res semper fuit: et Saxonicis temporibus Concilium Sapientum vocari solitum concedis. Sapientes autem tam sunt plebis, quàm procerum ex numero. At in statuto Mertonensi, vigesimo Hen. Tertii comitum et Baronum tantum fit mentio. Ita te semper nomina decipiunt, qui tantùm in nominibus ætatem omnem contrivisti; nobis enim satis constat, et Quinque-portuum curatores, et decuriones urbicos, nonnunquam et mercatores illo seculo baronum nomine appellatos fuisse; neque dubium omnino est, quin Parlamenti quosque Senatores quantumvis plebeios, ætas ilia jure multò podore barones nuncupaverit: nam et anno ejusdem regis quinquagesimo secundo tam nobiles, quàm plebeios fuisse convocatos, Marlbrigii statutum, sicut et reliqua fere statuta omnia disertis verbis testantur: quos etiam plebeios, comitatuum magnates Edouardus tertius in præfatione Statuti Stapli, quam perdoctè pro me recitas, vocavit; eos nimirum qui de singulis civitatibus pro toto comitatu venerant; qui quidem plebeium ordinem constituebant, neque erant proceres, aut esse poterant: Tradit etiam liber statutis illis vetustior, qui inscribitur, Modus habendi Parlamenta, licere regi cum plebe sola Parlamentum habere, legésque ferre, quamvis Comites et Episcopi non adsint; non itidem licere regi cum comitibus et episcopis, si plebs non aderit. Hujus rei ratio quoque adjicitur; quia cum nondum Comites aut episcopi constituti essent, Reges cum populo tamen Parlamenta, et Concilia peragebant: deinde comites pro se tantùm veniunt; plebeii pro suo quisque municipio. Ex quo iste ordo universi populi nomine adesse intelligitur; eóque nomine et potiorem, et nobiliorem ordine patricio, omnique ex parte anteponendum esse. Sed judicandi potestas, inquis, penès domum plebeiam nunquam fuit. Neque penès regem Angliæ fuit unquam: illud tamen memineris, principio omnem potestatem à populo fluxisse, et etiamnum proficisci. Quod et Marcus Tullius de lege Agraria pulcherrimè ostendit. Cùm omnes potestates, imperia, curationes ab universo populo proficisci convenit, turn eas profectò maximè, quæ constituuntur ad populi fructum aliquem, et commodum; in quo et universi deligant quem populo maximè consulturum putent, et unusquisque studio et suffragio suo viam sibi ad benefcium impetrandum munire possit. Vides Parlamentorum veram originem, illis Saxonicis archivis longè vetustiorem. Dum in hac luce veritatis et sapientiæ versari licebit, frustra nobis obscuriorum ætatum tenebras offundere conaris. Quod non eò dici â me quisquam existimet, quasi ego de authoritate et prudentiâ majorum nostrorum detrahi quicquam velim; qui in legibus bonis ferendis plus sanè præstiterunt, quàm vel ilia secula, vel illorum ingenium et cultus tulisse videatur: et quamvis leges rarò non bonas irrogarent, ignorantiæ tamen, et imbecillitatis humanæ sibi conscii, hoc veluti fundamentum legum omnium posteris tradi voluerunt, quod et nostri Jurisperiti omnes agnoscunt, ut si qua lex aut consuetudo legi divinas aut naturali, aut rationi denique repugnaret, ea ne pro lege sancitâ habeatur. Unde tu, etiamsi edictum fortasse aliquod aut statutum in jure nostro, quo regi tyrannica potestas attribuatur, invenire posses, id, cùm et divinæ voluntati, et naturæ, et rationi contrarium sit, intelligito, ex generali et primariâ ista lege nostra quam attuli, rescindi apud nos, et ratum non esse; verùm tu jus nullum tale regium apud nos invenies. Cum enim judicandi potestas primitùs in ipso populo fuisse constet, Anglos autem eam ab se in regem nullâ lege regia unquam transtulisse, (neminem enim judicare aut solet aut potest rex Angliæ, nisi per leges provisas jam et approbatas, Fleta l. i. c. 17.) sequitur eandem adhuc integram atque totam in populo si tarn esse; nam parium domui aut nunquam traditam, aut recuperari jure posse non negabis. At, regis est, inquis, de vico municipium, de eo civitatem facere, ergo illos creat qui constituunt domum inferiorem. At inquam, oppida et municipia regibus antiquiora sunt; etiam in agris populus est populus. Jam Anglicismis tuis magnoperè delectamur; County Court, The Turn, Hundreda; mirâ nempe docilitate centenos Jacobæos tuos Anglicè numerare didicisti.
Quis expedivit Salmasio suam Hundredam,Longam deinde de comitibus et Baronibus dissertationem subtexis; ut ostendas regem esse eorum omnium creatorem, quod facilè concedimus, eóque nomine regibus plerunque serviebant; ideóque ne gentis liberæ deinceps judices essent, rectè providimus. Potestatem convocandi Parlamentum quoties libet, et quando vult dissolvendi ex omni temporis memoria penès regem esse affirmas. Tibine igitur balatroni mercenario et peregrino, perfugarum dictata exscribenti, an disertis legum nostrarum verbis fides habenda sit, infrà videbimus. At, inquis, reges Angliæ Parlamento majus imperium habuisse alio argumento probatur, eóque invincibili; regis potestas perpetua est et ordinaria, quæ per se sine Parlamento regnum administrat; Parlamenti extraordinaria est authoritas, et ad certas tantùm res, nec sine rege quicquam validi statuere idonea. Ubinam dicamus vim magnam latere hujus argumenti? an in ordinaria et perpetuâ? Atqui minores multi magistratus habent potestatem ordinariam et perpetuam, quos Irenarchas vocamus; an summam ergo habent? suprà etiam dixi potestatem regi idcirco traditam à populo fuisse, ut videret authoritate sibi commissâ ne quid contra legem fiat; útque leges custodiret nostras, non ut nobis imponeret suas: regis proinde potestatem nisi in regni curiis et per eas, esse nullam: imo populi potiùs ordinaria est omnis, qui per duodecim viros de omnibus judicat. Atque hinc est quòd interrogates in curiâ reus, Cui te permittis judicandum? respondet semper ex more atque lege, Deo et populo, non Deo et regi, aut regis vicario. Parlamenti autem authoritas, quæ re et veritate, summa populi potestas in illum senatum collata est, si extraordinaria est dicenda, id tantùm propter ejus eminentiam dicitur; alioqui, ut notum est, ipsi ordines appellantur, non extra ordinem ergó; et si non actu, quod aïunt, virtute tamen perpetuum habent in omnes curias et potestates ordinarias jus atque authoritatem; idque sine rege. Offendunt nunc limatulas, opinor, aures tuas nostrorum barbaræ locutiones: cujus ego si vacaret, aut operæ pretium esset, tot barbarismos hoc uno libro notare possem, quot si pro merito lueres, profectò omnes puerorum ferulas in te frangi oporteret, nec tot aureos tibi dari, quot illi quondam pessimo poëtæ; colaphos longè plures. Prodigium esse aïs, omnibus portentis opinionum monstrosius, quod fanatici personam regis à potestate ejus sejungant. Equidem dicta singulorum non præstitero; personam autem si pro homine vis dici, separari à potestate ejus nec absurdè posse Chrysostomus haud fanaticus docere te potuit; qui præceptum Apostoli de potestatibus ita explanat, ut potestatem ibi et rem, non hominem intelligi asserat. Quidni dicam regem, qui contra leges quid facit, id agere ut privatum vel tyrannum, non ut regem legitimâ potestate præditum? Tu si uno in homine posse plures esse personas, eásque ab ipso homine, sensu et cogitatione separabiles non intelligis, et sensus communis et latinitatis planè expers es. Sed hoc eò dicis, ut reges peccato omni absolvas, utque erepto Papæ primatu indutum te esse existimemus: Rex, inquis, non posse peccare intelligitur, quia peccatum ejus pœ;na non consequitur. Quisquis ergo non punitur, non peccat; non furtum sed pœna facit furem: Salmasius Grammaticus non facit solœcismos, quia manum ferulæ subduxit; post eversum à te Papam sint isti sanè Pontificatûs tui canones, vel certè indulgentiæ tuæ, sive sanctæ Tyrannidis, sive sanctæ Servitutis Pontifex dici mavis. Congesta in extremo capite maledicta tua in Anglicanæ reipub. et Ecclesiæ statum prætereo: hoc enim habent tui similes, homo contemptissime; ut quidque plurimâ dignum est laude, id solent per calumniam maximè vituperare. Sed de jure regio apud nos, seu potiùs de jure populi in regem ne quid temere affirmâsse videar, proferre ex ipsis monumentis non gravabor, quamvis pauca quidem de multis, ea tamen quibus liquidò satis constabit, Anglos ex lege et institute, et more etiam majorum suorum, regem nuper judicavisse. Post Romanorum ex insula discessum sui juris Britanni circiter annos 40. sine regibus fuere; quos primos creârunt, eorum nonnullos supplicio affecere. Britannos ob id Gildas, longe alio, atque tu facis, nomine reprehendit; nempe non quòd reges necavissent, sed quòd injudicatos, vel ut ejus verbis utar, non pro veri examinatione. Vortigernus ob incestas cum filia nuptias, teste Nennio historicorum nostrorum post Gildam antiquissimo, damnatur à beato Germano, et omni concilio Britonum, ejúsque filio Guorthemiro regnum traditur. Haud multò hæc post Augustini obitum gesta sunt: unde vanitas tua facilè redarguitur, qui suprà asseruisti, primum omnium Papam, et nominatim Zachariam docuisse, judicari reges posse. Circa annum Christi 600. Morcantius, qui tunc temporis in Cambria regnabat, propter cædem patrui ab Oudoceo Landaviæ Episcopo in exilium damnatur; quamquam is exilii sententiam latifundiis quibusdam ecclesisæ donatis redemit. Ad Saxones jam veniamus; quorum jura cum reperiantur, facta prætermittam. Saxones Germanis oriundos memineris; qui nec infinitam aut liberam potestatem regibus dedere, et de rebus majoribus consultare omnes solebant; ex quibus intelligere est, Parlamentum, si solum nomen excipias, etiam apud Saxonum majores summâ authoritate viguisse. Et ab iis quidem Concilium Sapientum passim nominatur ab ipsis usque Ethelberti temporibus, quem decreta judiciorum juxta exempla Romanorum cum Concilio Sapientum constituisse memorat Beda. Sic Edwinus Northanymbrorum, Inas occidentalium Saxonum rex, habito cum sapientibus et Senioribus concilio, novas leges promulgavit: alias Aluredus edidit ex concilio item prudentissimorum; atque iis, inquit, omnibus placuit edici earum observationes. His atque aliis multis hujusmodi locis luce clarius est, delectos etiam ex plebe conciliis maximis interfuisse; nisi siquis Proceres solos sapientes esse arbitratur. Extat etiam apud nos perantiquus legum liber cui titulus Speculum Justiciariorum, in quo traditur primos Saxones, post Britanniam subactam, cùm reges crearent, ab iis jusjurandum exigere consuevisse, se, ut quemvis alium è populo, legibus ac judiciis subjectos fore: cap. I. sect. 2. ibidem aït jus esse et æquum ut rex suos in Parlamento habeat pares, qui de injuriis quas vel rex vel regina, fecerit, cognoscerent; regnante Aluredo sancitum legibus fuisse, ut singulis annis Parlamentum bis Londini, vel eo sæpiùs, si opus esset, haberetur. Quæ lex cùm pessimo juris neglectu in desuetudinem abiisset, duabus sub Edouardo Tertio sanctionibus renovata est. In alio etiam antiquo manuscripto, qui Modus Parlamenti inscribitur, hæc legimus; si rex Parlamentum prius dimiserit, quàm ea omnia transigantur quorum causa concilium indictum erat, perjurii reus erit; et juramentum illud quod regnum initurus dederat, violasse censebitur. Quomodo enim, quod juratus est, justas leges concedit, quas populus elegerit, si earum eligendi facultatem petenti populo non dat, vel rariùs Parlamentum convocando, vel citius dimittendo quam res populi ferunt? Jus autem illud jurandum, quo rex Angliæ se obligat, nostri jurisperiti pro sanctissimâ lege semper habuere. Quod autem maximis reipub. periculis remedium inveniri potest (qui solus convocandi Parlamenti finis erat) si conventus ille magnus, et augustissimus ad regis libitum stultissimi sæpe et pervicacissimi dissolvetur? Posse à Parlamento abesse, proculdubiò minus est, quàm Parlamentum dissolvere: at rex per leges nostras illo Modorum libro traditas, abesse à Parlamento, nisi planè ægrotaret, neque potuit, neque debuit: et ne tum quidem nisi inspecto ejus corpore à duodecim regni paribus, qui de adversa regis valetudine testimonium perhibere in senatu possent: soléntne servi cum domino sic agere? Contrà verò plebeius ordo, sine quo Parlamentum haberi non potest, etiam à rege convocatus potuit non adesse, et secessione factâ, de repub. malè gestâ cum rege expostulare: quod et prædictus liber testatur. Verùm, quod caput est, inter leges Edouardi regis vulgò Confessoris, una est eximia, quæ de regis officio tractat; cui rex officio si desit, nomen regis in eo non constabit. Hoc quid esset, ne non satis intelligeretur, Chilperici Francorum regis exemplum subnectit, cui idcircò regnum à Populo abrogatum erat. Puniri autem malum regem ex legis hujus sententia oportere, significabat ille S. Edouardi gladius cui nomen Curtana erat, quem in regum creatione et pompâ gestare Comes Palatii solebat; in signum, inquit noster Matthæus Paris, quòd et regem, si oberret, habeat de jure potestatem cohibendi: gladio autem nemo ferè nisi capite punitur. Hanc legem, cum aliis boni illius Edouardi, Gulielmus ipse conquæstor anno regni quarto ratam habuit: et frequentissimo Anglorum Concilio prope Verulamium religiosissimè juratus confirmavit: quo facto non solùm jus omne belli, si quod in nos habuit, ipse extinxit, sed etiam hujus legis judicio atque sententiæ se subjecit. Ejus etiam filius Henricus cùm in omnes Edouardi leges, tùm in hanc quoque juravit; atque iis duntaxat conditionibus, vivente adhuc fratre Roberto natu majore, in regem est electus. Jurârunt eadem omnes deinceps reges, antequam insignia regni acciperent. Hinc celebris ille et antiquus noster jurisconsultus Bractonus. l. i. c. 8. Non est rex, ubi dominatur voluntas, et non lex. Et. l. 3. c. 9. rex est dum benè regit; tyrannus, dum populum sibi creditum violentâ opprimit dominatione. Et ibidem, exercere debet rex potestatem juris, ut vicarius et minister Dei: potestas autem injuriæ diaboli est, non Dei: cum declinat ad injuriam rex, diaboli minister est. Eadem ferme habet vetustus alter jurisconsultus, libri illius author qui Fleta inscribitur, memor nempe uterque et legis illius Eduardinæ verè quidem regiæ, et regulæ illius in jure nostro primariæ à me suprà dictæ, qua nihil Dei legibus et rationi contrarium haberi pro lege potest; uti nec tyrannus pro rege, nec minister diaboli pro ministro Dei. Cùm itaque lex maximè ratio recta sit, siquidem regi, siquidem Dei ministro obediendum est, eâdem prorsùs et ratione et lege, tyranno et diaboli ministro erit resistendum. Et quoniam de nomine sæpius quàm de re ambigitur, tradunt iidem, regem Angliæ, etiamsi nomen regis nondum perdiderit, judicari tamen, ut quilibet è vulgo, et posse et debere. Bracton. l. i. c. 8. Fleta. l .1. c. 17. Non debet esse rege major quisquam in exhibitione juris; minimus autem esse debet in judicio suscipiendo, si peccat; alii legunt, si petat. Judicari igitur cùm debeat rex noster, sive tyranni sub nomine, sive regis, quos habeat item judices legitimos dictu difficile non debet esse. Eosdem consulere authores haud pejus erit. Bracton. l. 2. c. 16. Fleta. l. i. c. 17. In populo regendo rex habet superiores, legem, per quam factus est, rex, et curiam suam, videlicet Comites et Barones: Comites dicuntur quasi socii regis; et qui habet socium, habet magistrum; et ideò si rex fuerit sine fræno, id est sine lege, debent ei frænum ponere. Baronum autem nomine plebeium ordinem comprehendi supra ostendimus; quin et Pares etiam Parlamenti eosdem fuisse dictos, libri legum nostrarum antiqui passim tradunt: et imprimis liber ille cui titulus, Parlamenti modus; Eligentur inquit de omnibus regni paribus 25, quorum erunt quinque milites, quinque cives id est urbium delegati, quinque municipes: et duo milites pro comitatu majorem vocem habent in concedendo et contradicendo quàm major comes Angliæ; et meritò quidem; illi enim pro tota aliqua provincia, aut municipio suffragia ferunt, isti pro se quisque duntaxat. Comites autem illos Codicillares, quos vocas, et rescriptitios, cùm feudales jam nulli sint, ad judicandum regem à quo creabantur minimè omnium idoneos esse, quis non videt? Cum itaque jus nostrum sit, ut est in illo speculo antiquo, regem habere pares, qui in Parlamento cognoscant et judicent, si quid rex in aliquem populi sui peccaverit, si notissimum sit licere apud nos cui vis è populo in minoribus quibusque curiis injuriarum actionem regi intendere, quantò justius est, quantòque magis necessarium, si rex in universos peccaverit, ut habeat qui eum non refrænare solum et coërcere, sed judicare et punire possint. Pessimè enim et ridiculè institutam esse earn necesse est rempub. in qua de minimis regum injuriis etiam privato cui vis cautum sit, de maximis nihil in commune provisum, nihil de salute omnium, quo minùs liceat ei universos sine lege perdere, qui ne unum quidem lædere per legem poterat. Comites autem esse regis judices, cum ostensum sit neque decere neque expedire, sequitur judicium illud totum ad plebeium ordinem, qui et Pares regni, et Barones, et populi totius potestate sibi delegatâ præditi sunt, jure optimo pertinere. Cum enim (ut in nostro jure scriptum est, quod suprà attuli) plebs sola cum rege sine comitibus aut episcopis Parlamentum constituat, quia rex cum sola plebe, etiam ante comites aut episcopos natos, Parlamenta peragere solebat, eâdem prorsus ratione plebs sola supremam et sine rege, et regem ipsum judicandi potestatem habebit, quòd etiam ante ullum regem creatum, ipsa universi populi nomine concilia et parlamenta peragere, judicare, ferre leges, ipsa reges creare solita erat; non ut populo dominarentur, sed ut rem populi administrarent. Quem si rex contrà injuriis afficere, et servitute opprimere conatus fuerit, ex ipsa legis nostræ sententia nomen regis in eo non constat, rex non est; quòd si rex non sit, quid est quod ei pares ampliùs quæramus? Tyrannum enim jam re ipsa ab omnibus bonis judicatum nulli non satis pares atque idonei sunt, qui supplicio mactandum esse pro tribunali judicent. Hæc cùm ita sint, tot testimoniis, tot legibus prolatis, abundè hoc demùm, quod erat propositum, evicisse arbitror, cùm judicare regem penès plebem jure optimo sit, cùmque plebs regem de repub. déque ecclesia, sine spe ulla sanitatis, pessimè meritum supplicio ultimo affecerit, rectè atque ordine, exque repub. suáque fide, dignitate, legibus denique patriis fecisse. Neque possum hìc non gratulari mihi de majoribus nostris, qui non minore prudentiâ ac libertate, quàm Romani olim, aut Græcorum præstantissimi, hanc rempub. instituerunt; neque poterunt illi, siquid nostrarum rerum sentiunt, non sibi etiam gratulari de posteris suis; qui tam sapienter institutam, tantâ libertate fundatam ab impotenti regis dominatione, cùm redacti penè in servitutem essent, tam forititer, támque prudenter vindicârunt.
Picámque docuit nostra verba conari?
Magister artis venter, et Jacobæi
Centum, exulantis viscera marsupii regis.
Quod si dolosi spes refulserit nummi,
Ipse Antichristi qui modò primatum Papæ
Minatus uno est dissipare sufflatu,
Cantabit ultro Cardinalitium melos.
SATIS jam arbitror palàm esse, regem Angliæ etiam Anglorum legibus judicari posse; suos habere judices legitimos, quod erat probandum. Quid tu porro? (nam quæ tua repetis, ad ea non repetam mea) ex rebus nunc ipsis propter quas comitia indici solent, proclive, inquis, est ostendare regem esse supra Parlamentum. Sit sanè proclive quantum voles, in quo præcipitem te dari jam statim senties. Parlamentum, inquis, congregari solet ad majoris momenti negotia in quibus regni salus et populi versatur. Si rex Parlamentum comvocat ad procurandas res populi, non suas, neque ad nisi assensu eorum atque arbitrio quos convocat, quid aliud est, obsecro, nisi minister populi et procurator? cùm, sine suffragiis eorum quos populus mittit, ne tantillum quidem, neque de aliis, neque de scipso decernere posiit. Quod etiam argumento est, officium esse regis, toties Parlamentum convocare, quoties populus id petit: quandoquidem et res populi, non regis, iis comitiis tractantur, idque populi arbitrio. Quamvis enim regis quoque assensus honoris causâ peti soleret, quem in rebus minoris momenti ad privatorum duntaxat commoda spectantibus poterat non præbere, poterat pro illa formula dicere, rex deliberabit, de iis tamen, quæ ad salutem omnium communem et libertatem pertinebant, prorsus abnuere nullo modo poterat, cùm id contra juramentum regium esset, quo veluti lege firmissimâ tenebatur, et contra præcipuum magnæ Chartæ articulum, c. 29. Non negabimus, non differemus cuiquam jus aut justitiam. Non negabit rex jus aut justitiam, negabit ergo justas leges? non cuiquam, an ergo omnibus? ne in ulla quidem Curiâ minori, num ergò in Senatu supremo? an verò rex ullus tantum sibi arrogabit, ut quid justum sit, quid utile, se unum universo populo scire meliùs existimet ? Cùm ad hoc creatus et electus sit, ut justitiam faciat universis, Bracton. 1. 3. c. 9. per eas nimirum leges quas vulgus elegerit. Unde illud in archivis nostris 7 H. 4. Rot. Pari. num. 59. non est ulla regis prærogativa, quæ ex justitia et æquitate quicquam derogat. Et reges olim acta Parlamenti confirmare recusantes, Chartam videlicet magnam et hujusmodi alia, majores nostri sæpenumerò armis coëgerunt; neque propterea minùs valere illas leges, aut minùs legitimas esse jurisperiti nostri statuunt; quandoquidem assensum rex iis decretis coactus præbuit, quibus jure atque sponte assentiri debebat. Tu dum contendis aliarum etiam gentium reges in potestate vel Synedrii vel Senatus, vel Concilii sui æquè fuisse, non nos in servitutem, sed illas in libertatem asseris: in quo idem facere pergis quod ab initio fecisti, quódque faciunt pragmaticorum stultissimi, ut incauti seipsos in lite sæpiùs contra veniant. At nos scilicet fatemur regem, ubicunque absit, in Parlamento tamen censeri præsentem vi potestatis: ergò quodcunque illic agitur a rege ipso actum intelligi. Tum quasi bolum aliquem nactus esses aut mercedulam, illorum recordatione Caroleorum delinitus, accipimus, inquis, quod dant: accipe igitur, quo dignus es, magnum malum; non enim damus, quod sperabas, inde sequi curiam illam non alia potiri potestate quàm à rege delegata. Si enim dicitur, potestas regis, quæcunque ea sit, à Parlamento abesse non potest, an suprema continuò dicitur? annon potiùs transferri in Parlamentum potestas regia videtur, útque minor majore contineri? sanè si Parlamentum potest, nolente et invito rege, acta ejus et privilegia quibusvis data revocare atque rescindere, si ipsius regis prærogativas, prout videtur, circumscribere, si proventus ejus annuos et impensas aulæ, si famulitium ipsum, si totam denique rem domesticam regis moderari, si vel intimos ejus consiliarios atque amicos amovere, vel etiam è sinu abripere ad supplicium potest, si cuivis denique de plebe à rege ad Parlamentum quacunque de re provocatio est lege data, non itidem à Parlamento ad regem, quæ omnia et posse fieri, et fuisse sæpiùs facta, cum monumenta publica, tum legum nostrarum consultissimi testantur, neminem esse arbitror, modò mens ei sana sit, qui Parlamentum supra regem esse non fateatur. Nam in interregno etiam Parlamentum viget; et quod historiis nostris testatissimum est, nullâ hæreditatis ratione habitâ, sæpè, quem sibi visum est, suffragiis liberrimis regem creavit. Ut summatim dicam quod res est, Parlamentum est supremum gentis Concilium, ad hoc ipsum à Populo planè libero constitutum, et potestate plena instructum, ut de summis rebus in commune consulat; rex ideo erat creatus, ut de consilio et sententia illorum Ordinum consulta omnia exequenda curaret. Quod cùm Parlamentum ipsum edicto nuper suo publicè declararet, neque enim pro æquitate sua recusabat vel externis gentibus actionum suarum rationem ultrò ac sponte reddere, ecce tibi è gurgustio nullius homo authoritatis, aut fidei, aut rei, Burgundus iste Verna, qui summum Angliæ Senatum, jus patrium atque suum scripto asserentem, detestandæ et horribilis imposturæ insimulet. Patriam mehercule tuam pudebit, verbero, se tantæ impudentiæ homuncionem genuisse. Sed habes fortasse quæ salutariter monitos nos velis; agedum, auscultamus. Quas, inquis, leges sancire potest Parlamentum, in quo nec præsulum or do comparet? Túne ergo, furiose, præsules ex ecclesia extirpatum ibas, ut in Parlamenta induceres? O hominem impium, et Satanæ tradendum, quem neque ecclesia non ejicere hypocritam et atheum, neque ulla respub. recipere communem libertatis pestem atque labem deberet; quinetiam quod solo ex Evangelio probandum erat, id ex Aristotele et Halicarnasæo, deinde ex statutis papisticis pravissimorum temporum probare adnititur, regem Angliæ caput esse Anglicanæ Ecclesiæ, ut episcopos compransores suos et neccssarios nuper factos, quos ipse Deus exturbavit, novos iterum prædones et tyrannos, pro virili sua parte, sanctæ Dei ecclesiæ imponat, quorum universum ordinem, tanquam religioni Christianæ perniciosissimum, eradicandum esse stirpitùs, editis antea libris clamosè contenderat. Quis unquam Apostata, non dico à sua, quæ nulla certa est, sed à Christiana doctrina, quam ipse asseruerat, defectione tam fœda atque nefaria descivit? Episcopis de medio sublatis, qui sub rege, et ex ejus arbitrio de causis ecclesiæ cognoscebant, quæris ad quos redibit ea cognitio. O perdidssime, verere tandem vel consciendam tuam; memineris dum licet, nisi si hoc serò nimis te moneo, memineris quàm non impunè tibi erit, quàm inexpiabile demùm sit, sanctum Dei Spiritum sic illudere. Collige te aliquando, et pone aliquem furori modum, ne te accensa ira numinis repentè corripiat; qui Christi gregem, unctosque Dei minimè tangendos, iis hostibus et sævissimis tyrannis obterendos iterum et persultandos tradere cupis, à quibus elata modò et mirifica Dei manus eos liberavit; túque ipse, nescio eorúmne ad fructum ullum, an ad perniciem et obdurationem tuam, liberandos esse docuisti. Quod si jus nullum dominandi in ecclesiam est episcopis, certè multo minùs est regibus; quicquid hominum statuta edicunt. Sciunt enim qui labris aliquanto plusquam primoribus Evangelium gustârunt, ecclesiæ gubernationem divinam esse totam ac spiritualem, non civilem. In secularibus autem, quòd aïs supremam jurisdictionem habuisse regem Angliæ, id falsum esse jura nostra ubertim declarant. Curias omnes ubi judicia exercentur, non rex, sed Parlamenti authoritas vel constituit, vel tollit; in quibus tamen minimo cuivis è plebe licebat regem in jus vocare; neque rarò judices contra regem pronuntiare solebant; id si rex vel interdicto, vel mandato, vel scriptis literis impedire conaretur, ex juramento et lege non parebant judices, sed ejusmodi mandata rejiciebant, et pro nihilo habebant: non poterat rex quenquam in vincula conjicere, aut ullius bona in publicum addicere; poterat neminem supplicio punire, nisi in aliquam curiam priùs citatum, ubi non rex, sed consueti judices sententias tulere; idque sæpe, ut suprà dixi, contra regem. Hinc noster Bractonus l. 3. c. 9. regia potestas juris est, non injuriæ et nihil aliud potest rex, nisi id solum quod de jure potest. Aliud tibi suggerunt Causidici tui, qui nuper solum verterunt; ex statutis nempe quibusdam haud antiquis sub Edouardo Quarto, Henrico Septimo, Edouardo Sexto promulgatis: neque viderunt, quamcunque regi potestatem statuta ilia concedunt, eam à Parlamento concessam esse omnem et quasi precariam, quam et eadem authoritas poterit revocare. Cur sic passus es nasuto tibi imponi, ut quo maximè argumento regis potestatem ex decretis Parlamenti pendere demonstratur, eo absolutam esse et supremam probare te crederes? Nam et monumenta nostra sanctiora testantur, reges nostros non hæreditati, non armis, non successioni; sed populo suam omnem potestatem debere. Talis potestas regia Henrico Quarto, talis ante eum Richardo Secundo à plebeio ordine concessa legitur; Rot. Parlament. 1 Hen. 4. num. 108, haud secùs atque rex aliquis præsidibus suis præfecturas et provincias edicto et diplomate solet concedere. Id nempe literis publicis consignari disertè jussit Communium Domus, concessisse se regi Richardo, ut tali bonâ libertate frueretur, qualem ante eum reges Angliæ habuere; quâ cum rex ille contra fidem Sacramenti sui ad eversionem legum abuteretur, ab iisdem orbatus regno est. Iidem etiam, quod et eadem rotula testator, in Parlamento edicunt, se prudentiâ et moderatione Henrici Quarti confisos, velle ac jubere ut in eadem magnâ libertate regiâ sit quam ejus progenitores obtinuere. Illa autem nisi fiduciaria planè fuisset, quemadmodum hæc fuit, necesse est profectò et Parlamenti illius ordines, qui concederent quod suum non erat, ineptos ac vanos, et reges illos qui, quod suum jam erat, concessum ab aliis voluerint accipere, et sibi et posteris injurios nimis fuisse: quorum utrumvis credibile non est. Tertia pars, inquis, regiæ potestatis versatur circa militiam; banc partem reges Angliæ sine pari et æmulo tractârunt. Neque hoc veriùs quàm cætera quæ perfugarum fide scripsisti. Primùm enim pacis et belli arbitrium penès magnum regni senatum semper fuisse, et historiæ passim nostræ, et exterorum, quotquot res nostras paulo accuratiùs attigere, testantor. Sancti etiam Edouardi leges, in quas jurare nostri reges tenebantor, certissimam fidem faciunt, capite de Heretochiis, fuisse quasdam potestates per provinces et singulos comitatus regni constitutas, qui Heretoches vocabantur, latinè ductores exercitus, qui provincialibus copiis præerant, non ad honorem coronæ solùm, sed ad utilitatem regni. Isti vero eligebantur per commune concilium, et per singulos comitatus in pleno conventu populari, sicut et vicecomites eligi debent. Ex quo facilè perspicitor, et copias regni et copiarum ductores in potestate populi, non regis et antiquitùs fuisse, et esse oportere: illámque legem æquissimam nostro in regno haud minùs valuisse, quàm olim in populari Romanorum statu valuit. De qua et M. Tullium audire non abs re fuerit. Philipp. 10. Omnes legiones, omnes copiæ quæ ubique sunt, Populi R. sunt. Neque enim legiones, quæ Antonium Consulem reliquerunt, Antonii potiùs quàm reipub. fuisse dicuntur. Sancti autem Edouardi legem illam, cum aliis illius legibus Guilielmus ille conquæstor dictus, populo sic volente ac jubente, juratus confirmavit; sed et hanc insuper adjecit, c. 56. Omnes civitates, burgos, castclla, singulis noctibus ita custodiri, prout vicecomes, et Aldermanni, cæterique præpositi per commune concilium ad utilitatem regni meliùs providebunt; et lege 62, ideo castella, burgi, civitates ædificatæ sunt ad tuitionem gentium et populorum regni, idcirco et observari debent cum omni libertate, integritate, et ratione. Quid ergo? custodientur arces et oppida in pace contra fures et maleficos non nisi per commune Concilium ejusdem loci, non custodientur in maximo belli metu contra hostes sive externos sive intestines per commune concilium totius genus? sanè illud nisi concedatur, neque libertas, neque integritas, nec ratio denique in iis custodiendis ulla esse potent; neque earum rerum quicquam assequemur, quarum causâ fundari primùm urbes et arces lex ipsa dicit. Majores certè nostri quidvis potiùs regi quàm sua arma et oppidorum præsidia tradere solebant; idem esse rati acsi libertatem ipsi suam ferocitati regum et impotentiæ proditum irent. Cujus rei exempla in historiis nostris uberrima cùm sint, et jam notissima, inserere huic loco supervacaneum esset. At protectionem rex debet subditis; quomodo eos protegere poterit, nisi arma virósque habeat in sua potestate? At, inquam, habebat hæc omnia ad utilitatem regni, ut dictum est, non ad civium interitum et regni disperditionem: quod et Henrici tertii temporibus, prudenter Leonardus quidam vir doctus in episcoporum conventu respondit Rustando Papæ nuntio et regis procuratori: omnes ecclesiæ sunt Domini Papæ, ut omnia principis esse dicimus, ad tuitionem, non ad fruitionem vel proprietatem, quod aïunt; ad defensionem, non ad dispersionem: Eadem et prædictæ legis Edouardi sententia erat; quid est hoc aliud nisi potestate fiduciaria, non absoluta? qualem cùm imperator bellicus ferè habeat, id est delegatam, non planè propriam, non eò segniùs populum, à quo eligitur, sive domi sive militiæ defendere solet. Frustra autem Parlamenta, et impari sane congressu de legibus Sancti Edouardi et libertate olim cum regibus contendissent, si penès regem solùm arma esse oportere existimâssent; nam et leges quamlibet iniquas ipse dare si voluisset, frustra se Chartâ quantumvis Magnâ contra ferrum defendissent. At quid proderit, inquis, Parlamento militiæ magisterium habere, cùm ne teruncium quidem ad earn sustinendam queat, nolente rege, de populo cogere. Ne sit ea tibi cura: primùm enim hoc falsò ponis, Parlamenti ordines non posse sine rege tributa populo imponere, à quo et ipsi missi sunt, et cujus causam suscipiunt. Deinde non potest te fugere tam sedulum de alienis rebus percontatorem, sua sponte populum, vasis aureis atque argenteis conflatis, magnam vim pecuniæ in hoc bellum contra regem impendisse. Amplissimos exinde regum nostrorum annuos reditus recenses; nîl nisi millies quingenties quadragies crepas; ex patrimonio regis maximas largitiones fieri solitas ab iis regibus qui liberalitatis laudibus emicuerunt, avidus audieras: hac te illecebrâ veluti Bileamum illum infamem proditores patriæ ad suam causam perduxere; ut Dei populo maledicere, et divinis judiciis obstrepere auderes. Stulte, quid tandem regi injusto ac violento tam immensæ opes profuere? Quid etiam tibi? ad quem nihil prorsus eorum, quæ spe ingenti devoraveras, pervenisse audio, præter unam illam crumenulam vitreis globulis vermiculatam, et centum aureolis confertam. Cape istam Balaame, quam adamâsti, iniquitatis mercedem, ac fruere. Pergis enim desipere: Erectio standardi, id est vexilli, ad Regem solum pertinet. Quapropter? quia
— Belli signum Laurenti Turnus ab arceTúne verò nescis, Grammatice, hoc idem cujusvis imperatoris bellici munus esse? At ait Aristoteles, necesse est regi præsidium adsistere, quo leges tueri possit; ergò oportet regem plus armis posse quàm populum universum. Tales hie homo consequentias torquere solet, quales Ocnus funes apud inferos; quæ nulli sunt usui, nisi ut comedantur ab asinis: aliud enim est præsidium à populo datum, aliud armorum omnium potestas, quam Aristoteles hoc ipso, quem protulisti, loco à regibus abjudicat. Oportet, inquit, habeat rex tantam circa se manum armatorum, quanta singulis vel compluribus fortior sit, populo verò minor; εἶναι δὲ τοσαύτην ἰσχύν ὥστε ἑκάστη μὲν καὶ ἑνὸς καὶ συμπλειόνων κρείττω, τοῦ δὲ πλήθους ἥττω. Polit. 1. 3. c. 11. Alioqui sanè, sub specie tuendi, possit statim et populum et leges sibi subjicere. Hoc autem rex et tyrannus interest; rex à senatu et populo volente, ac libente, quod satis est præsidii circa se habet contra hostes, et seditiosos: Tyrannus invito senatu ac populo, vel hostium, vel perditorum civium præsidium sibi quàm maximum comparare studet, contra senatum ipsum et populum. Concessit itaque Parlamentum regi, ut alia omnia, sic standardi erectionem; non ut infesta patriæ signa inferret, sed ut populum contra eos defenderet, quos Parlamentum hostes judicâsset; si secus fecisset, ipse hostis judicandus erat: cum juxta ipsam Sancti Edouardi, vel quod sanctius est, ipsam naturæ legem, nomen regis perdiderit. Unde in prædictâ Philippicâ, amittit is omne exercitûs et imperii jus, qui eo imperio et exercitu rempub. oppugnat. Neque licebat regi feudales illos equites ad bellum evocare, quod Parlamenti authoritas non decrevisset; id quod ex statutis pluribus manifestum est. Idem de vectigalibus et censu navali censendum; quem imperare civibus sine senatusconsulto fas regi non erat: atque ita gravissimi legum nostrarum interpretes annis abhinc plus minus duodecim, tum cùm adhuc firmissimum erat regium imperium, publicè statuerunt. Sic diu ante eos Fortescutius Henrici Sexti cancellarius juris nostri consultissimus; rex Angliæ, inquit, neque leges mutare potest, neque tributa, nolente populo, imponere. Sed nec probaverit quisquam ullis testimoniis antiquorum regni Angliæ statum merè esse regalem. Habet rex, inquit Bractonus, jurisdictionem super omnes. Id est in curiâ; ubi regis quidem nomine, nostris autem legibus jus redditur. Omnis sub rege est; id est singuli: atque ita se explicat ipse Bractonus locis à me suprà citatis. Ad ea quæ restant, ubi eundem vol vis lapidem, in quo vales ipsum, credo, Sisyphum delassare, ex suprà dictis abunde respondetur. De cætero, si quando Parlamenta suum regibus bonis obsequium amplissimis verbis citra assentationem et servitutem detulere, id quasi eodem modo tyrannis delatum esset, intelligi, aut populo fraudi esse non debet; neque enim justo obsequio libertas imminuitur. Quod autem ex Edouardo Coco et aliis citas, Angliæ regnum absolutum est imperium, id est si ad ullum regem externum, aut Cæsarem respicias; vel, ut Cambdenus aït, quia in imperii clientela non est: alioqui adjicit uterque imperium hoc consistere non ex rege solo, sed ex corpore politico. Unde Fortescutius, de laud, legum Angl. c. 9. rex, inquit. Angliæ populum gubernat non merâ potestate regiâ, sed politicâ; populus enim iis legibus gubernatur quas ipse fert. Externos hoc etiam scriptores non latebat. Hinc Philippus Cominæus author gravissimus commentariorum quinto; inter omnia orbis terræ regna, quorum ego notitiam habeo, non est meâ quidem sententiâ, ubi publicum moderatiùs tractetur, neque ubi regi minus liceat in populum, quam in Anglia. Postremò ridiculum est, inquis, argumentum, quod afferunt, regna ante reges fuisse, quasi dicas lucem ante solem extitisse. At nos, ô bone vir, non regna, sed populum ante reges fuisse dicimus. Quem interim te magis quam teipsum ridiculum dicam, qui lucem ante solem extitisse, quasi ridiculum, neges. Ita dum in alienis curiosus esse vis, elementa dedidicisti. Miraris denique, eos qui regem in comitiis regni viderunt solio sedentem, sub aureo et serico ccclo, potuisse in dubium vocare utrùm penès regem an penès Parlamentum majestas sit. Incredulos profectò homines narras, quos tarn lucidum argumentum è cœlo, præsertim aureo et serico, petitum nihil movent. Quod tu cœlum aureum homo Stoïcus adeò es religiosè et unicè contemplates, ut et cœli Mosaïci et Aristotelici oblitus esse penitus videare: cùm in illo lucem ante solem extitisse negaveris, in hoc tres Zonas temperatas esse suprà docueris. Quot Zonas in illo regis aureo et serico cœlo observaveris, nescio: hoc scio, te Zonam unam centum stellis aureis bene temperatam ex ilia tua cœlesti contemplatione abstulisse.
Extulit.
CUM hæc omnis controversia de jure, sive generatim regio, sive separatim regis Angliæ, obstinatis partium contentionibus, quàm ipsa rei natura difficilior facta sit, spero, qui studium veritatis factionibus anteponunt, iis ea me ex lege Dei, juréque gentium, ex institutis denique patriis, copiosè attulisse, quæ regem Angliæ judicari posse, atque etiam capite puniri indubitatum reliquerint. Cùm cæteris, quorum animos aut superstitio occupavit, aut mentis aciem anticipata regii splendoris admiratio ita perstrinxit, ut nihil in virtute ac libertate vera illustre ac splendidum videre possint, sive ratione et argumentis pugnemus, sive exemplis, frustra contendimus. Tu verò, Salmasi, ut reliqua omnia, ita hoc etiam absurdè admodum facere videris, qui cum omnes independentes omnibus probris onerare non desinas, regem ipsum quem defendis, maximè omnium independentem fuisse statuis: neque regnum populo, sed generi debuisse: deinde quem capitis causam dicere coactum initio graviter dolebas, eum nunc inauditum periisse quereris. At verò totam causas dictionem ejus, fide summa Gallicè editam, inspicere si libet, persuasum tibi aliud fortasse erit. Carolo certè cùm per aliquot dies continuos amplissima loquendi facta copia esset, non ille quidem est eâ usus ad objecta sibi crimina diluendum, sed ad judicium illud ac judices omnino rejiciendum. Qui autem reus aut tacet, aut aliena semper respondet, eum non est injuria, si manifestus criminum sit, vel inauditum condemnari. Carolum si mortem aïs planè egisse vitæ respondentem, assentior: si dicis piè et sanctè et securè vitam finiisse, scito aviam ejus Mariam, infamem fœminam, pari in speciem pietate, sanctitate, constantia in pegmate occubuisse: ne animi præsentiæ, quæ in morte quibusvis è vulgo maleficis permagna sæpè est, nimium tribuas: sæpè desperado aut obfirmatus animus fortitudinis quandam speciem et quasi personam induit, sæpè stupor tranquillitatis: videri se bonos, intrepidos, innocentes, interdum et sanctos pessimi quique non minùs in morte quàm in vita cupiunt; inque ipsa scelerum suorum capitali pœnâ solent ultimam simulationis suæ et fraudum, quàm possunt speciosissimè, pompam ducere; et, quod poëtæ aut histriones consueverunt insulsissimi, plausum in ipso exitu ambitiosissimè captare. Nunc ad istam quæstionem pervenisse te aïs, qua tractandum est quinam fuerint illius regiæ condemnationis præcipui authores. Cum de te potiùs inquirendum sit, quomodo tu, homo exterus, et Gallicanus erro, ad quæstionem de rebus nostris, tibi tam alienis, habendam perveneris? quo pretio emptus? verùm de eo satis constat. Te verò percontantem de rebus nostris quis demùm docuit? ipsi nimirum perfugæ, et perduelles patriæ, qui te hominem vanissimum nacti, mercede ad maledicendum facilè adduxerunt. Data deinde tibi est aliqua aut furibundi cujuspiam sacellani semipapistæ, aut servientis aulici de statu rerum scriptiuncula; eam ut latinè verteres negotium tibi dabatur: hinc istæ narrationes confectæ, quas, si videtur, paulùm excutiamus. In hanc condemnationem non centena millesima pars populi consensit. Quid ergo cæteri, qui sese nolentibus tantum facinus fieri sunt passi? an stipites, an trunci hominum, an verò quales illi in scena Virgiliana ignavissimi,
Purpurea intexti tollunt aulcea Britanni?Non enim veros tu quidem Britannos, sed pictos nescio quos, vel etiam acu pictos videris mihi velle dicere. Cùm itaque incredibile sit gentem bellicosam à tam paucis, iisque infimis de plebe sua, sub jugum mitti, quod in narratione tua primum occurrit, id esse falsissimum apparet. Ordo ecclesiasticus erat ab ipso senatu ejectus. Eo miserior itaque tua est insania, necdum enim te sentis insanire, qui eos è Parlamento quereris ejectos, quos tute ex ecclesia ejiciendos esse, libro longissimo scribis. Senatûs alter or do qui in proceribus consistebat, ducibus, comitibus, vicecomitibus, statione sua dejectus est. Et meritò; à nullo enim municipio missi pro se tantùm sedebant, nihil juris in populum habebant, juri tamen ejus et libertati, suo quodam instituto, adversari in plerisque consueverant: erant à rege constituti, ejus comites, et famuli, et quasi umbræ, quo amoto, ipsos necesse est ad plebem, unde orti sunt, redigi. Una et deterrima portio Parlamenti potestatem sibi vindicare non debuit reges judicandi. At plebeius ordo, quod te suprâ docui, non solùm Parlamenti pars erat potissima, etiam sub regibus, sed per se ipse Parlamentum omnibus numeris absolutum et legitimum, etiam sine Comitibus, nedum Ecclesiasticis, constituebat. Atqui ne tota quidem hæc ipsa pars ad sententiam de regis capite ferenda admissa est. Pars illa nempe non admissa, quem verbo regem, re hostem to ties judicaverat, ad eum animis atque consiliis palàm defecerat. Parlamenti ordines Anglicani cum iis qui à Scotiæ itidem Parlamento missi erant legati, idibus Januarii 1645. rescripserant regi, dolosas inducias et habenda secum Londini colloquia petenti, non posse se eum in urbem admittere, donec is de bello civili tribus jam regnis ejus operâ excitato, de cædibus tot civium ejus jussu factis reipub. satisfecisset; déque pace firma atque sincerâ iis conditionibus cavisset, quas ei utriusque regni Parlamenta et tulerant sæpiùs, et latura essent: ipse è contrario postulata eorum æquissima jam septies humillimè oblata, responsionibus aut surdis repudiaverat, aut ambiguis eluserat. Ordines tandem post tot annorum patientiam ut ne fraudulentus rex, quam debellare rempub. in acie non valebat, eam in vinculis per dilationes everteret, et jucundissimum ex nostris dissidiis fructum capiens, de victoribus etiam suis restitutus hostis inspiratum sibi triumphum ageret, decernunt, se regis deinceps rationem non habituros; nullas se ei postulationes ampliùs esse missuros, aut ab eo accepturos. Post hæc tamen decreta reperti sunt ex ipso Ordinum numero, qui invictissimi exercitûs odio, cujus maximis rebus gestis invidebant, quémque post ingentia merita, dimittere cum ignominia cupiebant, ministris aliquot seditiosis, quibus miserè serviebant, morem gerentes, tempusque sibi opportunum nacti, cùm eorum multi, quos à se longè dissentire sciebant, ad sedandos Presbyterianorum gliscentes jam tumultus, missi ab ipso ordine, in provinciis abessent, mira levitate, ne dicam perfidiâ, decernunt, inveteratum hostem, verbotenùs duntaxat regem, nulla penè ab eo satisfactione priùs accepta, aut cautione facta, ad urbem esse reducendum; in summam dignitatem atque imperium æquè esse restituendum, ac si de repub. preclarè meritus esset. Ita religioni, libertati, fœderi denique illi à se toties jactato regem anteponebant. Quid illi interea qui integri tam pestifera agitari consilia videbant? An ideo deesse patriæ, saluti suorum non prospicere debuerant, eo quod istius mali contagio in ipsorum Ordinem penetraverat? At quis istos exclusit malè sanos? Exercitus, inquis, Anglicanus, id est, non externorum, sed fortissimorum et fidissimorum civium; quorum tribuni plerique, Senatores ipsi erant, quos illi boni exclusi patriâ ipsâ excludendos, et in Hiberniam procul ablegandos esse censuerant; Scoti interim dubia jam fide quatuor Angliæ provincias suis finibus proximas magnis copiis insidebant; firmissima earum regionum oppida præsidiis tenebant; regem ipsum in custodia habebant: ipsi etiam factiones suorum atque tumultus, Parlamento ipsi plusquam minaces, et in urbe et in agris passim fovebant, qui tumultus paulò pòst in bellum non civile solùm, sed et Scoticum illud erupêre. Quòd si privatis etiam consiliis aut armis subvenire reipublicæ laudatissimum semper fuit, non est certè cur exercitus reprehendi possit, qui Parlamenti authoritate ad urbem accersitus imperata fecit; et regiorum factionem atque tumultum ipsi curiæ sæpiùs minitantem facilè compressit. In id autem discrimen adducta res erat, ut aut nos ab illis, aut illos à nobis opprimi necesse esset. Stabant ab illis Londinensium plerique institores atque opifices, et ministrorum factiosissimi quique; à nobis exercitus magna fide, modestiâ, virtute cognitus. Per hos cùm retinere libertatem, reipub. salutem liceret, an hæc omnia per ignaviam et stultitiam prodenda fuisse censes? Debellati regiarum partium duces arma quidem inviti, animum hostilem non deposuerant: omnibus belli renovandi occasionibus intend ad urbem se receperant. Cum his, quamvis inimicissimis, Presbyteriani, postquam non permitti sibi in omnes tam civilem quàm ecclesiasticam dominationem viderunt, clandestina consilia, et prioribus tum dictis tum factis indignissima consociare cœperant: eóque acerbitatis processere, ut mallent se regi denuò mancipare, quàm fratres suos in partem illam libertatis, quam et ipsi sibi suo sanguine acquisiverant, admittere; mallent tyrannum tot civium cruore perfusum, irâ in superstites, et conceptâ jam ultione ardentem rursus experiri dominum, quàm fratres, et amicissimos æquo jure ferre sibi pares. Soli Independentes qui vocantur, et ad ultimum sibi constare, et suâ uti victoriâ sciebant: qui ex rege hostem se fecerat, eum ex hoste regem esse amplius, sapienter, meo quidem judicio, nolebant: neque pacem idcircò non volebant, sed involutum pacis nomine aut bellum novum, aut æternam servitutem prudentes metuebant. Exercitum autem nostrum quo prolixiùs infamare possis, narrationem quandam rerum nostrarum inconditam et strigosam exordiris: in qua tametsi multa falsa, multa frivola reperio, multa abs te vitio data, quæ laudi ducenda essent, huic tamen alteram ex adverso narrationem opponere nihil arbitror attinere. Rationibus enim hîc non narrationibus certatur; atque illis utrobique, non his fides habebitur. Et sanè sunt ejusmodi res istæ, ut nisi justa historia dici pro dignitate nequeant. Melius itaque puto, quod de Carthagine Sallustius, silere tantis de rebus, quàm parùm dicere. neque committam ut non solùm virorum illustrium, sed Dei præcipuè maximi laudes, in hac rerum serie mirabili sæpissimè iterandas, tuis hoc libro intexam opprobriis. Ea igitur duntaxat, quæ argumenti habere speciem videntur, pro more decerpam. Anglos et Scotos quòd aïs solenni conventione promisisse, se regis majestatem conservaturos, omittis quibus id conditionibus promiserint; si salvâ nimirum religione et libertate id fieri posset: quibus utrisque ad extremum usque spiritum iniquus adeò et insidiosus rex iste erat, ut, vivente illo, et religionem periclitaturam, et libertatem interituram esse facilè appareret. Sed redis jam ad illos regii supplicii authores. Si res ipsa ponderibus suis, et momentis rectè æstimetur, exitus facti nefandi ita Independentibus imputari debet, ut principii et progressûs gloriam Presbyteriani sibi possent vindicare. Audite Presbyteriani, ecquid nunc juvat, ecquid confert ad innocentiæ et fidelitatis opinionem vestræ, quòd à rege puniendo abhorrere tantoperè videremini? Vos isto regis actore verbosissimo, accusatore vestro, plusquam dimidium itineris confecistis; vos ad quartum actum et ultra in dramate hoc desultando frigultientes spectati estis; At interim reconditissimæ homo eloquentiæ, quos tam laboriosè accusas, cur tam facilè imitaris, spectatus toties in hac regia defensione desultando ipse frigultiens? vos meritò regis occisi crimine notari debetis; ut qui viam ad ipsum occidendum munistis; vos nefariam illam securim cervicibus ejus inflixistis, non alii. Væ vobis imprimis, si unquam stirps Caroli regnum posthac in Anglos recuperabit: in vos, mihi credite, cudetur hæc faba. Sed Deo vota persolvite, fratres diligite liberatores vestros, qui illam calamitatem, atque certam perniciem ab invitis etiam vobis hactenus prohibuere. Postulamini vos item, quòd aliquot annos antè per varias petitiones jus regis imminuere moliti estis, quòd voces contumeliosas regi illis ipsis libellis quos nomine Senatûs legi porrexistis, insertas publicâstis; videlicet in illa declaration dominorum et communium, Maii 16. 1642. apertè quid sensistis de regis authoritate aliquot perduellionem spirantibus et insanis positionibus fassi estis. Hullæ oppidi portas Hothamus, tali mandato à senatu accepto, venienti regis occlusit; vos quid rex pati posset, hoc primo rebellionis experimento cognoscere concupivistis. Quid hoc dici potuit accommodatiùs ad conciliandos inter se Anglorum animos, atque à rege penitus abalienandos? Cum intelligere hinc possint, si rex revertatur, se non solùm regis mortem, sed etiam petitiones quondam suas, et frequentissimi Parlamenti acta de liturgia et episcopis abolendis, de triennali Parlamento, et quæcunque summo populi consensu ac plausu sancita sunt, tanquam seditiosas atque insanas Presbyterianorum positiones luituros. Sed repentè mutat animum homo levissimus; et quod modo rem ipsam rectè cestimanti sibi videbatur solis Presbyterianis deberi, id nunc rem eandem ab alto revolventi Independentibus totum deberi videtur. Modò Presbyterianos vi apertâ atque armis contra regem grassatos esse, eúmque ab iis bello victum, captum, in career em conjectum affirmabat, nunc omnem hanc rebellionis doctrinam Independentium esse scribit. O hominis fidem et constantiam! quid aliam jam opus est narrationem comparare contra tuam, quæ ipsa sibi tam turpiter decoxit? Verùm de te siquis dubitat, albúsne an ater homo sis, tua legat quæ sequuntur. Tempus est, inquis, pandere unde et quando proruperit inimica regibus secta: belli isti sanè Puritani sub regno Elisabethæ prodire tenebris Orci, et Ecclesiam inde turbare primum cœperunt, imo rempub. ipsam: non enim sunt minores reipub. pestes quàm ecclesiæ. Nunc te verè Balamum vox ipsa sonat; ubi enim virus omne acerbitatis evomere cupiebas, ibi insciens atque invitus benedixisti. Hoc enim tota Anglia notissimum est, si qui ad exemplum ecclesiarum vel Gallicarum vel Germanicarum, ut quasque reformatiores esse judicabant, puriorem cultus divini rationem sequi studebant, quam penè omnem Episcopi nostri cæremoniis et superstitionibus contaminaverant, si qui tandem pietate erga Deum, aut vitæ integritate cæteris præstabant, eos ab Episcoporum fautoribus Puritanos fuisse nominates. Hi sunt quorum doctrinam regibus inimicam esse clamitas; neque hi solùm, nam plerique rejormatorum, inquis, qui in alios disciplinæ ejus articulos non jurârunt, hunc tamen unum videntur approbâsse, qui regiæ adversatur dominationi. Ita Independentes, dum gravissimè insectaris, laudas; qui eos ab integerrima Christianorum familia deducis; et quam doctrinam Independentium esse propriam ubique asseris, eam nunc reformatorum plerosque approbâsse confiteris; usque eo demum audaciæ, impietatis, apostasiæ provectus es, ut etiam Episcopos, quos tanquam pestes et Antichristos ex Ecclesia radicitùs evellendos, atque exterminandos esse nuper docuisti, eos nunc à rege tuendos juisse affirmas, ne quid Sacramento scilicet inaugurationis derogatum iret. Nihil est ulterius jam sceleris aut infamiæ quò possis procedere, quàm, quod solum superest, ut reformatam, quam polluis, religionem quamprimùm ejures. Quòd autem nos aïs omnes sectas et hæreses tolerare, id noli accusare; quamdiu te impium, qui Christianorum sanctissimos, et plerosque etiam reformatos tibi adversos è tenebris orci prodire audes dicere, te vanum, mendacem, et conductitium calumniatorem, te denique Apostatam ecclesia tamen toleret. Tuas autem exinde sycophantias, quibus magnam reliqui capitis partem insumis, et quæ monstrosa dogmata Independentibus, ad cumulandam iis invidiam, affingis, quidni omittam? cùm neque ad causam hanc regiam omninò pertineant, et ea ferè sint quæ risum potius aut contemptum cujusvis quàm refutationem mereantur.
AD undecimum hoc caput videre mihi, Salmasi, quamvis nullo cum pudore, cum aliqua tamen conscientia futilitatis tuæ accessisse. Cùm enim hoc loco perquirendum tibi proposueris quâ authoritate pronuntiatum de rege fuerit, subjungis quod à te nemo expectabat, frustra id quæri; scilicet quæstioni huic vix locum reliquit qualitas hominum qui id fccere. Cùm igitur, quàm es importunitatis et impudentæ in hac causa suscipienda compertus, tam sis nunc etiam loquacitatis tibi conscius, eo à me brevius responsum feres. Quærenti jam tibi quâ authoritate ordo plebeius vel judicavit ipse regem, vel aliis id judicium delegavit, respondeo supremâ: supremam quemadmodum habuerit, docebunt te ea quæ tunc à me dicta sunt, cùm te suprà, hac ipsa de re gnaviter ineptientem redarguerem. Quòd si tibi saltem crederes, posse te ullo tempore quod satis est dicere, non eadem toties cantare odiosissimè soleres. Aliis autem delegare suam judicandi potestatem ordo plebeius eadem sanè ratione potuit, qua tu regem, qui et ipse omnem potestatem à populo accepit, eandem aliis delegare potuisse dicis. Unde in illa solenni conventione, quam nobis objecisti, cùm Angliæ tum Scotiæ summi ordines religiosè profitentur ac spondent, ea se supplicia de perduellibus esse sumpturos, quibus utrisque gentis potestas judiciaria suprema, aut qui ab ea delegatam potestatem accepturi erant, plectendos judicassent. Audis hìc utriusque gentis Senatum unâ voce testantem se posse suam authoritatem judiciariam, quam supremam ipsi vocant, aliis delegare: vanam ergo et frivolam de ista potestatis delegatione controversiam moves. At cum his, inquis, judicibus è domo inferiori selectis juncti etiam judices fuerc ex cohortibus militaribus sumpti; nunquam autem militum fuit civem judicare. Paucissimis te retundam; non enim de cive nunc, sed de hoste memineris nos loqui: quem si imperator bellicus cum tribums militaribus suis, bello captum, et è vestigio, si ita videretur, occidendum, pro tribunali judicare voluerit, an quicquam præter jus belli aut morem censebitur fecisse? qui autem hostis reipubliæ, et bello captus est, ne pro cive quidem is, nedum pro rege in ea repub. haberi potest. Hanc ipsa lex Regis Eduardi sacrosancta sententiam tulit; quæ negat malum regem aut esse regem, aut oportere regis nomine appellari. Ad illud autem quod aïs non integram plebis domum, sed mancam et mutilam de regis capite judicâsse, sic habeto; eorum, qui regem plectendum esse censebant, longè majorem fuisse numerum, quàm qui res quascunque in Parlamento transigere, etiam per absentiam cæterorum, ex lege debebant; qui cùm suo vitio atque culpâ abessent (defectio enim animorum ad communem hostem pessima absentia erat) nullam iis, qui in fide permanserant, afferre moram conservandæ reipub. poterant; quam vacillantem, et ad servitutem atque interitum prope redactam, populus universus eorum fidei, prudentiæ, fortitudini primò commiserat. Atque illi quidem strenuè rem gessere; exulcerati regis impotentiæ, furori, insidiis sese objecere; omnium libertati atque saluti suam posthabuere; omnia antehac Parlamenta, omnes majores suos prudentiâ, magnanimitate, constantia supergressi. Hos tamen populi magna pars, quamvis omnem illis fidem, operam, atque auxilium pollicita, ingratis animis in ipso cursu deseruit. Pars hæc servitutem et pacem cum ignavia atque luxuria ullis conditionibus volebat; pars altera tamen libertatem poscebat, pacem non nisi firmam atque honestam. Quid hìc ageret Senatus? partem hanc sanam, et sibi et patriæ fidelem defenderet, an desertricem illam sequeretur? Scio quid agere oportuisse dices; non enim Eurylochus, sed Elpenor es, id est vile animal Circéum, porcus immundus, turpissima servitute etiam sub fœmina assuetus; unde nullum gustum virtutis, et quæ ex ea nascitur, libertatis habes; omnes esse servos cupis, quòd nihil in tuo pectore generosum aut liberum sentis, nihil non ignobile atque servile aut loqueris aut spiras. Injicis porrò scrupulum quòd et Scotiæ rex erat, de quo statuimus, quasi idcirco in Anglia impune quidvis illi facere liceret. Ut hoc caput denique præ cæteris elumbe atque aridum aliquo saltern facetè dicto queas concludere, duæ, inquis, sunt voculæ iisdem ac totidem elementis constantes, solo literarum situ differentes, sed immane quantum significatione differentes, Vis, et Jus. Minimè profectò mirum est, te trium literarum hominem tam scitam ex tribus literis argutiolam exculpere potuisse; hoc magis mirandum est quod toto libro asseris, duas res tam inter se cæteroqui differentes, in regibus unum atque idem esse. Quæ enim vis est unquam à regibus facta, quam non jus regium tu esse affirmaveris? Hæc sunt quæ novem paginis bene longis responsione digna animadvertere potui; cætera sunt ea, quæ aut identidem repetita haud semel refutavimus, aut ad hanc causam disceptandam nullum habent momentum. Itaque solito nunc brevior si sum, id non meæ diligentiæ, quam in hoc summo tædio languescere non patior, sed tuæ loquacitati, rerum et rationum tam cassæ atque inani, imputandum erit.
VELLUM equidem, Salmasi, ne cui fortè videar in regem Carolum, suo fato atque supplicio defunctum, iniquior esse aut acerbior, ut totum hunc de criminibus ejus locum, quod et tibi et tuis consultius fuisset, silentio præteriisses. Nunc verò quoniam id magis placuit, ut de iis præfidenter et verbosè diceres, faciam profectò ut intelligas, nihil à te fieri incogitantiùs potuisse, quàm ut deterrimam causæ tuæ partem, nempe ejus crimina ad extremum refricanda et accuratiùs inquirenda reservares, quæ, cùm vera et atrocissima ostendero fuisse, et ejus memoriam omnibus bonis ingratam atque invisam, et tui defensoris odium quàm maximum in animis legentium novissimè relinquant. Duæ, inquis, partes ejus accusationis fieri possunt: una in reprehensione vitce versatur; altera in delictis quæ tanquam rex potuit committere. Et vitam quidem ejus inter convivia, et ludos, et fœminarum greges dilapsam facilè tacuero: quid enim habet luxus dignum memoratu? Aut quid hæc ad nos, si tantùm privatus fecisset? postquam voluit rex esse, ut nec sibi vivere, ita ne peccare quidem sibi solùm potuit. Primùm enim exemplo suis vehementissimè nocuit; sccundo loco, quod temporis libidinibus et rebus ludicris impendit, quod erat plurimum, id totum reipub. quam susceperat gubernandam, subduxit; postremò immensas opes, innumerabilem pecuniam non suam, sed publicam luxu domestico dilapidavit. Itaque domi rex malus primùm esse cœpit. Verùm ad ea potiùs crimina quæ malè regnando commisisse arguitur transeamus. Hic doles tyrannum eum, proditorem, et homicidam fuisse judicatum. Id non injuriâ factum demonstrabitur. Tyrannum autem priùs, non ex vulgi opinione, sed ex Aristotelis et doctorum omnium judicio definiamus. Tyrannus est qui suam duntaxat, non populi utilitatem spectat. Ita Aristoteles ethicorum decimo, et alibi, ita alii plerique. Suáne commoda an populi spectârit Carolus, pauca hæc de multis, quæ tantummodò perstringam, testimonio erunt. Cùm aulæ sumptibus patrimonium et proventus regii non sufficerent, imponit gravissima populo tributa; iisque absumptis nova excogitavit; non ut rempub. vel augeret, vel ornaret, vel defenderet, sed ut populi non unius opes vel unam in domum importatas ipse sibi congereret, vel una in domo dissiparet. Hunc in modum sine lege cùm incredibilem pecuniam corrasisset, quod unicum sciebat sibi fræno fore, Parlamentum aut funditus abolere, aut convocatum haud sæpius quàm id suis rationibus conduceret, sibi soli reddere obnoxium conatus est. Quo fræno sibi detracto, aliud ipse populo frænum injecit: Germanos equites, pedites Hibernos per urbes, pérquæ oppida quasi in præsidiis, cùm bellum esset nullum, collocandos curavit: parúmne tibi adhuc tyrannus videtur? In quo etiam, ut in aliis multis rebus, quod suprà per occasionem abs te datam ostendi (quanquam tu Carolum Neroni crudelissimo conferri indignaris) Neroni perquàm similis erat: nam et Senatum ille è repub. se sublaturum persæpe erat minatus. Interea conscientiis religiosorum hominum supra modum gravis, ad cæremonias quosdam et superstitiosos cultus, quos è medio papismo in ecclesiam reduxerat, omnes adigebat; renuentes aut exilio aut carcere multabat; Scotos bis eam ob causam bello adortus est. Hue usque simplici saltem vice nomen tyranni commeruisse videatur. Nunc cur adjectum in accusatione proditoris nomen fuerit exponam. Cùm huic Parlamento sæpiùs pollicitis, edictis, execrationibus confirmâsset, se nihil contra rempub. moliri, eodem ipso tempore aut papistarum delectus in Hibernia habebat, aut legatis ad regem Daniæ clanculum missis, arma, equos, auxilium disertè contra Parlamentum petebat, aut exercitum nunc Anglorum nunc Scotorum pretio sollicitabat; illis Urbem Londinum diripiendam, his quatuor provincias Aquilonares Scotorum ditioni adjungendas promisit si sibi ad Parlamentum quoquo modo tollendum commodare suam operam vellent. Cùm hæc non succederent, cuidam Dillonio perduelli dat secretiora ad Hibernos mandata, quibus juberentur omnes Anglos ejus insulæ colonos repentino impetu adoriri. Hæc ferè proditionum ejus monumenta sunt, non vanis rumoribus collecta, sed ipsis literis ipsius manu subscriptis atque signatis comperta. Homicidam denique fuisse, cujus acceptis mandatis Hiberni arma ceperint, ad quinquies centena millia Anglorum in summa pace nihil tale metuentium exquisitis cruciatibus occiderint, qui etiam ipse tantum reliquis duobus regnis bellum civile conflârit, neminem puto negaturum. Addo enim quod in illo Vectensi colloquio hujus belli et culpam et crimen rex palam in se suscepit, eóque omni Parlamentum notissimâ confessione suâ liberavit. Habes nunc breviter quamobrem rex Carolus et tyrannus et proditor et Homicida judicatus fuerit. At cur non prius, inquis, neque in illo solenni fœdere, neque postea cum dedititius esset, vel à Presbyterianis vel ab Independentibus sic judicatus est, sed potiùs, ut regcm decuit accipi, omni reverentiâ est exceptus? Vel hoc solo argumento persuaderi cuivis intelligenti queat, non nisi serò tandem, et postquam omnia sustinuerant, omnia tentaverant, omnia perpessi erant, deliberatum Ordinibus fuisse regem abjicere. Tu id solus malitiosè nimis in invidiam rapis, quod summam eorum patientiam, æquanimitatem, moderationem, fastúsque regii tolerantiam nimis fortasse longam apud omnes bonos testabitur. At mense Augusto qui præcessit ejus supplicium, domus Communium quæ sola jam turn regnabat et Independentibus erat obnoxia, scripsit literas ad Scotos, quibus testabatur nunquam sibi in animo fuisse mutare statum qui huc usque in Anglia obtinuerat sub Rege, domo Dominorum et Communium. Vide jam quàm non doctrinæ Independentium abrogatio regis attribuenda sit. Qui suam dissimulare doctrinam non solent, etiam potiti rerum profitentur nunquam sibi in animo fuisse statum regni mutare. Quod si id postmodum in mentem venit, quod in animo non fuit, cur non licebat quod rectius, et è repub. magis esse videbatur, id potissimum sequi? præsertim cùm Carolus neque exorari, neque flecti ullo modo potuerit, ut justissimis eorum postulatis, quæque semper eadem ab initio obtulerant, assentiretur. Quas initio de religione, quas de jure suo sententias perversissimas tuebatur, nobisque adeò calamitosas, in iisdem permanebat: ab illo Carolo nihil mutatus, qui et pace et bello tanta nobis omnibus mala intulerat. Siquid est assensus, id et invitè facere, et quamprimùm sui juris fuisset, pro nihilo se habiturum haud obscuris indiciis significabat: idem apertè filius, abductâ secum per eos dies classis parte, scripto edito; idem ipse per literas ad suos quosdam in urbe declarabat. Interea cum Hibernis Anglorum hostibus immanissimis, reclamante Parlamento, fœdis conditionibus occultè pacem coagmentaverat, Anglos ad repetita inutiliter colloquia et pacem quoties invitabat, toties contra eos omni studio bellum coquebat. Hic illi quibus concredita respub. erat, quò se verterent? an commissam sibi nostram omnium salutem in manus hosti acerbissimo traderent? An alterum belli propè internecini septennium, nequid pejus ominemur, gerendum nobis iterum, et exantlandum relinquerent? Deus meliorem illis mentem injecit, ut prioribus de rege non movendo cogitationibus, non enim ad decreta pervenerant, rempub. religionem, libertatem ex ipso illo fœdere solenni anteponerent; quæ quidem stante rege constare non posse, tardiùs illi quidem quàm oportuit, sed aliquando tamen viderunt. Sanè Parlamento nunquam non liberum atque integrum esse debet, ex re nata quàm optimè reipub. consulere; neque ita se prioribus addicere sententiis, ut religio sit in posterum, etiamsi Deus mentem et facultatem dederit, vel sibi vel reipub. plus sapere. At Scoti non idem sentiunt, quinimo ad filium Carolum scribentes, sacratissimum regem appellant parentem ejus, et sacerrimum facinus quo necatus est. Cave plura de Scotis, quos non novisti; nos novimus, cùm eundem regem sacerrimum, et homicidam et proditorem; facinus quo tyrannus necaretur sacratissimum appellarent. Nunc regi quam dicam scripsimus, quasi parùm commodè scriptam cavillaris, et quid opusjuerit ad elogium illud tyranni addere proditoris et homicidæ titulos, quæris; cùm tyranni appellatio omnia mala comprehendat: tum quis tyrannus sit grammaticè et glossematicè etiam doces. Aufer nugas istas literator, quas una Aristotelis definitio modò allata nullo negotio difflabit; quæque te doctorem docebit, nomen tyranni, quoniam tuâ nihil interest præter nomina intelligere, posse citra proditionem et homicidium stare. Atqui leges Anglicanæ non dicunt proditionis crimen regem incurrere si procuraverit seditionem contra se vel populum suum. Neque dicunt, inquam, Parlamentum læsæ Majestatis reum esse, si malum regem tollat, aut unquam fuisse, cum sæpius olim sustulerit: posse autem regem suam majestatem lædere atque minuere, immò amittere, clarâ voce testantur. Quod enim in ilia lege Sancti Edouardi legitur, nomen regis perdere, nihil aliud est quàm regio munere ac dignitate privari; quod accidit Chilperico Franciæ regi, cujus exemplum illustrandæ rei causâ eodem loco lex ipsa ponit. Committi autem summam perduellionem tam in regnum, quàm in regem non est apud nos jurisperitus qui inficias ire possit. Provoco ad ipsum, qucm profers Glanvillanum. Siquis ali- quid fecerit in mortem regis, vel seditionem regni, crimen proditionis esse. Sic ilia machinatio quâ Papistæ quidam Parlamenti curiam cum ipsis Ordinibus uno ictu pulveris nitrati in auras disjicere parabant, non in regem solùm, sed in Parlamentum et regnum, ab ipso Jacobo et utraque Ordinum domo summa proditio judicata est. Quid plura attinet in re tam evidenti, quæ tamen facilè possem, statu ta nostra allegare? cùm ridiculum planè sit et ratione ipsa abhorrens, committi perduellionem in regem posse, in populum non posse, propter quern et cujus gratiâ, cujus, ut ita dicam, bonâ veniâ, rex est id quod est. Frustra igitur tot statuta nostra deblateras, frustra in vetustis legum Anglicarum libris angis te atque maceras; ad quas vel ratas vel irritas habendas Parlamenti authoritas semper valuit; cujus etiam solius est, quid sit perduellio, quid læsa majestas interpretari: quam majestatem nunquam sic à populo in regem transiisse, ut non multo celsior atque augustior in Parlamento conspiciatur, jam sæpiùs ostendi. Te verò vappam et circulatorem Gallum jura nostra interpretantem quis ferat? Vos verò Anglorum perfugæ, tot episcopi, doctores, jurisconsulti, qui literaturam omnem et eruditionem vobiscum ex Anglia aufugisse prædicatis, adeóne ex vestro numero nullus causam regiam atque suam defendere satis strenuè satísque latinè scivit, gentibúsque exteris dijudicandam exponere, ut cerebrosus iste et crumenipeta Gallus mercede accersendus in partes necessariò esset, qui regis inopis, tot doctorum et sacerdotum infantiâ stipati, patrocinium susciperet? magnâ, mihi credite, infamiâ etiam hoc nomine apud exteras nationes flagrabitis; et meritò vos utique cecidisse causâ omnes existimabunt, quam ne verbis quidem, nedum armis aut virtute sustinere valuistis. Sed ad te redeo, vir bone, dicendi perite, si tute modò ad te rediisti; nam stertentem te tam prope finem et de morte voluntaria nescio quid ab re somniculosè oscitantem offendo; turn statim negas cadere in regem suæ mentis compotem, ut populum seditionibus distrahat, exercitus suos hostibus debellandos tradat, ut factiones contra se suscitet. Quæ omnia cùm et alii multi reges, et Carolus ipse fecerit, dubitare non potes, præsertim Stoïcus, quin ut omnes improbi, sic omnes quoque tyranni prorsus insaniant. Flaccum audi.
Quem mala stultitia, et quæcunque inscitia veriSi igitur insani cujuspiam facti crimen à rege Carolo amovere cupis, debebis improbitatem ab eo priùs amovere quàm insaniam. At enim rex non potuit proditionem in eos committcre, qui vassalli ipsius et subjecti fuere. Primùm, cum æquè atque ulla gens hominum liberi simus, nullum barbarum morem fraudi nobis esse patiemur: fac deinde vassallos fuisse nos regis, ne sic quidem tyrannum perferre dominum necesse habuimus. Omnis ea subjectio, ut ipsæ leges nostræ loquuntur, honesto et utili definita est. Leg. Hen. I. c. 55. Fidem eam esse mutuam jurisconsulti omnes tradunt, si dominus ligeam, quod aïunt, defensionem præstiterit: sin è contrario nimiùm sævus fuerit, aut atrocem aliquam injuriam intulerit, dissolvi et penitùs extingui omnem homagii connexionem. Hæc ipsa Bractoni verba et Fletæ sunt. Unde vassallum est ubi lex ipsa in dominum armat; eúmque singulari certamine à vassallo, si acciderit, interimendum tradit. Idem si universæ civitati aut nationi in tyrannum non licuerit, deterior liberorum hominum conditio quàm servorum erit. Nunc Caroli homicidia aliorum regum partim homicidiis, partim justè factis excusare contendis. De laniena Hiberniensi remittis lectorem ad opus illud regium Iconis Basilicæ; ego te remitto ad Iconoclastem. Captam Rupellam, proditos Rupellenses, ostentatam potiùs quam datam opem, imputari Carolo non vis: imputetur nécne meritò, non habeo dicere; satis supérque ab eo peccatum est domi, ne externa persequi curem: omnes interim ecclesias Protestantium, quotquot ullo tempore se contra reges religionis hostes armis defenderunt, eodem nomine rebellionis damnas. Quam contumeliam ab alumno suo sibi illatam quanti intersit ad disciplinam ecclesiasticam, suámque tuendam integritatem, non negligere, secum ipsi cogitent: nos etiam Anglos eâ expeditione proditos acerbè tulimus. Qui enim regnum Angliæ in tyrannidem convertere diu meditatus erat, non, nisi extincto priùs militari civium robore ac flore, cogitata perficere se posse arbitrabatur. Aliud erat crimen regis quod ex jurejurando regibus regnum capessentibus dari solito verba quædam ejus jussu erasa fuerint, antequam jurâsset. O facinus indignum et execrandum! impium qui fecit, quid dicam qui defendit? nam quæ potuit, per Deum immortalem, quæ perfidia, aut juris violatio esse major? quid illi sanctius post sacratissima religionis mysteria illo jurejurando esse debuit? Quis quæso sceleratior, ísne qui in legem peccat, an qui legem ipsam uti secum unà peccare faciat dat operam? aut denique ipsam legem tollit ne peccâsse videatur? Agedum, jus hoc religiosissimè jurandum rex iste violavit; sed ne palàm tamen violâsse videretur, turpissimo quodam adulterio per dolum corrupit; et ne pejerâsse diceretur, jus ipsum jurandum in perjurium vertit. Quid aliud potuit sperari, nisi injustissimè, versutissimè, atque infelicissimè regnaturum esse eum, qui ab injuria tam detestanda auspicatus regnum est; jusque illud primum adulterare ausus, quod solum impedimento sibi fore, ne jura omnia perverteret, putabat. At enim Sacramentum illud, sic enim defendis, non magis obligare reges potest, quàm leges; legibus autem se devinciri velle præ se ferunt, et secundùm eas vivere, cùm tamen re vera iis soluti sint. Quemquámne tam sacrilego, támque incesto ore esse, ut sacramentum religiosissimum tactis Evangeliis datum, quasi per se leviculum solvi sine causa posse asserat? Te verò, scelus atque portentum, ipse Carolus redarguit; qui cùm sacramentum illud non esse per se leve quidpiam existimaret, idcirco ejus religionem aut subterfugere, aut fallaciâ quavis eludere satius duxit, quàm apertè violare; et corruptor jurisjurandi hujus et falsarius esse maluit, quàm manifestè perjurus. At verò jurat quidem rex populo suo, ut populus vicissim regi, sed populus jurat regi fidelitatem, non populo rex. Lepidum sanè hominis commentum! annon qui juratus promittit atque spondet se quidpiam fideliter præstiturum, fidem suam iis obligat qui jusjurandum ab eo exigunt? Rex sanè omnis ad præstanda ea quæ promittit, et fidelitatem, et obsequium, et obedientiam populo jurat. Hîc ad Gulielmum Conquæstorem recurris, qui ipse, non quod sibi collibitum erat, sed quod populus ab eo et magnates postulabant, id omne haud semel jurare est coactus se præstiturum. Quòd si multi reges coronam solenni ritu non accipiunt, et proinde non jurant, et tamen regnant, idem de populo responderi potest; cujus pars magna fidelitatem nunquam juravit. Si rex ob eam causam solutus erit, erit et populus. Quæ autem pars populi jurabat, non regi solùm, sed regno et legibus jurabat, à quibus rex factus est, et quidem eatenus tantàm regi, quoad is leges observaret, quas vulgus, id est, communitas sive plebeius ordo elegerit. Stultior enim sit, qui legum nostrarum loquelam ad puriorem semper latinitatem exigere velit. Hanc clausulam, quas vulgus elegerit, Carolus, antequam coronam acciperet, ex formula juramenti regii eradendam curavit. At, inquis, sine regis assensu nullas leges vulgus elegerit; eóque nomine duo statura citas, unum Anni 37 Hen. 6. c. 15. alterum 13 Edouardi 4. c. 8. Tantum autem abest quo minùs eorum alterutrum in libro statutorum usquam appareat, ut annis abs te citatis, neuter eorum regum ullum omnino statu turn promulgaverit. Tu fidem jam perfugarum, statuta tibi inaudita dictantium, elusus querere; dum alii tuam admirantur impudentiam simul et vanitatem, quem non est puditum iis in libris versatissimum videri velle, quos inspexisse nunquam, ne vidisse quidem tam manifestè argueris. Clausula autem ista jurisjurandi, quam tu perfricti oris balatro commentitiam audes dicere, regis, inquis, defensores fieri posse aiunt, ut in aliquot antiquis exemplaribus extiterit, sed in desuetudinem abiisse, quòd commodam significationem non haberet. Verùm ob id ipsum majores nostri illam clausulam in hoc regis jurejurando posuere, ut significationem tyrannidi semper non commodam haberet. In desuetudinem autem si abierat, quod tamen falsissimum est, quis neget multò meliori jure revocandam fuisse? frustrà, si te audio: quippe in regibus mos ille jurandi qui hodie receptus est, cceremonialis est tantùm. Atqui rex, cùm episcopos aboleri oportuit, per illud jus jurandum non licere sibi causatus est: ita sacramentum illud sanctissimum, quoties ex usu est regis, vel solidum quiddam et firmum erit, vel inane tantùm et cæremoniale. Quod ego vos obtestor, Angli, etiam atque etiam animadvertatis: et qualem estis regem habituri, si redierit, vobiscum reputetis: non enim in mentem venisset unquam huic Grammatico sceleroso et extraneo de jure regis Anglorum velle scribere, aut posse, nisi Carolus ille extorris, paternâ disciplinâ imbutus, unàque illi monitores ejus profligatissimi, quid hac de re scribi vellent omni studio suggessissent. Dictabant huic illi, totum Parlamentum proditionis in regem insimulari posse, vel ob hoc solum, quòd sine assensu regis declaravit omnes esse proditores qui arma contra Parlamentum Angliæ sumpserunt; vassallum scilicet regis esse Parlamentum; jusjurandum verò regium cæremoniale tantùm esse, quidni vassallum etiam? Ita neque legum ulla sanctitas, neque sacramenti ulla fides, aut religio, quicquam valebit ad cohibendam à vita atque fortunis vestrûm omnium vel libidinem effrænati regis, vel ultionem exacerbati: qui ita institutus à pueritia est, ut leges et religionem, ipsam denique fidem vassallari sibi, et servire suis libitis arbitretur debere. Quanto præstabilius esset, vobísque dignius, si opes, si libertatem, si pacem, si imperium vultis, à virtute, industria, prudentia, fortitudine vestra non dubitare petere hæc omnia, quàm sub regio dominatu necquicquam sperare? Certè qui sine rege ac domino parari hæc posse non putant, dici non potest, quàm abjectè, quàm non honestè, non dico quàm indignè de se ipsi statuant: quid enim aliud nisi se inertes, imbecillos, mentis inopes atque consilii, corpore atque animo ad servitutem natos fatentur esse? Et servitus quidem omnis homini ingenuo turpis est; vobis autem post libertatem Deo vindice, vestróque marte recuperatam, post tot fortia facinora, et exemplum in Regem potentissimum tam memorabile editum, velle rursus ad servitutem, etiam præter fatum, redire, non modò turpissimum, sed et impium erit et sceleratum: párque vestrum scelus illorum sceleri erit, qui servitutis olim Ægyptiacæ desiderio capti, multis tandem cladibus ac variis divinitùs absumpti, liberatori Deo pœnas tam servilis animi dedere. Quid tu interim, servitutis conciliator? Potuit, inquis, rex proditionis et delictorum aliorum gratiam jacere; quod satis evincit legibus eum solutum fuisse. Proditionis quidem, non quæ in regnum, sed quæ in se commissa erat, poterat rex, ut quivis alius, gratiam facere: poterat et quorundam aliorum fortasse maleficiorum, quanquam non id semper: an ideò qui maleficum servandi nonnunquam jus quoddam habet, idem continuò omnes bonos perdendi jus ullum habebit? Citatus in curiam, eámque inferiorem, necesse non habet respondere, nisi per procuratorem, rex, uti nec de populo quidem ullus; an ideo in Parlamentum citatus ab universis non veniet? non ipse respondebit? Conari nos aïs Batavorum exemplo factum nostrum tueri, atque hinc, stipendio scilicet metuens quo te Batavi luem atque pestem alunt, ne Anglos infamando etiam Batavos altores tuos infamâsse videaris, demonstrare cupis quàm dissimile sit quod hi et quod illi fecerunt. Quam ego collationem tuam, quanquam in ea quædam sunt falsissima, alia, ne salario fortasse tuo non satis litares, palpum olent, omittam. Negant enim Angli opus sibi esse ut exterorum quorumvis exemplo facta sua tueantur. Habent leges, quas secuti sunt, patrias, hac in parte, sicubi terrarum aliæ sunt, optimas: habent quos imitentur, majores suos, viros fortissimos, qui immoderatis regum imperiis nunquam cessere; multos eorum intolerantiùs se gerentes per supplicium necavere. In libertate sunt nati, sibi sufficiunt, quas volunt leges, possunt sibi ferre; unam præ cæteris colunt antiquissimam, à natura ipsa latam, quæ omnes leges, jus omne atque imperium civile non ad regum libidinem, sed ad bonorum maximè civium salutem refert. Jam præter quisquilias et rudera superiorum capitum restare nihil video; quorum quidem acervum cùm satis magnum in fine congesseris, nescio quid aliud tibi volueris, nisi hujus tuæ fabricæ ruinam quasi præsagire. Tandem aliquando post immensam loquacitatem rivos claudis; Deum testatus te banc causam tuendam suscepisse, non tantùm quia rogatus, sed quia meliorem nullam te potuisse dejendere conscientia tibi suggessit. Rogatus tu in res nostras tibi alienissimas, nobis non rogantibus, te interponas? Tu populi Anglicani summos magistratus pro authoritate próque imperio sibi commisso quod suum munus est in sua ditione agentes, nullâ injuriâ lacessitus (neque enim natum te esse sciebant) indignissimis verborum contumeliis laceres, libróque infami edito proscindas? A quo autem rogatus? An ab uxore, credo, quæ jus regium, ut perhibent, in te exercet; quæque tibi, quoties libet, ut ilia Fulvia, cujus, ex epigrammate obscœno, centones modò consuisti (p. 320.) aut scribe aut pugnemus aït: unde tu, ne signa canerent, scribere malebas. An rogatus fortasse à Carolo minore, et perditissimo illo peregrinantium aulicorum grege, quasi alter Balaamus ab altero Balacco Rege accersitus, ut jacentem regis causam, et malè pugnando amissam maledicendo erigere dignarere? Sic sanè fieri potuit; nisi quòd hujusmodi quiddam interfuit; ille enim vir sagax asino insidens locutuleio ad execrandum venit; tu asinus loquacissimus insessus à fœmina, et sanatis quos vulneraveras episcoporum capitibus obsitus, apocalypticæ illius bestiæ parvam quandam imaginem exprimere videris. Sed ferunt pœnituisse te hujus libri, pòst paulò quàm scripsisses. Benè profectò habet; tuam itaque ut testere omnibus pœnitentiam, nihil tibi priùs faciendum erit, quam ut pro libro tam longo unam tantummodò literam adhuc longam ex te facias. Sic enim pœnituit Iscarioten ilium Judam cui similis es; ídque novit puer Carolus, qui crumenam idcircò tibi, insigne illud ]udæ proditoris, dono misit, quòd primùm audierat, et postmodùm sciebat, te apostatam esse et Diabolum. Judas ille Christum prodidit, tu Christi Ecclesiam; Episcopos Antichristos esse docueras, ad eos defecisti: quos inferis damnaveras, eorum causam suscepisti: Christus omnes homines liberavit, tu omnes ad servitutem redigere conatus es: ne dubita, postquàm in Deum, in ecclesiam, in omne genus hominum tam impius extitisd, quin te etiam idem exitus maneat, ut desperatione magis quàm pœnitentià ductus, tuíque pertæsus, ab infelici tandem arbore pendens, sicut et par ille tuus olim, medius crepes; illámque malefidam et fallacem conscientiam, bonorum et sanctorum insectatricem, ad destinatas tibi quandoque supplicii sedes præmittas. Hactenus, quod initio institueram ut meorum civium facta egregia contra insanam et lividissimam furentis sophistæ rabiem et domi et foris defenderem, júsque populi commune ab injusto regum dominatu assererem, non id quidem regum odio, sed tyrannorum, Deo bene juvante, videor jam mihi absolvisse: neque ullum sine responso vel argumentum, vel exemplum, vel testimomum ab adversario allatum sciens prætermisi, quod quidem firmitatis in se quicquam, aut probadonis vim ullam habere videretur; in alteram fortasse partem culpæ propior, quòd sæpiusculè ineptiis quoque ejus, et argutiis tritissimis, quasi arguments, respondendo, id iis tribuisse videar, quo dignæ non erant. Unum restat, et fortasse maximum, ut vos quoque, ô Cives, adversarium hunc vestrum ipsi refutetis; quod nulla alia ratione video posse fieri, nisi omnium maledicta vestris optime factis exuperare perpetuò contendatis. Vota vestra et preces ardentissimas Deus, cùm servitutis haud uno genere oppressi ad eum confugistis, benignè exaudivit. Quæ duo in vita hominum mala sanè maxima sunt, et virtuti damnosissima, Tyrannis et Superstitio, iis vos gentium primos gloriosissimè liberavit; earn animi magnitudinem vobis injecit, ut devictum armis vestris et dedititium regem judicio inclyto judicare, et condemnatum punire primi mortalium non dubitaretis. Post hoc facinus tam illustre, nihil humile aut angustum, nihil non magnum atque excelsum et cogitare et facere debebitis. Quam laudem ut assequamini, hac sola incedendum est via, si ut hostes bello domuistis, ita ambitionem, avaritiam, opes, et secundarum rerum corruptelas, quæ subigunt cæteras gentes hominum, ostenderitis posse vos etiam inermes media in pace omnium mortalium fortissimè debellare; si, quam in repellenda servitute fortitudinem præstitistis, eam in libertate conservanda justitiam, temperantiam, moderationem præstiteritis. His solis argumentis et testimoniis evincere potestis, non esse vos illos, quos hic probris insequitur, Perduelles, latrones, sicarios, parricidas, fanaticos; non vos ambitionis aut alieni invadendi studio, non seditione, aut pravis ullis cupiditatibus, non amentiâ aut furore percitos regem trucidâsse, sed amore libertatis, religionis, justitiæ, honestatis, patriæ denique charitate ardentes, tyrannum puniisse. Sin autem, quod, bone Deus, ne unquam siveris, aliter in animum induxeritis, si in bello fortes, in pace turpes eritis, qui manifestum sensistis numen vobis tam propitium, hostibus tam grave, neque exemplo tam insigni et memorando ante oculos posito, Deum vereri, et justitiam colere didiceritis, quod ad me attinet, concedam sanè, et fatebor, neque enim potero negare, ea omnia quæ nunc maledici et mendaces de vobis pessimè aut loquuntur aut sentiunt, vera esse: vósque multo iratiorem brevi tempore experturi estis Deum, quàm aut infensum inimici vestri, aut vos benignum et faventem, præ cæteris omnibus terrarum orbis gentibus hodiernis, experti estis.
Cæcum agit, insanum Chrysippi porticus et grex
Autumat, hæc populos, hæc magnos formula reges,
Excepto sapiente, tenet. —
Hæc cùm ante annos jam aliquot, pro eo ac ratio turn reipub. postulabat, festinans edidissem, quod existimabam fere ut siquando per otium in manus resumsissem, ita ut ferè fit, nonnihil postea vel expolirem, vel demerem fortasse aut adjicerem, id nunc, paucioribus licet quàm putabam, perfecisse me arbitror: monumentum, ut video, cujusquemodi est, non facile interiturum. In quo siquis unquam civilem libertatem liberiùs, at certè in exemplo majore atque illustriore qui defenderit vix reperietur: ut si exempli tam ardui atque præclari facinus non sine divino instinctu tentatum tam prosperè atque confectum creditur, sit sanè cur eadem ope atque impulsu celebratum quoque idem his laudibus atque defensum videatur: id quod ab omnibus multo malim existimari, quàm aliam quamvis felicitatem vel ingenii vel judicii vel diligentiæ mihi tribui. Hoc tantùm, quemadmodum Consul ille Romanus, abiens magistratu juravit in concione rempub. atque illam urbem suâ unius operâ esse salvam, ita ego manum huic operi nunc ultimam imponens, Deum hominésque contestans ausim dicere, ea me demonstrâsse hoc libro, eáque ex summis cùm divinæ turn humanæ sapientiæ authoribus in medium protulisse, quibus et populum Anglicanum ad sempiternam posteritatis famam satis esse confidam in hac causa defensum, et plerosque mortales fœda sui juris ignorantia, falsáque specie religionis antea deceptos, nisi qui servire ipsi malint ac meruerint, satis esse liberatos. Atque illius quidem Consulis jusjurandum tale atque tantum populus Romanus universus illa in concione juratus ipse una voce et consensu approbavit: meam hanc persuasionem non meorum modò civium, sed exterorum etiam hominum quosque optimos haud tacita ubique gentium voce comprobare jamdudum intelligo. Quo ego fructu summo studiorum meorum, quem quidem in hac vita mihimet proposui, et gratus fruor, et id simul potissimum cogito, quî possim maximè non patriæ solùm, cui quod habui summum persolvi, verum etiam quarumvis gentium hominibus totíque præsertim nomini Christiano testari, majora his quidem si possum assequi, potero autem si Deus dederit, eorum causa me cupere quidem interea ac meditari.
FINIS.

